« Ad quam possum, » etc. Qui ad contemplativam ascendere non sufficiunt, ad activam vitam confugiunt, in qua salvantur.
(GREG., Past. III, 28.) Moral. Ardentem Sodomam fugere, etc., uque ad unde ad Lot dicitur:
VERS. 21-23.-- « Ecce etiam in hoc suscepi preces tuas, » quia cum Deo oratio funditur, talis vita conjugii non damnatur; unde I Cor. VII: « Nolite 113.0131D| fraudare invicem, » etc.
VERS. 24.-- « Igitur Dominus pluit super Sodomam, » etc. (GREG.) Sulphur, fetor carnis, ignis, ardor carnalis desiderii; cum Dominus carnis scelera punire decrevisset, qualitate ultionis innotuit macula criminis. Sulphur enim fetet, ignis ardet; qui ergo ad perversa desideria carnis fetore arserant, jure sulphure et igne perierunt, ut ex justa poena discerent quod injusto desiderio fecissent.
(STRAB.) Notandum quia primos peccatores aqua diluvii exterminavit, qui similiter offenderant Deum concupiscentia carnis. Sodomitae vero graviori supplicio, ignis scilicet et sulphuris diluvio, perierunt. Licet enim illi mensuram excederent, quasi naturaliter 113.0132A| peccabant; isti vero contra naturam: ideo gravissimi supplicii exemplo damnati sunt.
VERS. 25.-- « Universos habitatores. » (ALC.) Infantes cum parentibus in Sodomis cremati sunt, ne posset adverti impiissimum facinus Sodomitarum, si de origine eorum aliquod remaneret vestigium. Et provisum est illis, ne diu viventes sequerentur exempla patrum et gravius punirentur. Parentes quoque tam pro se quam pro eis rei sunt. Mors enim filiorum crimen est parentum. Ideo futuri sunt accusatores eorum. Est etiam qualecunque beneficium, non reum esse, qui gloriosus non est; prodest enim pauperem non esse, qui rex esse non potest.
VERS. 26-28.-- « Respiciensque uxor ejus. » (ISID.) Mystice. Uxor, eorum genus figurat qui gratia vocati 113.0132B| retro aspiciunt, et ad ea quae reliquerant redire contendunt; de quibus dicitur Luc. IX: « Nemo ponens manum in aratro, et respiciens retro, aptus est regno Dei. » Ideo prohibetur illis retro aspicere. In quo ostenditur non esse redeundum ad veterem vitam, his qui per gratiam sunt regenerati, si ultimum cupiunt evadere incendium; uxor retrospiciens in salem versa est, exemplum facta scilicet, et condimentum unde alii saliantur. Unde Christus ait Luc. XVII: « Mementote uxoris Lot, » ut nos scilicet tanquam sale condiret, ne negligentes essemus, sed prudenter caveremus.
VERS. 29.-- « Cum enim subverteret, » etc. Innuit Scriptura magis meritis Abrahae Deum liberasse Lot, ut intelligamus justum esse dictum, quodammodo, 113.0132C| maxime quia colebat unum verumque Deum, et comparatione Sodomorum, inter quos vivens ad simile scelus flecti non potuit. « Recordatus est Abrahae. » Patet meritis Abrahae Lot fuisse liberatum, quem Scriptura appellat justum. Et sciendum quia justus erat, non sicut Abraham, sed comparatione Sodomitarum.
VERS. 30.-- « Ascenditque, » etc. Sic conjugati de humilitate activae vitae aliquando ascendunt ad altitudinem contemplativae.
« Ascenditque Lot de Segor, » etc. (HIER. in Q. Hebr., tom. III.) Quaeritur cur cum primum montis fugae Segor praetulerit, etc., usque ad ambigere non debuit.
VERS. 31.-- « Dixitque major ad minorem, » etc. 113.0132D| Quod pro excusatione dicitur filiarum, quia genus humanum defecisse putaverunt, ideoque cum patre accubuerunt. Non autem excusat patrem quod sequitur, « et nescivit quod dormissent cum eo; » appungunt enim desuper Hebraei obelo, quasi superfluum, quasi incredibile sit, quia rerum natura non capiat coire quempiam nescientem.
(STRAB.) Lot inexcusabilis est, primo quia angelo non credidit; deinde quia inebriatus est, et fuit peccatum causa peccati.
(HIERON.) Sic prava suggestio et delectatio, ut incestae mulieres, insidiantur continentibus, ut accepta occasione, torpentes vino fallaciae imbuant, et a statu rectitudinis quasi ignorantes dejiciant.
113.0133A| VERS. 32.-- « Veni, inebriemus, » etc. (ALC.) Didicerant duae filiae Lot consummationem mundi futuram per ignem: sed, tanquam puellae non perfectae, neque sciebant quod, Sodomitis igne vastatis, multum spatium integrum remaneret; et suspicatae sunt tale aliquid factum, quale in temporibus Noe audierant, et ad reparandum genus humanum superstites se esse cum patre. Et quamvis grande crimen concubitus patris, gravior videbatur impietas, si servata castitate spem posteritatis delerent. Ideo consilium ineunt, et patris moestitiam vel rigorem vino molliunt, et singulis singulae noctibus suscipiunt ab ignorante conceptum, nec repetunt.
VERS. 33-35.-- « Dederunt, » etc. (ISID.) Lot in hoc loco legem significat, quia quidam ex illa procreati, 113.0133B| et sub illa positi, male intelligendo quodam modo se inebriant; eamque non legitime utendo, infidelitatis opera pariunt. Bona est enim lex, si quis ea legitime utatur.
VERS. 36.-- « Conceperunt ergo, » etc. (HIER.) Moab ( ) interpretatur ex patre, et totum nomen etymologiam habet. Ammon vero, cujus quasi causa nominis redditur, filius generis mei, sive, ut melius est in Hebraeo, benammi ( ) id est filius populi mei, sic derivatur, ut ex parte sensus nominis, ex parte ipse sit sermo. Ammon enim, a quo Ammonitae, vocatur populus meus.
VERS. 37, 38. « Vocavit nomen ejus Moab, » etc. (THEOD.) Videtur haec impudentior, quae suum incestum ad posteros quoque transmittere voluit. Moab 113.0133C| enim de patre significat: altera verecundior, quae filio nomen indidit, Benammi, id est filius populi mei.
CAPUT XX.
VERS. 1.-- « Profectus inde, » etc. Cades, fons judicii; Sur, angustia; quibus figuratur patientia.
VERS. 2-6.-- « Dixitque de Sara, » etc. (AUG.) Quaeri solet quomodo in illa aetate Abraham pro Sarae pulchritudine periclitari timuerit: sed formae illius vis miranda est, quae adhuc amari poterat.
« Dixitque de Sara, » etc. (ISID., in Gen., tom. VI.) Tacuit uxorem, dixit sororem, ne ipse occideretur, et illa captiva ab alienigenis possideretur, certus quod a Deo inviolata servaretur, sicut apud Pharaonem, 113.0133D| etc., usque ad « Nolite vocare patrem super terram, unus est enim Pater vester qui in coelis est. »
« Dixitque, » etc. (AUG.) Quod dicitur Abimelech pro Sara, « Et peperci tibi ne peccares in me, » advertendum est Deum fecisse, quando admonuit uxorem esse Abrahae, quam putabat sororem. Et notandum quod in Deum peccatur, cum talia committuntur quae putant homines vel non esse peccata, vel levia haberi tanquam in carne peccata.
VERS. 7-11.-- « Orabit pro te, » etc. (CHRYSOST., hom. 45 in Gen.) Scias autem quod illius preces tibi vitam praebebunt.
VERS. 12.-- « Alias autem, » etc. (HIERON.) Quoniam 113.0134A| in Hebraeo habetur vegam ( ) id est, etiam vere « soror mea est, filia patris mei, sed non filia matris meae, » et sonat magis quod soror Abrahae fuerit. In excusationem dicimus nondum tales nuptias lege prohibitas.
« Filia patris. » Alia translatio, apertius, « a patre, et non ex matre; » erat enim filia Aran fratris Abrahae, soror Lot.
VERS. 13.-- « Postquam autem eduxit me Deus de domo patris mei, dixi ad eam, » etc. Postquam sermo Dei repulsus est a Judaea, omnes fideles sunt Christi fratres et sorores; unde Matth. XII: « Quicunque fecerit voluntatem Patris mei, qui in coelis est, ipse frater meus, et soror, et mater. »
113.0134B| VERS. 14.-- « Tulit igitur. » Allegorice Abraham significat Christum, Sara Ecclesiam. Abraham honoratur propter Sarae pulchritudinem, et Christus propter Ecclesiam; unde psal. LXVII: « Mirabilis Deus in sanctis suis. » Habebat Sara virum, sed latebat; habet Ecclesia Christum qui in saeculo non videtur, in coelo receptus.
VERS. 15.-- « Ubicunque tibi, » etc. Qui aliquando terrore principum credere distulerant, eisdem jubentibus ad Ecclesiam, quae Christi soror et uxor est, sese contulerunt, et per omnes mundi partes gloriam Christi et Ecclesiae dilataverunt.
VERS. 16.-- « Mille argenteos, » etc. Quasi jocando loquitur: quia illa dixit fratrem suum esse qui 113.0134C| maritus erat, et hortatur ut in posterum hoc meminerit, ne deinceps simile improperium deprehensa incurrat. Mille argentei dantur Christo, cum eloquentes doctores mundi de gentili conversatione ad fidem Christi tenendam et praedicandam assumuntur. Millenarius enim ex denario quadratus, stabilem et solidam designat evangelicae praedicationis doctrinam.
VERS. 17.-- « Orante autem. » Orante Filio Patrem, sanatur infecunditas mundanorum, et principum, et subditorum populorum.
CAPUT XXI.
VERS. 1-3.-- « Visitavit autem Deus Saram, » etc. Circumcisionis figura multiformis est. Signaculum 113.0134D| enim est secundum Apostolum justitiae fidei, Abrahae et semini ejus, et judicium castigandi eos qui ad hoc semen et fidem pertinerent; et prophetia nascitur de hoc semine Salvatoris, qui nos in praesenti per baptismum ab omni peccato mundaret, et in futuro post resurrectionem ab omni mortis corruptione liberaret. Octonarius autem resurrectionis gloriae convenit: Dominus enim octavo die, id est post septimam sabbati resurrexit; et nos post sex aetates hujus saeculi, et septimam sabbati, id est, quietem animarum, quae interim in alia vita geritur, quasi octavo tempore resurgemus, ab omnibus carnalibus concupiscentiae corruptionibus et vitiis (in quibus luxuria maxime regnat) exspoliati.
113.0135A| VERS. 4.-- « Circumcidit » etc. (STRAB.) Circumcisio cum ob multas causas praecepta sit, specialiter figuram Christi praetendit, qui nos per baptismum veteri homine exuit, et in futuro post resurrectionem circumcidet omnem mortalitatem et corruptionem. Quod autem octavo die circumcisus est Isaac, designatur octava saeculi aetas, quando generaliter resurrectio sanctorum celebrabitur.
VERS. 8.-- « Crevit igitur puer, » etc. Crescit, qui ascensiones in corde disponens, ad solidum doctrinae cibum pervenit. Unde cresce, et manducabis me.
« Crevit, » etc. (AUG.) Nec in die nativitatis, nec in die circumcisionis filii sui, sed in die ablactationis convivium fecit: quia debet magnum esse gaudium 113.0135B| spiritualis aetatis, quando talis factus est homo qui pascatur solido cibo, eis simile quibus dicitur I Cor. III: « Lac vobis potum dedi, non escam. »
VERS. 9.-- « Cumque vidisset Sara. » etc. (HIER.) Dupliciter hoc exponitur: vel quod idolis ludos fecerit, juxta illud Exod. XXXII: « Sedit populus manducare et bibere, et surrexerunt ludere. » Vel quod adversum Isaac, quasi majoris aetatis loco, sibi primogenita vindicaverit; quod Sara audiens non tulit.
VERS. 10.-- « Ejice ancillam hanc, » etc. (BED., c. 21; ISID., c. 17, in Gen.) Quaeritur cur antea Sara voluit de ancilla filium suscipere, aut cur cum matre 113.0135C| eum nunc jubet expelli? Quod non facit zelo accensa, sed prophetiae mysterio compulsa. Agar enim, secundum Apostolum, in servitutem genuit carnalem populum; Sara vero spiritualem et liberum, qua libertate Christus nos liberavit. Significabatur ergo hoc mysterio, priorem populum in servitute generatum non manere in domo Sarae, id est Ecclesiae, in aeternum, nec esse haeredem vel consortem Christianorum, nec cum filio nobili, id est populo fideli, regnum gloriae possidere.
VERS. 11, 12.-- « Dure accepit, » etc. (AUG.) Quaeritur quare contristatus sit Abraham, cum haec prophetia fuerit, quam ipse magis quam Sara noscere debuit: sed ex revelatione hoc dixit Sara, quod sibi prius fuerat revelatum. Ille vero paterno affectu 113.0135D| commotus est, cui Dominus postea revelavit. Vel forte ambo prius nescierunt quid esset, et per Saram nescientem prophetizatum est cum muliebri animo mota est propter ancillae superbiam.
