CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaMaturinus Corderius

Maturinus Corderius · Renacimiento

Liber III — 24

latín

Personae:

Blasius, Ludimagister.

B.
Licetne mihi, praeceptor, adire Tutorem?

L.
Quae te causa movet?

B.
Iusserat ille, ut se hodie convenirem, si liceret per otium.

L.
Quando iusserat?

B.
Nudiustertius.

L.
Ubi illum vidisti?

B.
In area quae est e regione templi.

L.
At vide ne mentiaris.

B.
A me absit mendacium, si vis dabo testes ex condiscipulis qui mecum aderant.

L.
Qui sunt illi?

B.
Daniel et Corderius: visne ut eos accersam?

L.
Mane, ego illos conveniam. Sed dic quid eget Tutor opera tua?

B.
Ad aliquid scribendum.

L.
Qua igitur hora vis illum adire?

B.
Nunc, si tibi placet.

L.
Quando huc redibis?

B.
Cum primum me dimiserit.

L.
Nunc abi, atque illi ex me dic salutem plurimam.

B.
Faciam libenter.

Sigue explorando

Por su autor
Maturinus Corderius · 227 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Liber III — 23Liber III — 25 →

Expediente

Autor
Maturinus Corderius
Título
Liber III — 24
Lengua
latín
Época
Renacimiento
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-liber-iii-24--maturinus-corderius-8e009a
Cita recomendada
Maturinus Corderius, «Liber III — 24», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-liber-iii-24--maturinus-corderius-8e009a.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.