CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaMaturinus Corderius

Maturinus Corderius · Renacimiento

Liber III — 20

latín

Personae:

Magister, Villarianus.

M.
Quid sibi vult, quod abfueris hac tota hebdomada?

V.
Oportuit me manere domi.

M.
Quamobrem?

V.
Ut matri adessem, quae aegrotabat.

M.
Quod illi officium praestabas?

V.
Saepius ei legebam

M.
Quid legebas?

V.
Aliquid ex sacris literis.

M.
Sanctum istud et laudabile ministerium. Utinam sic omnes studerent verbo Dei! Sed quid? nihil agebas praeterea?

V.
Quoties opus erat, illi ministrabam cum ancilla.

M.
Haeccine vera sunt omnino?

V.
Habeo testimonium.

M.
Profer illud.

V.
Ecce!

M.
Quis scripsit?

V.
Famulus noster, matris nomine.

M.
Agnosco eius manum, quia saepe ab illo mihi attulisti.

V.
Licetne igitur redire in sedem meam?

M.
Quidni liceat, cum mihi satisfeceris?

V.
Gratias ago, Praeceptor.

Sigue explorando

Por su autor
Maturinus Corderius · 227 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Liber III — 2Liber III — 21 →

Expediente

Autor
Maturinus Corderius
Título
Liber III — 20
Lengua
latín
Época
Renacimiento
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-liber-iii-20--maturinus-corderius-b78b9c
Cita recomendada
Maturinus Corderius, «Liber III — 20», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-liber-iii-20--maturinus-corderius-b78b9c.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.