VERS. 13.-- « Quia semen tuum. » (AUG.) Notandum quod et Ismael a Deo semen Abrahae dictus est, quod Apostolus ait Rom. IX: « Non filii carnis, sed filii promissionis aestimabuntur in semine. » Sed hoc proprie ad Isaac pertinet, qui non filius carnis, sed promissionis, et semen spirituale ex promissione est, non ex carne.
VERS. 14.-- « Tollens panem. » etc. (ALC. EX BEDA, c. 21.) Cum ergo Abraham ejiceret Agar, tollens panem, ideo humeris imposuit, etc. usque ad 113.0136A| quia quidam de populo sub umbra ligni crucis refugium petituri sunt.
« Sumpsit panem et utrem aquae. » (AUG. Q. in Gen. tom. III.) Quaeritur quomodo imposuit in humeris puerum tam grandem? Nam qui fuerat antequam esset natus Isaac, tredecim annorum circumcisus, cum esset Abraham nonaginta novem, et natus sit Isaac centenario patre; ludebat autem Ismael cum Isaac quando Sara commota est, utique cum puero grandiusculo, qui jam fuerat ablactatus: profecto plus quam sedecim annorum fuit quando cum matre expulsus est. Sed ut hoc quod cum parvulo lusit, per recapitulationem dictum accipiamus, antequam ablactaretur Isaac; etiam sic amplius quam tredecim annorum puer humeris matris non potuit imponi; 113.0136B| sed subaudiendum est, dedit puerum suum, etc.
« Imposuit scapulae ejus. » (HIER. in Q. Hebr.) Quando Isaac natus est, tredecim annorum erat Ismael, et post ablactationem ejus cum matre expellitur. Apud Hebraeos varia opinio est, aliis asserentibus quinto anno ablactationis tempus ejus statutum, aliis duodecimo. Nos igitur, ut breviorem eligamus aetatem, post decem et octo annos supputamus Ismaelem ejectum cum matre, nec convenire jam adolescentem matris sedisse cervicibus. Verum est autem illud Hebraeae linguae idioma, quod omnis filius ad comparationem parentum infans vocetur et parvulus. Romae quoque usque hodie omnes filii infantes vocantur.
VERS. 15-21.-- « Abjecit puerum. » etc. (HIER.) 113.0136C| Quod sequitur: « Et projecit puerum subter unam abietem, et abiens sedit contra longe quasi jactus sagittae. » Dixit enim: Non videbo mortem parvuli mei, et sedit contra eum; et statim jungitur. Exclamavitque puer et flevit; et audivit Dominus vocem pueri de coelo, ubi erat, et dixit angelus ad Agar: Nullum moveat. In Hebraeo enim prius hoc scriptum est: « Non videbo mortem pueri mei. » Ita consequenter legitur, quod Agar sederit contra puerum, et levaverit vocem, et fleverit, et exaudierit Deus vocem parvuli. Flente enim matre et mortem filii praestolante, Deus exaudivit puerum, quem pollicitus erat futurum in gentem magnam. Mater enim non suam mortem, sed filii deplorat.
(AUG. Q. in Gen., tom. III.) Quaeritur quomodo 113.0136D| mater, etc., usque ad sicut saepe faciunt cujuslibet aetatis ambulantes.
VERS. 17.-- « Exaudivit autem. » (BED. et ISID. ubi supra.) Puer exclamat plorans, et Deus exaudivit; et monstrante angelo, illa fontem aspicit, et pro illis dicitur qui ad Christum convertuntur, et deflentes peccata exaudiuntur, apertis oculis cordis vident fontem aquae, id est, Christum, qui ait Joan. VII « Qui sitit, veniat ad me et bibat. » Angelus Eliam significat, per quem populus crediturus est. Unde Malach. IV: « Ecce ego mittam vobis Eliam, qui convertat corda patrum in filios. »
« Angelus Domini. » (ISID.) Quod eum qui loquitur ad Agar, prius angelum, postea Dominum Scriptura 113.0137A| pronuntiat, Filium Dei fuisse credendum est, qui per legem et prophetas locutus est, qui per obedientiam paternae voluntatis angelus vocatur, secundum naturam Deus.
VERS. 22.-- « Eodem tempore. » (AUG. ubi supra.) Quaeri potest quando cum Abimelech pactum fecit Abraham, etc., usque ad quem illa nesciret.
VERS. 23-30.-- « Jura ergo, » etc. Saepe qui foris sunt, fidelium conversatione inducti eisdem desiderant sociari, et eorum exemplis ad melius informari, ut et sibi consulant et proximorum saluti.
VERS. 31, 32.-- « Idcirco vocatus est, » etc. Duplex causa est cur appellatus sit in Hebraeo Bersabee: vel quia septem agnas accepit Abimelech de manu 113.0137B| Abrahae. Septem enim dicuntur sabee, vel quia ibi juraverunt, sabaa enim significat juramentum. Si autem hanc causam supra hoc nomen legimus, per prolepsim dictum est; sicut Bethel, et Galgala, quae, antequam haberent haec vocabula, aliter vocabantur. Notandum ex prioribus et praesenti loco quod Isaac non sit natus ad quercum Mambre. ( Alon Hebraice Latine quercus ) ut in Hebraeo habetur, sed in Geraris, ubi Bersabee usque hodie oppidum est, quae provincia ante non grande tempus ex divisione praesidum Palaestinae Salutaris dicta est. Unde habitavit Abraham in terra Palaestinorum diebus multis.
VERS. 33, 34.-- « Abraham vero, » etc. (AUG.) Abraham (sicut Stephanus dicit) non acceperat haereditatem 113.0137C| ibi, nec spatium pedis. Sed intelligenda est haereditas, quam Deus gratis daturus erat, non pretio empta. Intelligitur autem spatium circa puteum ad illud emptionis spatium quo fuerant septem agnae datae, quando Abimelech et Abraham sibi juraverunt.
CAPUT XXII.
VERS. 1.-- « Quae postquam, » etc. (AUG., Quaest. in Gen., tom. III.) Jacobus dicit quod neminem tentat Deus; sed usualiter, tentare, pro eo quod est pro are, dicimus. Jacobus autem dicit de ea tentatione, qua quisque peccato [ Al., peccator] implicatur. Unde I Thess. I: « Ne forte tentaverit vos is qui tentat. » Alibi enim scriptum est Deut. XIII: « Tentat 113.0137D| vos Deus vester, ut sciat si diligatis eum, id est, vos scire faciat. » Vires enim dilectionis suae homo ignorat, nisi experimento cognoscat.
VERS. 2.-- « Tolle filium, » etc. (ALC. in Gen., tom. I.) Non statim jussus est Abraham filium occidere, sed triduo ad immolandum ducere, ut longitudine temporis tentatio augeretur. Per triduum enim, crescentibus curis, paterna viscera cruciantur, et prolixo spatio pater filium intuetur, cibum cum eo sumit, tot noctibus pendet puer in amplexu patris, cubat in gremio, et per singula momenta in paterno affectu dolor occidendi filii cumulatur.
« Quem diligis, » etc. (BEDA in Gen., c. 22.) De charitatis admonitione et nominis recordatione tentatio 113.0138A| cumulatur, et paternus affectus movetur in memoria promissionis, quia dictum est: « In Isaac vocabitur tibi semen, » tanquam si ille occideretur, tota spes promissionis frustraretur.
« Vade in terram. » (HIER. Q. Hebr., tom. III.) Aiunt Hebraei hunc montem esse in quo postea templum aedificatum est in area ornae Jebusaei. Unde II, Par. III: « Coeperunt aedificare templum mense secundo, secunda die mensis, in monte Moria, » qui idcirco illuminans interpretatur et lucens, quia ibi est debir ( ) id est oraculum Dei, et spiritus qui homines docet veritatem et prophetias inspirat.
VERS. 3.-- « Asinum suum ducens, » etc. (ISID. in Gen., c. 18.) Asinus insensatam stultitiam Judaeorum significat, quae portabat omnia sacramenta et 113.0138B| nesciebat.
VERS. 4.-- « Die autem tertio. » (HIER. ubi supra.) Notandum quia de Geraris usque ad montem Moria, id est sedem templi, iter trium dierum sit: et Abraham illuc die tertio pervenisse dicitur. Male ergo putant Abraham illo tempore habitasse apud quercum Mambre, cum ad montem Moria vix unius diei plenum iter sit. Triduum quo venerunt ad locum sacrificii, tres aetates significat, ante legem, ab Abraham usque ad Mosen; sub lege, a Mose usque ad Joannem; inde usque ad Dominum; et quidquid restat, tertius dies est gratiae, in qua tertia aetate sacrificium completum est Christi.
VERS. 5-8.-- « Exspectate hic, » etc. (ISID. ubi supra.) Audi Apostolum: « Caecitas ex parte contingit 113.0138C| in Israel, » hoc est, « cum asino, » ut « plenitudo gentium intraret, » hoc est, « postquam adoraverimus. » Ubi sacrificium crucis per gentes fuerit praedicatum, hoc est, « ubi plenitudo gentium intraverit, revertemur ad vos, » hoc est, « et sic omnis Israel salvus fiet. » Duo servi dimissi, nec perducti ad locum sacrificii, Judaei sunt qui, serviliter viventes et carnaliter sapientes, non intellexerunt humilitatem et passionem Christi. Duo quidem, quia in duas partes dividendi, quod factum est peccante Salomone, quando divisus est populus loco regni, non errore impietatis, quibus dicitur Jer. III: « adversatrix Israel, et praevaricatrix Juda. »
« Ego et puer, » etc. (ALC.) Indubitanti animo mactare filium volebat. Laudandus in constantia 113.0138D| offerendi et in fide suscitandi. Sciebat enim certissime Deum fallere non posse, et licet puer occideretur, promissionem tamen Dei salvam permanere. Unde Apostolus Hebr. XI: « Fide Abraham non hae sitavit, cum unicum offerret, in quo acceperat repromissionem, credens quia et a mortuis potens est suscitare Deus. »
« Dixit Abraham. » (ISID. ubi supra.) Abraham, unicum filium ducens ad immolandum, Deum Patrem significat. Abraham senex filium suscepit, Deus autem non senescit, sed promissio de Christo quodammodo senuerat, quando natus est. Inchoavit ab Adam, quando dictum est: « Erunt duo in carne una » (Gen. II); et completa est sexta aetate saeculi. 113.0139A| Senectus Sarae in plebe Dei, hoc est, in multitudine prophetarum, hoc idem significat quia in fine temporum ex plebe sanctarum animarum natus est Christus. Sterilitas ejus significat quod in hoc saeculo spe salvi facti sumus, et in Christo, tanquam in Isaac, omnes nati sumus, quem partum Ecclesiae [ Al., Ecclesia] in fine temporum non natura, sed gratia procreavit. Abraham ergo Deum Patrem significat, Isaac Christum. Sicut enim Abraham unicum et dilectum filium victimam Deo obtulit, sic Deus Pater unigenitum Filium pro nobis tradidit. Et sicut Isaac ligna portabat, quibus imponendus erat, sic Christus crucem, in qua figendus erat.
VERS. 9-11.-- « Cumque alligasset, » etc. (ISID. ubi supra.) Isaac ligatis pedibus altari superponitur, 113.0139B| et Christus cruci affigitur. Sed quod figuratum est per Isaac, translatum est ad arietem, quia Christus ovis. Ipse enim filius, quia natus; aries, quia immolatus. In vepribus haeret aries, crux cornua habet. Si enim duo ligna compingantur, crucis species redditur. Unde Habac. III: « Cornua in manibus ejus. » Cornibus ergo haerens aries, Christus crucifixus est. Vepres autem spinae: spinae iniquae, quae Dominum suspenderunt. Inter spinas enim peccatorum suspensus est. Unde Jer.: « Spinis peccatorum suorum circumdedit me populus hic (Jer. XXXVIII.) » Alii hunc arietem in vepribus ligatum, Christum ante immolationem spinis coronatum intelligunt.
VERS. 12.-- « Non peperceris, » etc. (AUG. ubi supra.) Nunquid non pepercit Abraham filio suo 113.0139C| propter angelum? Sed in angelo figuratus est Dominus, qui Deus est et magni consilii angelus. Erat enim in angelo Deus, et ex ejus persona loquebatur. Hoc magis in sequentibus apparebit, cum dicitur: « Et vocavit angelus Domini Abraham secundo de coelo, dicens: Per memetipsum juravi, dicit Dominus. » Non enim facile invenitur Christum Patrem dicere tanquam Dominum, praesertim ante incarnationem. Nam secundum carnem hoc congrue dicitur, secundum quam in psalmo II dicitur: « Dominus dixit ad me, » etc. Quod autem dictum est ibidem, c. 9: « Dixit Dominus Domino meo, » etc., ad prophetam hoc refertur qui loquitur; sicut illud: « Pluit Dominus a Domino, » id est, Dominus noster, scilicet Filius, a Domino nostro, Patre scilicet.
113.0139D| VERS. 13.-- « Arietem. » (ALC.) Historice. Aries qui pro Isaac immolatus est, non putavimus, sed verus est. Ideo magis putatur angelum eum aliunde attulisse, quam ibi de terra post sex dierum opera Dominum procreasse.
