CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaMaturinus Corderius

Maturinus Corderius · Renacimiento

Liber III — 13

latín

Personae:

Praeceptor, Scarronus.

P.
Demiror unde nunc venias.

S.
Domo redeo, praeceptor.

P.
Cur iveras domum?

S.
Petitum merendam.

P.
Quamobrem non attuleras?

S.
Mater erat occupata.

P.
Quid tum? debuisti exire in iussu meo?

S.
Non debui; fateor.

P.
Quid igitur meruisti?

S.
Plagas accipere; sed ignosce mihi, quaeso, praeceptor.

P.
Cur non petivisti eundi potestatem?

S.
Quia non audebam te interpellare.

P.
Quid agebam?

S.
Tenebas libellum quendam, et legebas aliquid.

P.
Fieri potest; sed vos tamen saepe me interpellatis ob rem leviorem: nunc igitur para te ad vapulandum.

S.
Parce mihi, obsecro, praeceptor,

P.
Sine ut prius cogitem aliquantisper. Age, parco, tum quia ingenue confiteris, tum quod satis studiosus mihi videris.

S.
Gratias ago maximas, praeceptor humanissime.

Sigue explorando

Por su autor
Maturinus Corderius · 227 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Liber III — 12Liber III — 14 →

Expediente

Autor
Maturinus Corderius
Título
Liber III — 13
Lengua
latín
Época
Renacimiento
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-liber-iii-13--maturinus-corderius-3f9f35
Cita recomendada
Maturinus Corderius, «Liber III — 13», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-liber-iii-13--maturinus-corderius-3f9f35.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.