« Arietem inter vepres, » etc. (HIER. in Quaest. Hebr.) Aquila veprem vel spinetum, posuit, etc., usque ad quod ita Hebraice dicitur.
VERS. 14-19.-- « Appellavitque nomen, » etc. (HIER. ubi supra.) Pro eo quod hic habetur, etc., usque ad per incarnationem scilicet.
VERS. 20-24.-- « Melcha. » (HIER. ubi supra.) De Melcha uxore Nachor, etc., usque ad et in ipso nomine legitur in Isaia.
CAPUT XXIII.
113.0140A|
VERS. 1-6.-- « Vixit autem Sara, » etc. « Et mortua est in civitate Arbee, » etc. (HIER. in Quaest. Hebr.) Quae est in valle: hoc in authenticis libris non habetur, etc., usque ad sicut in libro Josue aperte demonstratur.
VERS. 7-15.-- « Surrexit Abraham, » etc. (AUG., Quaest. in Gen.) Quaeritur quomodo Abraham adoravit populum terrae, etc., usque ad et ideo adorator corrigendus erat.
VERS. 16.-- « Quod cum audisset, » etc. (HIER., de locis Hebr.) In Hebraeo, sicut posuimus, etc., usque ad cum etiam reprehendatur, qui invitus acceperit.
VERS. 17-20.-- « Confirmatusque est ager, » etc. 113.0140B| (GREG., lib. VI Moral., c. 25.) Innuit sepulcrum duplex, etc., usque ad vel propter operationis instantiam contemplanda postponit.
« Spelunca. » Et circa eam ager arborosus ad sepeliendam Saram quadringentis siclis argenti per patriarcham a dominis terrae emitur: quia ad vacandum sapientiae et studendum actioni, sub foliis mysticorum verborum, tanquam sub fructuosis arboribus, non aliter praedicatoribus quietus locus acquiritur, nisi per evangelicam doctrinam, argenti nitore fulgentem, terrenis potestatibus ab ipsis aeterna beatitudo suadeatur. Quae bene centenario quater ducto figuratur, quia a laeva in dextram transfertur.
CAPUT XXIV.
113.0140C|
VERS. 1, 2.-- « Erat autem Abraham senex . . . . . Dixitque ad servum seniorem: Pone manum, » etc. (GREG.) Manum sub femore jubet ponere, et per Deum coeli jurare, quia illius caro per illud membrum descensura erat, qui filius Abrahae esset ex humanitate, et divinus ex divinitate; quasi dicat: Tange Filium meum, et jura per Deum meum. Verumtamen non super femur, sed sub femore manum ponere jubet, quia inde descensurus erat, qui homo, sed super homines esset; unde dignum non fuit ut manum super femur poneret, quia nulla caro super illam est.
VERS. 3-8.-- « Ut non accipias. » (GREG.) Allegorice. Isaac de filiabus Chananaeorum uxor prohibetur, 113.0140D| quia Christo nullae reproborum animae conjunguntur. De cognatione uxor duci praecipitur, quia sola electorum Ecclesia Christo copulanda erat, quam ipse Unigenitus ex praedestinatione et praescientia jam extraneam non habebat. Puer qui ad uxorem deducendam mittitur, prophetarum et apostolorum, omniumque doctorum ordo est; qui dum verbum praedicationis faciunt, cujusque animae quasi conjungendae unigenito Filio provisores fiunt.
VERS. 9.-- « Posuit ergo, » etc. (HIER. in Quaest. Hebr.) Tradunt Hebraei quia in sanctificatione ejus, etc., usque ad et pondus tribulationis fortiter ferant, quod cameli significant.
VERS. 10.-- « Ex omnibus bonis ejus, » etc. (GREG.) 113.0141A| Quia his quae de Domino loquuntur, in semetipsis virtutum divitias ostendunt, ut tanto citius ad sequendum Deum invitent, quanto suis auditoribus in seipsis monstrant quae narrant.
VERS. 11-13.-- « Juxta puteum. » (GREG.) Juxta fontem stetit, et ex praefixa sententia, quae esset eligenda proposuit, quia sancti praedicatores verba fluentia considerant. Unde colligunt quem vel quibus auditoribus fiduciam certitudinis assumant.
VERS. 14-16.-- « Igitur puella, » etc. (AUG., Q. in Gen. ) Quaerendum est quid differant illicitae augurationes a petitione hac, etc., usque ad quo tentare Deum prohibetur.
« Inclina hydriam tuam. » Humilia saecularem facundiam ad hauriendum propheticum sermonem, ut 113.0141B| voluntatem tuam persuasioni meae inclinem.
VERS. 17-21.-- « Occurritque ei servus, et ait: Pauxillum, » etc. (GREG.) Allegorice. Omnis praedicator animam auditoris sitit, ideo servus petit, Rebecca potum tribuit: quia electorum Ecclesia desiderio praedicatorum ex virtute suae fidei satisfacit. Quae enim Deum, quem audit, confitetur, praedicatori aquam refectionis et refrigerii offert. Et notandum quod hydriam ab humero inclinans posuit, quia illa confessio placida est quae a bono opere procedit. Vel aquam praebuit, quia in eo quod credidit, vacua non remansit. Mox enim praedicavit quod audivit, et dicendo multos ex se praedicatores protulit. Aqua enim in hydria, scientia praedicationis in mensura. Studet enim non plus sapere quam oportet sapere. 113.0141C| Hydria in ulna, mensura praedicationis in opere. Nec solum omnibus comitibus ejus, sed et camelis potum praebet, quia verbum vitae non solum prudentibus, sed etiam stultis praedicatur. Rom. I: « Sapientibus et insipientibus debitor sum. » Vel aqua etiam jumentis datur, cum cura carnis quomodo sit habenda disponitur, ut ex voluptate non impendatur, et ex necessitate non negetur; unde Rom. XIII: « Carnis curam ne feceritis in desideriis; » et Ephes. V: « Nemo enim unquam carnem suam odio habuit. »
VERS. 22-24.-- « Protulit vir, » etc. (HIER.) Beka ( ), quod hic pro didrachmate ponitur, semiuncia est: Schekel vero ( ), qui Latine, sed corrupte, siclus dicitur, uncia. (GREG.) Quia praedicato: 113.0141D| auditum Ecclesiae per obedientiam, et manus per operationem exornat. Inaures duorum siclorum sunt, armillae decem, quia prima virtus obedientiae in charitate est, quae dilectio Dei et proximi est; et bonum opus decalogi completione perficitur, ut cum bona agi coeperint, mala nulla agantur.
VERS. 25-28.-- « Palearum quoque. » Quia Ecclesia recipiens spiritualia, reddit praedicatoribus terrena stipendia; unde I Cor. IX: « Si vobis spiritualia seminavimus, magnum est si nos carnalia vestra metamus.
« Locus spatiosus. » A priore populo naturae legem se Ecclesia novisse monstravit, et praedicationem amplo charitatis gremio suscepit: doctori enim spatiosa 113.0142A| mansio est, in corde auditoris latitudo charitatis; unde secundae Corinth. sexto: « Non angustiamini in nobis, sed in visceribus vestris; » quasi suscipiendae doctrinae locum mentis dilatate, ad cogitanda carnalia coarctate.
VERS. 29-32.-- « Habebat, » etc. Quia carnales fidelibus conjuncti, dum spiritualia dona conspiciunt, admiratione suspensi, si non usque ad opera, tamen usque ad fidem suscipiendam praedicationem admittunt: dum enim bonos miraculis fulgere considerant, quae de aeternitate audiunt non recusant, quamvis Ecclesiam moribus non sequentes, in carnali operatione remaneant.
« Habebat autem. » Quia sunt carnales fidelibus conjuncti, quorum familiaritate aliquando ad audiendum 113.0142B| verbum prodeunt, et videntes dona Dei collata fidelibus mirantur, et verbum corde percipiunt, quod bonis moribus implere non satagunt.
VERS. 33-36.-- « Non comedam. » Quia sunt qui doctores ex temporalibus stipendiis retinere parati sunt: sed illi nisi prius obtineant aeterna, recipere nolunt. Si enim in animabus fructum non inveniunt, sumere stipendia corporibus contemnunt; pedes non lavant, quia laboris desideria nulla consolatione relevant.
VERS. 37-41.-- « Et adjuravit, » etc. (AUG. ubi supra. ) Sententia est eadem, verba non omnia, vel ipsa, vel ita dicta sunt; quod propter eos dicendum, qui evangelistas calumniantur quod in aliquibus verbis non omnino conveniunt, cum res et sententia eadem; 113.0142C| hunc enim librum unus scripsit, qui ea quae supra dixit, cum mandaret Abraham, vel reliqua ponere potuit, si ad rem pertinere judicaret: cum veritas narrationis non exigit, nisi ut rerum sententiarumque veritas sit, quibus voluntas (propter quam intimandam verba fiunt) satis appareat.
VERS. 42-52.-- « Veni ergo hodie, » etc. (HIERON.) In Hebraeo scriptum est, etc., usque ad ostendant igitur Judaei alicubi positum alma, ubi adolescentulam et non virginem sonet.
VERS. 53-58.-- « Prolatisque, » etc. (GREG. ubi supra. ) Postquam conjugii causam puer obtinuit, etc., usque ad « Dedit ea Rebeccae. » Rebecca non ornatur auro Bathuelis, quia non sunt digna ornamenta barbari et imperiti. De domo Abrahae accipit ornamenta, 113.0142D| quia patientia de domo sapientiae ornatur; a puero Abrahae suscipit inaures, id est, aurea in auribus verba; et brachilia, id est, aurea in manibus opera, et alia ornamenta; quibus figurantur diversa virtutum genera.
VERS. 59-60.-- « Et nutricem illius. » Honestum erat ut ad nuptias absque parentibus virgo proficiscens, nutricis solatio foveretur.
VERS. 61.-- « Igitur Rebecca, » etc. (GREG.) Quia Ecclesia habet secum minoris meriti animas, quae ipsam moribus sequuntur: sed ad contemplationis thorum non provehuntur. Pueros quoque quosdam habuit in comitatu, quia cum prophetis fuerunt qui bene viverent, etsi prophetiae spiritum non haberent: 113.0143A| et cum apostolis et doctoribus, qui vitam eorum tenerent, et tamen non praedicarent.
« Qui festinus, » etc. Festinus puer ad dominum redit, quia praedicatores cum auditorum vitam obtinent, Deo, de cujus munere hoc habent, non sibi praebent.
VERS. 62.-- « Eo tempore Isaac, » etc. (GREG. ubi supra. ) Vivens et videns Dominus est, etc., usque ad modo spineam coronam, modo crucem sustinuit.
« Habitabat, » etc. (PATERIUS in Gen. ex dictis GREG.) Isaac, Rebecca veniente, habitabat in terra australi, quia Christus, veniente ad se Ecclesia, in illorum mentibus mansit quos non corporis frigus, sed fervor charitatis tenuit: qualis erat Anna, Simeon, et aliqui de populo Judaeorum.
113.0143B| VERS. 63.-- « Et egressus fuerat, » etc. (HIER.) Per terram australem, Geraram significat, unde ad immolandum adductus fuerat. Egressus est, ut exerceretur in campo. In Hebraeo legitur: « Egressus est Isaac, ut loqueretur in agrum, inclinata jam vespera; » ubi significatur quod Dominus solus orabat in monte, et Isaac, qui typus Domini fuit, ad orationem quasi virum justum a domo egressum nona hora, vel ante solis occasum, spirituales victimas Deo obtulisse.
(GREG. ubi supra. ) Ager mundus est, quo Christus egressus est, quia visibiliter apparere dignatus est.
Unde Habac. III: « Egressus es in salutem populi tui. » Isaac ad meditandum in agro exiit, quia Christus formam humilitatis praebens, exercitium longanimitatis, 113.0143C| passionis, et patientiae exempla monstravit, sicut solent juvenes exercitati armorum usu meditari. Armorum meditatio est passionis frequentatio. Qui enim verbera, sputa, lanceam crucemque pertulit, passionem usque ad mortem in se frequentari permisit. Passiones arma dicimus, quia per ipsas ab adversariis liberamur; unde Luc. XXI: « In patientia vestra possidebitis animas vestras. »
« Inclinata, etc. Quia passionum exercitia juxta finem mundi suscepit; unde psal. CXL: Elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum. »
VERS. 64.-- « Descendit de camelo, » etc. (GREG., lib. I, Moral., c. 14.) Rebecca ad Isaac in camelo deducitur, etc., usque ad super tortuosa camelorum dorsa divitias portant.
113.0143D| VERS. 65, 66.-- « Quis est ille homo, » etc. (GREG. apud Paterium. ) Rebecca viso Isaac, quis sit, requisito puero, cognoscit: quia Ecclesia per prophetarum et apostolorum dicta, quid de Christo credere debeat, intelligit. Quae se mox pallio cooperuit, quia quanto Christi mysteria penetrat, tanto de anteacta vita confunditur. Unde infirmitatem suam pallio operire nititur; et quae prius in camelo libere gestatur, descendens verecundia tegitur, cui quasi verecundius dicitur: Quem enim fructum habuisti tunc in illis in quibus nunc erubescis?
« At illa, » etc. (HIERON.) Alia editio, « teristrum, » quod etiam nunc genus est Arabici vestimenti quo mulieres provinciae illius velantur.
113.0144A| VERS. 67.-- « Qui introduxit eam, » etc. (GREG. ut supra. ) Hanc Isaac in tabernaculo matris suae introduxit, et uxorem accepit, quia in loco Synagogae, de qua natus est Christus, Ecclesiam diligit: ut quae cognatione, id est praedestinatione, proxima fuerat, amore conjuncta uxor fiat.
« Et intantum dilexit eam, » etc. (GREG. ut supra. ) Quia ex lucro Ecclesiae Christus tristitiam ex perditione Synagogae detersit, quia dum Ecclesia ex gentilitate veniens usque ad thorum contemplationis perducitur, Judaea pro nihilo habetur. Isaac quoque risus, Rebecca vero patientia dicitur: risus vero ex laetitia, patientia ex tribulatione. Et quamvis Ecclesia jam sit coelestis gaudii contemplatione suspensa, habet tamen in se quod de carnis pondere 113.0144B| doleat. Isaac vero et Rebecca junguntur, id est, risus et patientia, secundum illud Rom. XII: « Spe gaudentes, in tribulatione patientes, » ut prospera laetificent de contemplatione, adversa de tribulatione perturbent.
CAPUT XXV.
VERS. 1, 2.-- « Abraham vero aliam duxit uxorem, » etc. (ISID.) Allegorice. Mortua Sara duxit Abraham Ceturam. Non propter incontinentiam, quia jam grandaevus: nec propter filiorum procurationem, quia illi semen quasi stellae coeli ex Isaac promissum erat. Sed sicut Agar et Ismael figuraverunt carnales Veteris Testamenti, sic Cetura et filii ejus haereticos, qui se ad Testamentum Novum 113.0144C| existimant pertinere. Sed utraque concubina, sola Sara uxor; unde Cant. VI: « Una est columba mea, » etc.
Allegorice. Post assumptionem Ecclesiae adhaeserunt Christo multae animae haeretica pravitate deceptae, quae non catholicos, sed schismaticos genuerunt, qui unitatem Ecclesiae diviserunt: quos significant filii Ceturae, qui inferius numerantur.
(HIER., in Q. Hebr. ) Cetura, Hebraice, copulata, etc., usque ad quanto enim quis est carne fessus, tanto spiritu robustus et sapientiae complexibus aptus.
VERS. 3, 4.-- « Filii Dadan fuerunt Assurim, et Lathusim, et Laomim. At vero ex Madian ortus est Epha et Opher et Henoc et Abida. » (HIER.) Assurim in negotiatores transferri putant, etc., usque ad 113.0144D| et a plerisque filiis Abrahae ex Cetura occupatas Indiae regiones.
VERS. 5-7.-- « Deditque Abraham, » etc. (ISID.) Quia dantur munera filiis concubinarum, id est carnalium; sed non perveniunt ad regnum promissum haeretici, vel Judaei, quia carnalia lucra sequuntur; solus Isaac est haeres, quia non filii carnis existimantur in semine, sed promissionis.
VERS. 8-11.-- « Et deficiens mortuus est in senectute bona, provectaeque aetatis, et plenus dierum, congregatusque est ad populum suum. Et sepelierunt eum, » etc. (HIERON.) male in LXX additum est: « Deficiens mortuus est Abraham, » quia non convenit Abrahae deficere vel minui. Illud quoque 113.0145A| quod posuimus « in senectute bona senex » et plenius in Graecis codicibus ponitur, « plenus dierum; » quod cum sensum videatur exponere, eo quod luce et diei operibus plenus occubuerit, magis tamen ad anagogen facit, si simpliciter ponatur « plenus. »
( Glossa Graeca. ) Ecce Moses vitam venturi saeculi novit, nemo enim his qui non sunt, apponi potest.
VERS. 12.-- « Hae sunt generationes, » etc. Hi populi ante filios Isaac computantur, qui cum sint de semine Abrahae, non tamen computantur in semine, quia prius est quod animae est, deinde quod spirituale. Unde post computationem carnalium, ponitur genealogia Isaac, de quo facta est promissio, et electorum propaganda successio.
113.0145B| VERS. 13-15.-- « Et haec nomina filiorum ejus in vocabulis et generationibus suis. Primogenitus Ismaelis Nabajoth, deinde Cedar, et Abel, » etc. (HIERON.) Duodecim filii nascuntur Ismaeli, primogenitus Nabajoth, a quo omnis regio ab Euphrate usque ad mare Rubrum Nabathea dicitur, quae pars Arabiae est. Nam familiae ipsorum oppida, pagi et tribus, horum appellatione celebrantur. Ab uno ex his, Cedar in deserto, et Duma alia regio, et Thema ad austrum, et Chedma, alias Chethma, ad orientalem plagam dicitur. Quod in extremo capituli juxta LXX legimus, « contra faciem omnium fratrum suorum habitabat, » verius est quod posuimus, « coram omnibus fratribus suis occubuit, » id est, in manibus filiorum suorum mortuus est, superstitibus 113.0145C| adhuc liberis. Fratres enim filii appellantur; unde Jacob: « Ponatur coram fratribus meis, et fratribus tuis, et dijudicent inter nos. » Non enim credendum est quod Jacob, exceptis liberis suis, aliquos fratres secum habuerit.
VERS. 16, 17.-- « Duodecim principes tribuum suarum. Et facti sunt anni vitae Ismael, » etc. Duodenarius, sicut sacratus est in apostolis et in apostolicis viris, sic exsecrabilis est in reprobis contra fidem Trinitatis et Evangelium per quatuor mundi partes dilatatis.
VERS. 18, 19.-- « Habitavit autem ab Hevila usque Sur, quae respicit Aegyptum, » etc. Regio quam circumivit Phison ab Hevila, nepote Noe, sic vocata est, et est solitudo contra faciem Aegypti. Sur quoque 113.0145D| est solitudo inter Cades et Barad, extendens desertum usque ad mare Rubrum et Aegypti confinia.
VERS. 20.-- « De Mesopotamia sororem Laban. » Regio sterilis, quae sic Graece vocatur quia media inter duo flumina Tigrim et Euphratem. Nam μέσος medius, ποταμὸς fluvius dicitur; hinc hippopotamus id est, fluvialis equus.
VERS. 21, 22.-- « Deprecatusque . . . sed collidebantur in utero parvuli, » etc. (HIER.) Promotione vel collisione LXX posuerunt, « ludebant » vel « recalcitrabant: » Aquila, « confligebant filii in utero ejus. » Symmachus, « in similitudine navis in superficie ferebantur. » (GREG., Dial. I, 8.) Quae sancti 113.0146A| orando efficiunt, etc., usque ad is enim, in quo Deus multiplicare semen Abrahae praedestinaverat, oratione obtinuit ut filios haberet.
« Qui exaudivit eam. » (CHRYSOST.) Ne putes e vestigio et protinus assecutum esse quod optabat: nam viginti annis mansit orans et deprecans Deum. Nam sicut docuit nos quot annos habuit quando duxit Rebeccam (nempe quadraginta), ita assignavit nobis quot annorum fuerit Isaac, quando nati sunt ei filii. « Sexagenarius, inquit, erat quando nati sunt parvuli. »
« Perrexitque, » etc., (AUG., Quaest. in Gen., tom. III.) Quaeritur quo ierit, cum nondum essent prophetae vel sacerdotes tabernaculi aut templi Domini? Forsitan ad locum ubi aram constituit Abraham. 113.0146B| Sed quomodo ibi responsa darentur, tacet Scriptura; an per aliquem sacerdotem? quem mirum est, si erat, non fuisse nominatum, et nullam sacerdotum factam mentionem esse. Forsitan ibi, cum orando allegassent desideria sua, dormiebant, ut per somnum monerentur: vel adhuc vivebat Melchisedech, cujus tanta fuit excellentia, ut dubitaretur utrum homo an angelus fuerit. Vel forte etiam illo tempore erant homines Dei, in quibus Deus posset interrogari. Quidquid horum, vel forte aliud fuerit. Rebecca tamen secundum Scripturam Dominum interrogavit, et responsum ejus meruit.
VERS. 23.-- « Qui respondens ait: Duae gentes, » etc. (AUG.) Historica proprietate responsum invenitur completum, cum propter Israel, id est, Jacob, 113.0146C| minor filius superavit Idumaeos, id est gentem quam propagavit Esau, eosque per David tributarios fecit; quod diu fuerunt usque ad regem Joram (IV Reg. VIII). Tunc enim Idumaei rebellaverunt, et jugum de cervice excusserunt, sicut prophetizavit Isaac, quando minorem pro majore benedixit, et hoc idem dixit majori, cum ipsum postea benedixit.
VERS. 24-26.-- « Jam tempus, » etc. (HIER.) Ubi nos « pilosum » posuimus, in Hebraeo habetur seyr ( ); unde Esau, sicut alibi legimus, seyr, id est pilosus dictus est.
« Protinus alter, » etc. (ISID.) Hoc figuraliter factum etiam Judaeis non credentibus notum est: qualiter populus Ecclesiae populum Synagogae superavit, et plebs Judaeorum, tempore major, servivit 113.0146D| minori populo Christianorum.
(BED. in hoc cap., tom. II.) In singulis quoque hoc dici potest. « Duae gentes et duo populi » intra nos, sunt, scilicet vitiorum et virtutum; iste minor, ille major: plures enim sunt mali quam boni, et vitia plura virtutibus. Sed tamen populus populum superat, « et major serviet minori, » caro scilicet spiritui, et vitia virtutibus. Praecedit Esau, rufus, et totus ut pellis hispidus: deinde exit Jacob tenens plantam fratris; prior enim populus, prophetarum et Christi sanguine pollutus, peccati et nequitiae squalore circumdatus: cujus minor plantam tenuit, quia majorem populum minor superavit.
VERS. 27, 28.-- « Factus est Esau, » etc. (GREG.) 113.0147A| Eorum vitam significat, qui exterioribus voluptatibus fusi carnem sequuntur. Agricola quoque dicitur, quia amatores saeculi tanto colunt exteriora quanto interiora sua inculta relinquunt.
« Simplex. » (GREG.) Quia curis exterioribus spargi refugiunt simplices, cogitatione et conscientiae habitatione consistunt. Habitat enim in tabernaculis, qui se intra mentis secreta constringit, ne dum ad multa foris inhiat, a seipso cogitatione alienatus recedat.
VERS. 29, 30.-- « Coxit autem Jacob, » etc. (HIERON.) Rubeum vel fulvum: Hebraice Edom dicitur: ab eo autem quod rubeo cibo Esau primogenita vendidit, fulvi, id est Edom nomen accepit.
VERS. 31, 32.-- « Cui dixit Jacob, » etc. (ISID.) 113.0147B| Quod Esau primogenita propter escam fratri minori vendidit, et postea paterna benedictione sibi promissa privatus est, Judaicum populum significat: qui in Exodo primogenitus Dei filius appellatur, et propter saeculi lucra non solum primatus sui honorem amisit, sed et coelestis regni praemium praeparatum adipisci non meruit. Unde per exprobrationem dicitur Matth. XII: « Auferetur a vobis regnum Dei et dabitur gentibus, » etc. Primogenitura autem vestis erat sacerdotalis, qua induti majores natu cum benedictione patris victimas Deo, velut pontifices, offerebant: hoc dono, terreni amoris desiderio, caruerunt Judaei, cum gloria futuri regni.
VERS. 33, 34.-- « Juravit Esau, » etc. (GREG., lib. XXX, Moral., c. 13.) Sciendum autem quod nos quinque 113.0147C| modis gulae vitium tentat, etc., usque ad et non quae edendi libido suggerit.
CAPUT XXVI.
VERS. 1-7.-- « Orta autem fame super terram, » etc. (AUG., Quaest. in Gen., tom. III.) Quaeritur quando hoc factum fuerit, quod Isaac abiit in Gerara, etc., usque ad ut intelligamus temporalia nec dari posse, nec prosperari debere, nisi ab uno Deo.
VERS. 8-11.-- « Cumque pertransissent, » etc. (ISID.) A tempore Christi usque ad Constantini tempora non in conventu populorum, sed tanquam per latebras praedicabatur fides, in secreto congregabantur Christiani: tandem videntes Christiani principes saeculi per miracula Christi majestatem contemperatam 113.0147D| humanae infirmitati, ut possint sociari, et esse « duo in carne una, » jam in manifesto Christi et Ecclesiae sacramentum praedicari permiserunt, et diu fuisse absconditum doluerunt.
« Vidit eum jocantem, » etc. (AUG.) Quid sibi velit, in sacramento Christi et Ecclesiae, etc., usque ad « ut habitaret in nobis. »
VERS. 12, 13.-- « Seminavit autem Isaac in terra illa, » etc. (HIERON.) Licet in aliena terra seminaverit Isaac, non puto quod tanta ei hordei fertilitas fuerit. Unde melius arbitror quod habetur in Hebraeo, et quod Aquila transtulit: « Invenit in illo anno centuplum aestimatum. » Tacens autem Scriptura genus frugum quod centuplicaverit, videtur 113.0148A| cunctarum in illo ostendisse virtutum multiplicationem.
VERS. 14-16.-- « Ob haec invidentes, » etc. (ISID.) Isaac, Christus, qui primum vult fodere puteos, etc., usque ad « ibimus. »
« Puteos et obstruxerunt, » etc. (GREG.) Moraliter. Saepe cum verbis divinis intendimus, daemonum insidias gravius toleramus; quae menti nostrae terrenarum cogitationum pulverem aspergunt, ut intentionis oculos a luce intimae visionis obscurent. Nos enim puteos fodimus, cum Scripturae alta penetramus, quos occulte Allophyli replent: quia terrenas cogitationes ingerunt et divinae scientiae aquam tollunt, unde psal. CXVIII: « Declinate a me, maligni, et scrutabor mandata Domini. »
113.0148B| VERS. 17.-- « Et ille discedens, » etc. (HIERON.) Et abiit inde Isaac, et venit in Geraram vallem, et habitavit ibi. Pro valle, torrentem habent in Hebraeo. Nunquam enim Isaac, postquam magnus factus est, habitare potuit in valle, sed in torrente. De quo scriptum est psal. CIX: « De torrente in via bibet. » De quo Elias in tempore famis bibit; sed quia non erat perfectus ut Christus, torrens ei aruit. Christus vero etiam in torrente traditus est, dedicans regenerationem nostram et baptismi sacramentum.
VERS. 18, 19.-- « Fodit alio puteos, » etc. (ISID. ex Greg.) Isaac apud alienigenam gentem puteos fodit: in quo monemur ut in hac peregrinatione cogitationum profunda penetremus, et quosque verae intelligentiae aqua redeat, inquisitionis manus ad 113.0148C| exhaurienda cordis terrena non torpescat. Allophyli insidiantes puteos replent, quia immundi spiritus, cum nos studiose fodere conspiciunt, molestias tentationum cogitationibus ingerunt.
VERS. 20, 21.-- « Adversus pastores, » etc. (HIERON.) Aquila et Symmachus, « adversum et contrarium, » transtulerunt, sed in Hebraeo habetur « Satana; » unde patet Satanam contrarium interpretari.
VERS. 22-25.-- « Latitudo. » In Hebraeo Rehobot ( ), latitudines. Unde probatur illud quod supra cap. X dictum est: « Ipse aedificavit Niniven » et rabooth, id est, plateas ejus.
« Nunc dilatavit, » etc. Dilatatus est Isaac, et replevit omnem terram scientia Trinitatis: et in toto 113.0148D| orbe latitudinem Ecclesiae collocavit, prius tamen in Judaea notus, et in Israel nominatus: postea « in omnem terram exivit sonus eorum (Psal. XVIII), » id est apostolorum, qui per universum orbem foderunt puteos, et aqua omnibus ostenderunt baptizantes omnes gentes in nomine Patris, et Filii et Spiritus sancti (Matth. XVIII). » Puteos Abraham, quos aperuit, sic vocavit sicut pater ejus: Moses enim et prophetae apud nos suis nominibus appellantur, nec horum mutantur vocabula puteorum.
VERS. 26-31.-- « Ad quem locum, » etc. (HIERON.) Abimelech non semper pacem habet cum Isaac, etc., usque ad et alia plura sunt in quibus nobiscum philosophi dissident, vel concordant.
113.0149A| Pro « Ochozath, » pronubo, in Hebraeo habetur « collegium amicorum ejus, » ut tam hominem significet quam amicorum turbam, quae cum rege venerat: in quibus fuit Phicol, princeps exercitus illius.
« Abimelech, et Ochozath, » etc. (ISID. in Gen., tom. V.) Duo cum Abimelech venerunt: Ochozath, gener ejus, etc., usque ad sapientibus et insipientibus debitor est.
VERS. 32-35.-- « Ecce autem venerunt. » (HIER.) Nescio quomodo in LXX « et venerunt pueri Isaac nuntiantes ei de puteo quem foderunt, et dixerunt ei: Non invenimus aquam. Et vocavit nomen ejus Juramentum. » Quae enim etymologia est propterea vocari Juramentum, etc., usque ad non congruit 113.0149B| ut Isaac aquam non inveniret.
CAPUT XXVII.
VERS. 1, 2.-- « Senuit autem Isaac, » etc. (HIPP. mart., ex Hieron., epist. ad Damasum, tom. I.) Mystice. Isaac portat imaginem Dei Patris, Rebecca Spiritus sancti, Esau populi prioris et zabuli, Jacob Ecclesiae et Christi. Senectus Isaac, consummationem mundi; oculi caligantes periisse fidem de mundo, et religionis lumen neglectum esse, significant. Quia filius major vocatur, acceptio est legis Judaeorum. Quia escas ejus et capturam dilexit pater: homines sunt ab errore salvati, quos per doctrinam justus quisque venatur. Sermo Dei, repromissionis benedictio, et spes regni futuri, in quo cum Christo 113.0149C| sunt regnaturi, et verum sabbatum celebraturi. Rebecca plena Spiritu sancto, sciens quod audisset antequam pareret, quia « major serviet minori: » haec formam gerit Spiritus sancti, quae quod futurum esse noverat in Christo, ante meditabatur in Jacob, loquitur ad filium minorem. « Vade ad gregem et affer mihi duos haedos optimos; » praefigurans carneum Salvatoris adventum, in quo eos liberaret qui peccatis tenebantur obnoxii. Haedi enim ubique peccatores significant. Duo afferri jubentur, ut duorum populorum assumptio significetur. Teneri scilicet et humani, docibiles scilicet et innocentis animae. Stola Esau est fides, id est Scripturae Hebraeorum quae illis primo datae sunt quibus populus gentilium postea indutus; pelles circumdatae 113.0149D| brachiis ejus, peccata utriusque populi, quae Christus in extensione manuum cruci secum affixit: ipse enim in corpore suo, non sua, sed aliena peccata portabat.
VERS. 2.-- « Vocavitque Esau. » (ISID. in Gen., tom. V.) Esau venator, et agricola Jacob vero simplex habitabat in tabernaculis. Esau populum Hebraicum, Jacob gentilem populum significat. Isaac vero Deum, qui utrumque populum, illum per legem, istum per fidem, sibi filios fecit. Esau agricola erat, quia Judaeus pro terrenis Deo serviebat, cui non est dictum, ut esset pauper spiritu, mitis, pacificus, misericors, persecutionem patiens, ut copiosam mercedem haberet in coelis; sed: « Si 113.0150A| custodieritis mandata mea, dabo vobis pluvias temporibus suis, » etc., quae pertinent ad carnis delicias. Fuit etiam venator, quia per effusionem sanguinis arietum et vitulorum, et hircorum, Deum placabat. « Jacob simplex habitabat in tabernaculis, » quia electi de gentibus fide et voluntate Deo placere studuerunt. Per tabernacula, diversas per orbem Ecclesias vel diversos ordines intelligimus
VERS. 3-5.-- « Sume arma, » etc. Isaac diligebat Esau, quia de venatione ejus vescebatur. Rebecca diligebat Jacob, Isaac Deum; Rebecca autem praescientiam Dei figurat, quia diligebat Deus populum Judaeorum, eo quod assidue eorum oblationibus placabatur. Sed praesciens populum gentium multo meliorem futurum, per praescientiae suae gratiam 113.0150B| amplius diligebat. Esau in venatione morante, ut de agrestibus animalibus cibos patri exhiberet et benediceretur, mater Jacob ad benedictionem percipiendam patri applicuit: quia adhuc Judaei in legalibus morantur, et ad fidem Christi tarde occurrunt, mater gratia gentiles fidem avide suscipientes ad percipiendam benedictionem Judaeis debitam obtulit. Qualiter autem benedictionis donum promeruerint, testantur opera Jacob, quae pro benedictione suscipienda gessit.
VERS. 6-13. « Dixit filio suo Jacob: Audivi patrem tuum loquentem, » etc. Allegorice. Per duos haedos confessionem peccatorum gentilis populi et poenitentiam possumus accipere. Haedi optimi, quia confessio peccatorum et poenitentia valde est Deo acceptabilis. 113.0150C| Unde Luc. XV: « Gaudium erit in coelo super uno peccatore poenitentiam agente, » etc. Historice. Per unum peccatorem populum gentium, per nonaginta novem justos, Judaeos intelligit qui sibi videbantur justi in observantia legis. Unde Luc. XVI: « Ut quid justificatis vos coram hominibus, » etc.; qui imperfecto numero ponuntur, quia nullum ad perfectum adduxit lex.
VERS. 14.-- « Paravit illa cibos, » etc. (ISID.) Mystice. Per delectabiles escas quae de haedis praeparantur Isaac, intelligimus poenitentiae opera, etc., usque ad peccata praeterita ante oculos mentis saepe producit.
VERS. 15-19.-- « Et vestibus Esau, » etc. (HIER.) In hoc loco tradunt Hebraei primogenitos functos 113.0150D| officio sacerdotum, et habuisse vestimentum sacerdotale, quo induti victimas offerebant, antequam Aaron in sacerdotium eligeretur.
VERS. 20-24.-- « Quomodo, inquit, tam cito invenire potuisti, fili mi? » (HIPPOLYT.) Quaerit Isaac a Jacob cur tam cito venerit, admiratus scilicet velocem credentium fidem. Cibi delectabiles offeruntur, quia hostia Deo placens, salus peccatorum. Quia post esum sequitur benedictio, et ejus odore perfruitur, virtutem resurrectionis et regni aperte pronuntiat. « Ecce odor filii mei sicut odor agri pleni. » Haec est benedictio. Odore nominis Christi, sicut ager, mundus impletur. Benedictio est de rore coeli, id est pluvia divini verbi; et de pinguedine terrae, 113.0151A| id est congregatione populorum; multitudine frumenti et vini, haec est multitudo, quam colligit de sacramento corporis et sanguinis sui. Illi serviunt populi, id est gentiles conversi. Ipsum adorant tribus populi, per circumcisionem conversi credentes. Ipse est Dominus fratrum suorum, id est Judaeorum. Ipsum adorant filii matris ejus, quia secundum carnem natus est ex ea: ipsum qui maledixerit, maledicetur; et qui benedixerit, benedicetur. Christus ex ore populi Patrem ignorantis benedicitur, id est, veraciter dicitur, sed a Judaeis alius benedici putatur, qui ab errantibus exspectatur.
VERS. 25, 26.-- « Quos cum oblatos comedisset, » etc. Mystice. Postquam Isaac cibum sumpsit, Jacob obtulit ei vinum: sic per cibum activae vitae 113.0151B| opera designantur; per vinum, quod mentes alienat, contemplativa accipitur, quae ab amore saeculi mentes electorum alienas facit. Post cibum et potum. Jacob benedicitur, quia illi benedictionem coelestem a Deo percipiunt qui eum usque in finem bonis operibus placare student.
VERS. 27.-- « Benedicens, ait, » etc. (GREG., hom. 6 in Ezech.) Alter ad venandum mittitur, etc., usque ad quae major foras exiens reliquit intus.
(GREG., ibid.) Isaac, caligantibus oculis, Jacob filium nesciens benedixit; quae ventura erant praevidit, et qui praesens assisteret, nescivit. Constat enim quia Judaei, qui plene legem didicerunt, adventum Christi cognoverunt. Unde Matth. II, Herodes a 113.0151C| principibus sacerdotum inquirit ubi Christus nasceretur; cui protinus responderunt, « In Bethlehem. » Prius ergo noverant quem passionis tempore cum despicerent, ignorabant; quorum notitia prior, et ignorantia posterior, Isaac caligante signatur; qui dum Jacob benediceret, quid in futuro ei eveniret praevidebat, sed quod praesens assisteret nesciebat. Sic Judaeorum populus prophetiae mysteria accepit, sed caecos oculos in contemplatione tenuit, quia praesentem non vidit, de quo multa in futuro praevidit. Ante se enim positum cernere non valuit, cujus adventus potentiam longe ante nuntiavit.
(GREG., hom. 10 in Ezech., tom. II.) Isaac filium nescit, quem benedixit, etc., usque ad et quia per quosdam in contemplationem surgit, per quosdam in 113.0151D| activae vitae opera pinguescit. Sequitur:
VERS. 28, 29.-- « Det tibi Deus de rore coeli, » etc. Ros desuper et subtiliter cadit, et toties de rore coeli accipimus, quoties per infusionem contemplationis intimae de supernis aliquid tenuiter videmus. Cum vero bona opera per corpus agimus, de terrae pinguedine ditamur.
« Abundantiam frumenti, » etc. (ISID.) Haec est multitudo quam colligit de sacramento corporis et sanguinis sui.
VERS. 30-32.-- « Venit Esau, » etc. Sero Esau ad patrem revertitur, quia prior populus in fine convertetur. Unde psal. LVIII: « Convertentur ad vesperam, et famem patientur ut canes, et circumibunt 113.0152A| civitatem. » Et alibi: « Aperuerunt ora sua, sicut comedens in abscondito. »
VERS. 33-35. « Expavit Isaac. » Benedictionem repromissam repetente majore filio, expavit Isaac, et alium pro alio se benedixisse cognovit; nec indignatur cognito sacramento, sed confirmabat benedictionem dicens: « Et benedixi eum, et benedictus est. » Haec est prima benedictio Isaac minori populo Christianorum data. Sed nec major filius omnino despectus, quia, cum intraverit plenitudo gentium, tunc omnis Israel salvus erit. Cujus secundae benedictionis prophetia est. « In pinguedine terrae, et in rore coeli desuper erit benedictio tua. « In pinguedidine terrae, » id est, in fecunditate rerum, et potentia regni, quae in illo populo fuit; « et in rore coeli, » 113.0152B| eloquiis Dei. Ipsis enim eloquia Dei credita sunt, et legis testamenta. « Vives in gladio: » quia sanguini populus ille deditus, necem in Christo et prophetis exercuit, « Et servies fratri tuo minori, » id est, populo Christiano. « Tempusque veniet, cum excutias et solvas jugum ejus de cervicibus tuis; » cum scilicet per cognitionem fidei et gratiam Christi conversus, deposueris onus legis; quando jam tunc non servies minori, sed per fidem frater vocaberis.
« Expavit Isaac, » etc. Ut quaedam mentis alienatio sequeretur, quae exstasis dicitur, quae in magnarum rerum revelationibus fieri solet. Unde intelligendum est spiritualiter admonitum esse Isaac, ut confirmaret benedictionem in Jacob, cui potius 113.0152C| irascendum fuit, quia patrem fefellit. In Adam quoque exstasis processit, antequam diceret: « Erunt duo in carne una (Gen. II), » quod est « magnum sacramentum in Christo et in Ecclesia. »
« Benedixique ei, » etc. (ALC.) Si justi viri voluntas bona est, quid est quod Isaac non Esau quem voluit, sed Jacob quem noluit, benedixit? Justi hominis, quantum ad conscientiam, voluntas bona est: Deus vero solus de futuris judicat. Isaac humano more filium majorem benedicendum putavit: sed Deus, qui occultorum est cognitor, minorem dignum benedictione ostendit, ut non hominis ostenderet esse benedictionem, sed Dei: ideo in Numeris ad Mosen et Aaron sacerdotes dicitur: « Ponite nomen meum super filios Israel. Ego Dominus 113.0152D| benedicam eos (Num. VI). » Sacerdotis est benedicere, Dei effectum tribuere. Ut autem intellexit Isaac per spiritum prophetiae benedictionem minori destinatam, ait, « Benedixi, et erit benedictus. »
VERS. 36-39.-- « Juste vocatum est nomen ejus Jacob: Supplantavit enim me, » etc. (HIER.) Jacob supplantator interpretatur. Ab eo igitur quod fratrem ante deceperit, allusit ad nomen, qui ideo ante Jacob vocatus est, quod in ortu plantam fratris apprehendit.
VERS. 40.-- « Et fratri tuo servies, » etc. Quia Idumaei tributarii fuerunt Israel, qui Jacob vocatur.
« Tempusque veniet, cum excutias et solvas jugum ejus. » , etc. Hoc impletum est quando rebellaverunt 113.0153A| Idumaei ne essent sub Juda. « Tempusque veniet, » etc. Quasi: Judaicus populus a servitute peccati in fine liberabitur, ut cum « plenitudo gentium intraverit, omnis Israel salvus fiet (Rom. XI). »
VERS. 41.-- « Dixitque in corde suo. » Cum Scriptura dicat, Esau in corde suo de morte fratris tractasse, quomodo vel a quo sunt haec nuntiata Rebeccae? Sed datur intelligi quod ei divinitus omnia revelabantur. Propter insanabile odium Judaeorum, per spiritum consilii praeceptum est apostolis ut, relicta Judaea, transirent ad gentes.
« Venient dies luctus, » etc. Nolebat enim hoc facere vivente patre, ne incurreret odium ejus, et malediceretur ab eo.
(DIOD.) Quod autem scriptum est, « dixit Esau in 113.0153B| corde suo, » significat Esau mortem fratris non subita ira, sed perfecto mentis consensu exoptasse.
VERS. 42.-- « Nuntiata sunt haec Rebeccae, » etc. Hic consequenter ponitur matris obviatio, cum dicitur, « Nuntiata sunt haec. » Ex quo patet quod Esau praedictam machinationem non sic celavit in corde suo, quin appareret exterius in signis et verbis.
« Quae mittens et vocans Jacob, » etc. Ut induceret eum ad dandum locum irae et recedendum ad tempus. Sequitur:
« Cur utroque orbabor filio? » etc. Ac si diceret: Si invadat te, poterit esse quod ambo eritis interfecti; vel si unus remaneat, oportebit quod sit fugitivus a me.
113.0153C| « Dixit quoque Rebecca, » etc. Quia Jacob non poterat convenienter recedere sine scitu patris, ideo Rebecca convertit se ad inducendum Isaac ut mitteret Jacob filium suum ad Laban, ut ibi acciperet uxorem dicens.
« Taedet me, » etc. Id est propter uxores Esau: non autem dixit ipsi Isaac aliam causam, scilicet de machinatione Esau in mortem Jacob, ne in senectute sua nimis affligeretur.
« Si acceperit Jacob uxorem, » etc. Ac si diceret: Si diligis vitam meam, mitte eum ad domum fratris mei, ut ibi accipiat uxorem.
CAPUT XXVIII.
VERS. 1-9.-- « Vocavit itaque Isaac, » etc. (AUG., 113.0153D| Q. in Gen.) Quod habent Latini codices: « Vade in Mesopotamiam in domum Bathuel, » etc., Graeci habent: « Fuge in Mesopotamiam, » etc., ut intelligatur etiam Isaac intellexisse quod Esau de morte fratris cogitavit.
« Profectus vero. » (ISID.) Jacob fugiens dolos fratris, relicta domo patria, et parentibus, vadit in regionem longinquam, ut accipiat uxorem. Similiter Christus, relictis parentibus secundum carnem, id est Judaeis, et patria, id est Hierosolyma, et omnibus Judaeae regionibus, abiit in gentes, ut acciperet sibi Ecclesiam, secundum illud Oseae II: « Vocabo non plebem meam, » etc.
VERS. 10.-- « Igitur egressus Jacob, » etc. (GREG., 113.0154A| lib. V Moral., c. 11, tom. I.) In itinere dormire, etc., usque ad « quoniam suavis est Dominus. »
VERS. 11.-- « Tulit de lapidibus, » etc. (ISID.) Dormitio Jacob in itinere, mors Christi in cruce. Lapis capiti suppositus, Christus est secundum humanitatem, quem Jacob unxit, ut Christus signaretur, χρίστος enim Grece, unctus Latine. Caput autem Christus Deus. Lapis ergo capiti Jacob suppositus, signat humanitatem Christi conjunctam Deo assumenti. « Caput enim viri Christus, caput Christi Deus (I Cor. XI.)
VERS. 12.-- « Viditque in somnis, » etc. (GREG., Regist. l. I, ep. 24.) Jacob praedicatores signat qui non solum caput Ecclesiae, id est Christum contemplando 113.0154B| appetunt, sed ad membra illius miserando descendunt: quod angeli ascendentes descendentesque demonstrant. Hinc Moses crebro tabernaculum intrat, et exit; et qui intus ad contemplationem rapitur, foris infirmantium negotiis urgetur; intus arcana considerat, foris onera carnalium portat. Qui de dubiis semper ad tabernaculum recurrit, coram testamenti arca Dominum consulit, exemplum rectoribus praebens, ut cum foris ambigunt quid disponant, ad mentem quasi ad tabernaculum redeant, et velut coram testamenti arca Dominum consulant, de quibus dubitant, apud se intus sacri eloquii paginas requirentes.
Moraliter. In itinere dormire est in via hujus saeculi ab impedimento actionum saecularium quiescere. 113.0154C| Jacob dormiens angelos vidit: quia illi divina conspiciunt, qui ab appetitu temporalium rerum oculos claudunt: quos bene clausos diabolus aperuit dicens: « In quacunque die comederitis, aperientur oculi vestri (Gen. III). »
« Vidit in somnis, » etc. (ISID.) Angeli per scalam ascendentes et descendentes, evangelistae sunt et praedicatores Christi, ascendentes ad intelligendam Divinitatem; omnem creaturam excedentes, ut inveniant in principio Verbum apud Deum, per quem omnia facta sunt. Descendentes ut inveniant eum, « factum ex muliere, factum sub lege, » etc. In illa etiam scala a terra usque ad coelum, a carne usque ad spiritum: quia in illa carnales proficiendo, quasi ascendendo spirituales fiunt. Ad quos lacte nutriendos 113.0154D| spirituales descendunt, quia non possunt eis loqui quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus. Ipse est sursum in capite, ipse deorsum in corpore suo, id est Ecclesia; ipse scala, qui ait Joan. XIV: « Ego sum via, » etc. Ad ipsum ascenditur, ut in excelsis intelligatur: et descenditur, ut in membris parvulis nutriatur; per illum se erigunt, ut sublimem exspectent: et humiliant, ut eum sublimiter et temperanter annuntient.
VERS. 13-15.-- « Ego sum Dominus Deus Abraham, » etc. Mystice designat mandatum divinitatis ad humanitatem Christi directum, cui terra, id est, Ecclesia, promittitur; et semini illius, id est Christiano populo. Unde psalm. II: « Postula a me, 113.0155A| et dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae. »
VERS. 16, 17.-- « Cumque evigilasset, » etc. Quisquis post torporem inertiae evigilaverit, et per exercitium boni operis vere exsurrexerit, in Ecclesia supereminentem gratiam Dei et introitum regni coelestis intelliget.
VERS. 18.-- « Surgens ergo, » etc. (AUG., Q. in Gen., tom. III.) Quod « erexit » Jacob, « lapidem quem capiti supposuerat » in titulum, et superfudit oleum, nihil fecit idolol triae simile: quia non vel tunc vel postea frequentavit lapidem adorando aut ei sacrificando; sed signum fuit et prophetia pertinens ad unctionem, unde Christus dicitur.
VERS. 19-21.-- « Appellavitque nomen urbis 113.0155B| Bethel., » etc. (HIER., de locis Hebraicis.) Ab eo quod dictum est, « quam terribilis est locus iste, » etc., loco nomen imponit Bethel, id est domum Dei, qui ante Luza vocabatur, id est, nux vel amygdalum. Unde ridicule quidam verbum Hebraicum ulam, nomen urbis esse putant: cum ulam interpretetur prius. Ordo ergo iste est lectionis: Vocavit nomen illius loci Bethel, et prius Luza vocabulum civitatis. Antiquae vero scripturae verbo ulam vel olam plenae sunt, quod nihil significat nisi prius vel ante vestibulum, vel superliminare, vel postes, etc.
VERS. 22.-- « Et lapis iste, vocabitur domus Dei, » etc. Prophetia est domus Dei ibi futurae, ibi et ipse rediens Deo sacrificavit.
CAPUT XXIX.
113.0155C|
VERS. 1-10.-- « Profectus ergo Jacob, » etc. « Vidit puteum in agro, » etc. Aqua putei scientia Veteris Testamenti: quam lapis claudebat, quia littera legis spiritualem sensum in eo celabat; sed veniente Christo lapis remotus est, cum per praedicationem Novi Testamenti umbra legis exclusa et veritas Evangelii patefacta est.
Allegorice. Per puteum baptismus, per agrum mundus exprimitur: per tres greges juxta puteum accubantes, signantur illi qui ad fidem Trinitatis capiendam pertinent, in humilitate expetentes baptismi gratiam.
« Lapidem. » Duritia infidelitatis, qua abjecta, percipitur baptismus vitae. Pastores autem sunt praelati 113.0155D| Ecclesiae, qui, amoto lapide, per Jacob adaquare greges cupiunt: quia Christo auferente infidelitatem ab eorum cordibus quos praedestinavit ad sacramentum baptismi, abluuntur unda purificationis.
VERS. 11-16.-- « Osculatus est eam. » (AUG.) Consuetudinis fuit maxime in illa simplicitate antiquorum, ut propinqui propinquos oscularentur, et hodie fit in multis locis. Sed quaeri potest quomodo illa ab ignoto osculum acceperit, si postea indicavit Jacob propinquitatem? Ergo intelligendum est: aut illum, qui propinquitatem noverat, fidenter in osculum irruisse, aut postea Scripturam narrasse per recapitulationem, cum primum Jacob indicaverit quis esset.
VERS. 16-19.-- « Nomen majoris Lia, » etc. Victorinus 113.0156A| martyr Rachel et Liam in similitudinem Ecclesiae et Synagogae interpretatus est. Liam majorem natu Synagogam significare existimat, quia prior populum Dei genuit: quae oculis lippa dicitur, quia lex per Mosen data cooperata est et signata. Rachel minor et pulchra, prius sterilis, post fecunda, Ecclesiam signat, quae tempore posterior, sed sancta corpore et spiritu. Oculi ejus decori, quia Evangelium videre meruerunt. Sed diu sterilis dum Synagoga populum generavit. Pro Rachel Jacob servivit, et supponitur ei Lia: quia Christus ut Ecclesiam sibi assumeret, prius sibi Synagogam conjunxit.
VERS. 20-35.-- « Servivit ergo Jacob pro Rachel septem annis. » Servitus Jacob septem annorum pro duabus uxoribus, praesentis vitae tempus signat, 113.0156B| quod septem diebus volvitur; in quo Dominus formam servi accepit, obediens Patri usque ad mortem. Jacob servivit, quia « filius hominis non venit ministrari, sed ministrare (Matth. XX): » Ille oves pavit, et Christus dixit (Joan. X): « Ego sum pastor bonus. » Ille pro mercede varium pecus sibi abstulit: Christus diversarum gentium varietatem sibi congregavit. Ille tres virgas amputatis corticibus in alveis aquarum posuit, ut earum contemplatione multiplicarentur oves: et Dominus noster in aqua baptismatis trium personarum nomina Patris, et Filii, et Spiritus sancti, populo fideli proposuit, ut qui hoc pleno corde prospexerit, efficiatur ovis Dei.
« Et videbantur illi pauci dies, » etc. Quomodo hoc dictum sit quaerendum est, cum et breve tempus 113.0156C| longum videatur amantibus? Dictum est ergo propter laborem servitutis, quem facilem faciebat amor.
(AUG., lib. XXII contra Faustum.) Pro ingenti crimine objiciuntur Jacob quatuor uxores. Sed quoniam tunc mos erat, crimen non erat; nunc autem crimen est, quia mos non est, etc., usque ad nisi concupiscentiae carnalis flagrantia.
(ISID., in Gen., tom. V.) Duae sunt ergo uxores Jacob liberae, ambae enim filiae remissionis peccatorum, etc., usque ad et vidit in principio Verbum apud Deum, et vult parere, et non potest, quia « generationem ejus quis enarrabit? » (Act. VIII.)
(ISID.) Duae liberae uxores Jacob, quia duae vitae nobis in corpore Jesu Christi praedicantur, etc., usque ad Sed hoc non potest in terra morientium, quod 113.0156D| his verbis significatur.
VERS. 26.-- « Non est in loco nostro consuetudinis, » etc. (ID., ibid.) Major appellatur quae tempore prior est, etc., usque ad ad unum ergo tendendum, sed propter hoc multa ferenda.
(ID., ibid.) Proinde vita quae studio contemplationis competit, etc., usque ad unde infra XXX: « Zelabat Rachel sororem suam. »
(ID., ibid.) Proinde quia purus intellectus de illa divina substantia, etc., usque ad non quia numen.
CAPUT XXX.
VERS. 14-31.-- « Egressus autem Ruben, » etc. (AUG., lib. XXII contra Faustum.) Quare rem gestam 113.0157A| Scriptura non tacuit, etc., usque ad et quidquid de hac pie et sapienter dicitur, sine phantasmate carnalis cogitationis salubriter vel ex parte capiatur.
« Egressus autem Ruben, etc. » (AUG.) Historice. De hoc autem genere opinari quosdam scio quod acceptum in escam sterilibus feminis fecunditatem pariat, et ideo institisse Rachel ut hoc acciperet, quod ego non arbitror, nec sic tunc concepisset. Nunc vero cum post duos Liae alios ab illa nocte partus, Dominus eam prole donaverit, nihil est quod de mandragora tale aliquid suspicemur, quale in nulla femina experti sumus. Cum enim mala haec ipse vidissem, et propter hunc sacrae lectionis locum mihi obtigisse gratularer (rara enim res est), naturam eorum quantum potui perscrutatus sum, 113.0157B| non aliqua a communi sensu remotiore scientia, quae docet virtutes radicum et potestates herbarum, sed quantum renuntiat visus, olfactus et gustus, rem comperi pulchram, suave olentem, sapore autem insipido. Cur ergo eam mulier tantopere cupierit nescio, nisi forte propter pomi raritatem et odoris jucunditatem.
VERS. 32-43.-- « Gyra omnes greges tuos, » etc. (HIER., in Quaest. Hebr.) Multum apud Septuaginta confusus est sensus, etc., usque ad vicinus est finis.
(ALC.) Cur Jacob fraudis in hoc loco non arguitur, hoc sine dubio ut propheta fecit, nec credendum est eum fecisse sine spirituali revelatione.
CAPUT XXXI.
113.0157C|
VERS. 1-11.-- « Postquam autem audivit, » etc. . . . . « Mutavit mercedem, » etc. (HIERON. in Quaest. Hebr.) Pro eo quod posuimus, « mutavit mercedem meam decem vicibus, » Septuaginta posuerunt « decem annis: » cum verbum Hebraicum monim numerum magis quam annos sonat; et ex sequentibus is sensus probatur, quod per singulos fetus super Laban conditionem mutaverit. Si videbat varium nasci pecus, dicebat: Volo ut in futuro nascantur mihi varia; tunc Jacob virgas in canalibus non ponebat, ut fetus unicolor nasceretur: quo facto Laban ea pecora suae parti fieri debere dicebat; sic usque ad decem vices mutata est conditio: et quodcunque proposuerat Laban ut sibi nasceretur, 113.0157D| in contrarium colorem vertebatur. Nunc autem in sex annis decem pariendi vices incredibiles viderentur; sed lege Virgilium, in quo dicitur: « Bis gravidae pecudes. » Natura autem Italicarum ovium et Mesopotamiae eadem esse dicitur.
VERS. 12.-- « Vidi enim omnia, » etc. Ex hoc discimus quod Jacob nullo malo dolo fecit, sed divina dispositione, vel quia omnia in figura gerebantur. Unde angelica visione meruit confortari.
VERS. 13-31.-- « Nunc ergo surge. » (GREG., Moral. XXX, 16.) Post longam servitutem praecepit Dominus Jacob ut reverteretur in patriam: tunc, ignorante socero, cum uxoribus et comitatu properabat. Laban autem consecutus est eum in monte 113.0158A| Galaad cum furore idola requirens, nec reperit. Laban autem in hoc loco diaboli typum gerit. Interpretatur enim dealbatio. Diabolus vero, cum tenebrosus sit, « transfigurat se in angelum lucis. » Huic servivit Jacob, id est, Judaicus populus ex parte reproborum, de quo natus est Christus secundum carnem.
VERS. 32-39.--. . . . « Ignorabat quod Rachel furata esset idola. » (HIERON.) Ubi nos « idola » legimus, in Hebraeo theraphim scriptum est; quod Aquila « figuras, » vel « imagines » interpretatur. Hoc autem ideo dico ut sciamus quid in Judicum libro theraphim sonet.
« Contra montem Galaad, » etc. Non quod eo tempore mons Galaad diceretur, sed per anticipationem 113.0158B| illo nomine vocatur, quo postea nuncupatus est.
« Qui, assumptis fratribus suis, persecutus, » etc. (GREG.) Historice. Potest per Laban mundus exprimi: qui cum furore Jacob sequitur, quia electos, qui sunt membra Christi, opprimere conatur. Filiam mundi vel diaboli Jacob abstulit, cum sibi Christus Ecclesiam ex gentibus conjunxit, cui per prophetam dicitur psal. XLIV: « Obliviscere populum tuum, » etc. In idolis avaritia signatur, quae est idolorum servitus. Laban veniens apud Jacob idolum non reperit, quia, ostensis mundi divitiis Redemptori nostro, diabolus vestigia concupiscentiae non reperit. Sed quae Jacob non habuit, Rachel sedendo operuit, quae interpretatur ovis, et Ecclesiam 113.0158C| significat. Sedere autem est humilitatem poenitentiae appetere. Unde psal. CXXVI: « Surgite postquam sederitis. » Rachel idola sedendo operit, quia Ecclesia Christum sequens vitium terrenae concupiscentiae per humilitatem poenitentiae cooperuit. Unde psal. XIII: « Beati quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata. » Nos igitur Rachel significat, qui idola sedendo premimus, si culpas avaritiae poenitendo damnamus; quae avaritiae immunditia non viriliter currentes impedit, sed effeminate gradientes per blandimenta saeculi resolvuntur, quod his verbis significatur: « Juxta consuetudinem feminarum accidit mihi. » Quasi enim muliebria pati se innotuit.
113.0158D| « Ut oscularer filios meos ac filias. » More Scripturae filios ac filias Jacob suos appellat, quae filios vel fratres cognatos appellat; unde in sequentibus: « Dixitque Jacob fratribus suis: Afferte lapides. » In Evangelio quoque filii Mariae, materterae Domini, fratres ejus vocantur Matthaei XII.
« Timui ne violenter auferres filias tuas, quod autem furti me arguis, » etc. Quasi ideo non tibi manifestavi, ne acerbitate persecutionis superares animas infirmas, noviter tibi ereptas.
VERS. 40-45.-- « Die noctuque aestu urebar, et gelu. Fugiebat somnus ab oculis meis. » Unus effectus est caloris et frigoris.
VERS. 46-52.-- « Afferte lapides, » etc. (HIERON. 113.0159A| de Loc. Hebr. ) Acervus lingua Hebraea, etc., usque ad in qua habitabat sermone mutaverat.
(ISID.) Mystice. Inter fideles, tam Judaeos quam gentiles, testis est lapis eminens in similitudinem Christi; et acervus lapidum, qui est multitudo credentium.
VERS. 53, 54.-- « Juravit Jacob, » etc. Per timorem scilicet quo timebat Deum, quem commendavit supra, dicens, « Et timor, » etc.
VERS. 55.-- « Laban vero de nocte, etc. » Quia Laban et Jacob trans fluvium perrexerunt, significare potest duos populos per baptismum ad Ecclesiam venientes. Sed Jacob ultra progrediente, Laban reversus est, quia, filiis lucis in profectu virtutum post baptismum meantibus, reprobi de percepta 113.0159B| dignitate post Satanam in apostasiam redeunt.
CAPUT XXXII.
VERS. 2-6.-- « Castra Dei sunt haec. » Ubi castra posita sunt, in Hebraeo mahanaim ; ut sciamus, si quando interpretatum in alio loco ponitur, quem locum significet. Et pulchre ad fratrem inimicum iturus, angelorum comitantium eum choris excipitur.
VERS. 7-9.-- « Timuit Jacob, » etc. (AUG., Quaest. in Gen. ) Quaeri potest quomodo fidem habuit promissis Dei, quod hoc dixit. Sed fieri potuit ut everteret castra ejus Esau, et tunc post illam afflictionem adesset, et quem promisit, impleret. Et admonemur hoc exemplo, ut quamvis credamus in Deum, 113.0159C| faciamus tamen quae facienda sunt in salutis praesidium. Verba quoque Jacob consideranda sunt, dicentis: « Deus patris mei Abraham, » etc., quia in his verbis et humana infirmitas et fides pietatis apparet.
VERS. 10.-- « Transivi Jordanem, » etc. Per baptismum conjunctus est paries de gentibus, ei qui ex Judaeis: primitivae tamen Ecclesiae non deest timor Judaeorum, quod significat Esau.
VERS. 11-19.-- « Erue me de manu, » etc. Sic orat ut spem timore moderetur, et timorem spe consoletur, significans ut vitae nostrae et domesticorum ratione consulamus, et tamen Dei auxilium invocemus.
VERS. 20-27.-- « Placabo illum, » etc. Haec interposita 113.0159D| sunt a scriptore. Non est enim prudentis artem suam detegere, et sic eis cum quibus agitur suspectum se facere.
(GREG. hom. 14, in Evang., tom. II.) Mystice. Jacob cum ad parentes proprios redit, etc., usque ad ut suavitate intima Deum apprehendamus.
« Et ecce vir, » etc. (ISID. in Gen., tom. V.) In hoc principaliter sacramenti Dominici imago figurata est, etc., usque ad ne ultra jam generare possit.
VERS. 28, 29.-- « Nequaquam, inquit Jacob, appellabitur nomen tuum, sed, » etc. (HIERON. in Q. Hebr. ) Josephus in libro primo Antiquitatum, etc., usque ad nos magis Scripturae, et angeli, vel Dei, 113.0160A| qui Israel ipsum vocavit, auctoritate ducimur, quam cujuslibet eloquentiae saecularis.
VERS. 30-32.-- « Vocavitque Jacob, » etc. Illud quoque quod sequitur, « et benedixit eum, vocavitque Jacob nomen loci illius Phanuel, dicens, » etc. In Hebraeo dicitur « Phanuel, » ut sciamus ipsum esse locum qui in caeteris Scripturae voluminibus secundum Hebraeos, Phanuel legitur.
(GREG., lib. IV Moral., cap. 6.) Quaeritur, cum Veritas dicat: « Nemo videbit faciem meam; » Et: « Deum nemo vidit unquam, » quomodo testatur Jacob: « Vidi Dominum facie ad faciem? » Humanae enim mentes oculo interiori purgato, etc., usque ad unde I Cor. XIII: « Tunc cognoscam sicut et cognitus sum. »
CAPUT XXXIII.
113.0160B|
VERS. 1-9.-- « Elevans autem Jacob oculos. . . . divisitque filios Liae et Rachel, » etc. Aquila dimidiavit, ut unum cuneum faceret ancillarum cum parvulis suis, et alterum liberarum cum filiis suis; primasque mitteret ancillas, secundas liberas: ipse ante omnes fratrem adoraturus occurreret.
VERS. 10-13.-- « Sic enim vidi, » etc. (AUG., Q. in Gen. tom. III.) Utrum paventis et perturbati animi verba, etc., usque ad qui Graecum audire et intelligere solent.
VERS. 14.-- « Et ego sequar, » etc. (AUG.) Quaeritur si mendacium fratri promiserit. Hoc enim, sicut Scriptura narrat, non fecit; sed eo perrexit 113.0160C| itinere quod dirigebat ad suos. An forte veraci animo promisit, sed aliud postea cogitando delegit?
« Socoth. » (HIERON.) Ubi nos tabernacula habemus, in Hebraeo legitur Socoth Est autem usque hodie civitas trans Jordanem hoc vocabulo, in parte Scytopoleos de qua in libro Locorum scripsimus.
VERS. 18-20. « Transivitque in Salem, » etc. (HIERON.) Quaestio oboritur quomodo Salem Sichen civitas appelletur, cum Hierusalem, in qua regnavit Melchisedech, Salem ante dicta sit. Aut igitur unius utraque urbs nominis est, quod de pluribus Judaeae locis invenimus, ut idem urbs et loci nomen in alia et alia tribu sit. Aut ista Salem, quae pro Sichem 113.0160D| nunc nominatur, dicemus interpretari consummatam atque perfectam: et illam quae postea Hierusalem dicta est, pacificam. Utrumque accentu paululum declinato, hoc vocabulum sonat. Tradunt Hebraei quod femur claudicantis Jacob ibi sanatum sit: ideoque civitatem curati atque perfecti vocabulum consecutam.
CAPUT XXXIV.
VERS. 1.-- « Egressa est autem Dina, » etc. (GREG. in Pastor., c. 30.) Dina, ut mulieres extraneae regionis videat, egreditur, cum mens sua studia negligens, actiones alienas curans, extra ordinem proprium evagatur. Quam Sichem, princeps terrae, opprimit, quia inventam in curis exterioribus 113.0161A| diabolus corrumpit. Et conglutinata est anima ejus cum ea, quia unitam sibi per iniquitatem respicit. Et quia mens a culpa resipiscens afficitur, et admissum flere conatur: corruptor spem ac securitatem vacuam ante oculos vocat, quatenus utilitatem tristitiae subtrahat. Unde additur: « Tristemque blanditus delinivit. » Modo enim, aliorum facta graviora; modo nihil esse quod factum est; modo misericordem Deum loquitur, et tempus ad poenitentiam pollicetur: ut dum per haec decepta mens ducitur, poenitentia differatur, ut tunc bona nulla percipiat, quam nunc mala contristant: et tunc plenius absorbeatur suppliciis, quae nunc gaudet in deliciis.
VERS. 2-32.-- « Quam cum vidisset Sichem. . . . 113.0161B| et dormivit cum illa, » etc. (AUG. Quaest. in Gen., tom. III.) Et intendit animae Dinae filiae Jacob et adamavit virginem, et locutus est secundum sensum virginis. Quomodo virgo dicitur, si jam dormivit cum ea? nisi forte virgo nomen aetatis est secundum Hebraeum eloquium, an potius per recapitulationem post commemoratur quod ante factum est. Prius enim potuit intendere animae ipsius, et amare virginem, et loqui secundum sensum virginis, deinde dormire cum illa.
« Pacifici. » Ubi Septuaginta interpretati sunt pacificos, Aquila transtulit consummatos, atque perfectos pro quo in Hebraeo legitur: Selemim. Ex quo apparet illud esse verum quod supra de Salem diximus.
113.0161C| « Assensi, » etc. (AUG.) Paulo ante Jacob loquens cum Esau, filios suos infantes esse significat, etc., usque ad sed filii ejus in hoc facto nominantur quasi principes et auctores.
« Arreptis, » etc. (STRAB.) Sic pastores Ecclesiae peccatum carnis vel animae ulcisci debent gladio spiritus, qui est verbum Dei: parati ulcisci omnem inobedientiam.
« Nos pauci sumus, » etc. (AUG.) Hoc dicit, quia plurimum bella poterant surgere, non quod multo minus haberet quam possent expugnationi civitatis sufficere.
« Nunquid ut scorto, » etc. (AUG.) Zelus filiorum Jacob in ultionem sororis moraliter commonet pastores fidelium, curam habere animarum sibi commissarum, 113.0161D| ne violenter corporali delicto, aut fornicatione spirituali succumbant. « Paratique sint ulcisci omnem inobedientiam, » et excommunicationis gladio feriant stupratorem, ne impunitus evadat.
CAPUT XXXV.
VERS. 4-5.-- « Dederunt ergo ei, » etc. (HIER. Q. in Gen., tom. III.) Plane hoc ordine et his profectibus ascendendum est in Bethel, id est, in domum Dei, quae est Ecclesia Christi. Primum est, pristinos abdicare errores, et unius veri Dei profiteri fidem, quod est auferre deos alienos: deinde baptizari, quod est mundari; ac deinceps in novitate 113.0162A| vitae ambulare, quod est vestimenta mutare. Significant autem inaures falsae doctrinae phaleras, sermone nitidas, sed sensu veritatis vacuas.
« Et inaures, » etc. (AUG.) Quaeritur quale inaures, quae ornamenta erant ad idololatriam non pertinentia? sed intelligendum est phylacteria fuisse deorum alienorum.
VERS. 6-9.-- « Venit igitur Jacob Suzam, » etc. (AUG.) Notandum est tria nomina hujus civitatis esse commemorata, etc., usque ad multis de causis adduntur nomina vel mutantur.
(HIERON.) Ecce manifestissime comprobatur Bethel non Ulam, ut supra dictum est, sed Luzan, id est, amygdalum, antea esse vocatam.
VERS. 10.-- « Non vocaberis ultra, » etc. (AUG.) 113.0162B| Quaeritur cum semel dictum sit, « Non vocaberis ultra Jacob, » etc., cur legatur postea Jacob vocatus? Sed hoc nomen ad illam pertinet promissionem, in qua videtur Deus quomodo non est antea patribus visus, ubi non erit nomen vetus: quia nihil remanebit hic in ipso corpore vetustatis, et visio Dei summum praemium erit.
(HIERON.) « Non vocaberis ultra Jacob, » etc. Nondum enim ab angelo nomen ei imponitur, sed imponendum a Deo praedicitur. Quod igitur illuc futurum promittitur, hic expletum docetur.
VERS. 11-13.-- « Cresce et multiplicare. » Moraliter. Haec promissio ad spirituale semen Jacob pertinet, sicut jam ante de Abraham dictum est. 113.0162C| Omnes enim qui supplantant vitia, et veterem hominem cum actibus suis deponunt, et mentis oculos ad Deum intendunt, recte ad Jacob pertinent, cujus fidem et actus imitantur. « Regesque de lumbis ejus egredientur, » id est, sancti qui secundum voluntatem Dei se et subditos vere regunt: de cujus semine spirituali, id est imitatione fidei, in bonis operibus fecundantur.
VERS. 14, 15.-- « Ille vero erexit titulum lapideum in loco quo locutus fuerat, » etc. (AUG.) Factum est iterum hoc in loco quod antea factum fuerat; vel memoratum hic quod ante fuerat factum. Sed quodlibet horum sit, super lapidem libavit Jacob, non lapidi. Non ergo sicut idololatrae solent aras ante lapidem constituere, et tanquam Deo lapidi 113.0162D| libare.
VERS. 16, 17.-- « Ephratam. » (HIERON.) Ephrata et Bethleem unius urbis vocabulum est, sub interpretatione consimili. Interpretatur enim frugifera et domus panis, propter panem qui de coelo descendit.
VERS. 18-20.-- « Egrediente autem, » etc. (ISID.) Quid sibi vult quod eumdem Bennoni Rachel, cum pareret, vocavit filium doloris mei? Nisi futurum ex ea tribu Paulum, qui affligeret filios Ecclesiae tempore persecutionis suae? Aliter per Benjamin terrestris Hierusalem figuratur, quae est in tribu Benjamin: cujus populus gravi dolore matrem afficit fundendo sanguinem prophetarum, et in necem 113.0163A| Christi clamando: « Sanguis ejus super nos, et super filios nostros (Matth. XXVII).
« Et factum est cum dimitteret animam. » (HIERON.) Siquidem moriebatur, « vocavit nomen ejus, filius doloris mei: pater vero ejus vocavit nomen ejus Benjamin. » In Hebraeo similitudo nominis resonat, filius enim doloris mei, quod nomen moriens mater imposuit, dicitur Bennoni. Filius vero dextrae, id est virtutis, quod Jacob mutavit, dicitur Benjamin. Unde errant qui putant Benjamin filium dierum interpretari: dextera enim dicitur iamin, et finitur in n; dies vero appellatur iamim, et terminatur in m.
VERS. 21.-- « Egressus inde, » etc. (HIERON.) Hunc locum volunt esse Hebraei, etc., usque ad vel 113.0163B| quod verius est quodam vaticinio futurum jam tunc mysterium monstrabatur.
VERS. 22-26.-- « Abiit Ruben, » etc. (ISID.) Allegorice. Hoc crimen non scriberetur, nisi futura populi perversitas pronuntiaretur: quamvis in illo esset flagitium, in Scripturis est prophetia futurorum, quia per Ruben primogenitus populus Israel figuratur: qui thorum concubinae polluit, id est legem Veteris Testamenti praevaricando maculavit. Quod autem concubina Vetus Testamentum significaverit, Paulus ostendit dicens, Gal. IV: « Abraham duos filios habuit, unum de ancilla, et alterum de libera, » etc.
« Erant autem, » etc. (AUG.) Quaeritur quomodo hoc verum sit, etc., usque ad quam ut per synecdochen 113.0163C| accipiatur.
VERS. 27-29.-- « Civitatem Arbee. » (HIERON.) Pro Arbee in LXX campum habetur, cum Hebron in monte sit. Eadem autem civitas antiquitus Mambre ab amico Abrahae dicta est.
« Civitatem Arbee, » etc. Angelorum vel sanctarum animarum, quibus est appositus, nulla remanente sollicitudine tentationum, vel periculo peccatorum.
CAPUT XXXVI.
VERS. 6-19.-- « Abiit in alteram regionem. » (STRAB) Quaeri potest cur Esau post mortem patris dicatur abiisse in Seir, et recessisse a fratre, cum jam quando venit Jacob, in Seir dicatur habitasse? 113.0163D| Sed fieri potuit ut Jacob fugiente in Mesopotamiam, Esau, dolore praereptae benedictionis, a parente recesserit, et habitaverit in Seir viginti annis quibus Jacob abfuit. Cui reverso conciliatus, rursus de Seir reversus, cum fratre suo, donec pater viveret habitavit: quo mortuo, a fratre recessit, quia divites erant, et simul habitare non poterant.
VERS. 20, 21.-- « Isti filii Seir, » etc. (HIERON. in Q. Hebr. tom. III.) Postquam enumeravit filios Esau, altius repetit qui ante Esau in terra Edom principes exstiterunt ex genere Horraeorum, qui liberi interpretantur. In Deuteronomio manifestius scribitur quomodo venerunt filii Esau, et interfectis Horraeis terram eorum haereditaverunt.
113.0164A| « Filii Seir, » etc. (STRAB.) Id est liberi qui, sicut in Paralipomenis legitur, primo habitaverunt in monte Seir; quibus expulsis. Idumaei habitaverunt pro illis.
VERS. 22, 23.-- « Erat autem soror, » etc. (HIER.) Haec est Thamna, de qua supra dictum est: Et Thamna erat concubina Eliphaz, primogeniti Esau, etc. Ideo Horraeorum recordatur, quia primogenitus filiorum Esau ex filiabus eorum accepit concubinam. Quia autem dicitur Theman, et Cenez, et Amalec, et reliqua, sciamus postea regionibus et gentibus Idumaeorum ex his vocabula imposita.
VERS. 24-28.-- « Iste est Ana. » etc. (STRAB.) Quidam simpliciter aquas calidas hunc in deserto reperisse dicunt, quas vocamus thermas.
113.0164B| « Iste est Ana, » etc. (HIERON.) Varia apud Hebraeos de hoc capitulo disputantur, etc., usque ad ut muli contra naturam nascerentur.
VERS. 29, 30.-- « Isti duces. » De praecedentibus ait, qui de Seir; non de his quos incipit numerare, qui de Esau sunt.
VERS. 31-43.-- « Reges autem. » Sciendum quod non omnes reges commemorat qui fuerunt antequam haberent reges filii Ismael, quorum primus Saul, sed hos omnes tantum qui regnaverunt antequam moreretur Moses. « Reges autem. » Secundum tempus quo vivebat scriptor commemorat, cum autem Seir, qui istos genuit, ibi habitaret, nondum veniente Esau in terram illam, ab eo vocabatur terra Edom.
(AUG., Q. in Gen., t. III.) Non mirum quod numerantibus 113.0164C| ab Abraham per Esau patrem gentis Edom, etc., usque ad in illo enim ordine ubi plures numerantur, citius mortui sunt, quam hic ubi pauciores.
« Husan. » (HIER.) Quem quidam suspicantur esse Job, ut in fine voluminis ipsius additum est; sed Hebraei asserunt eum de stirpe Nachor generatum, ut jam supra dictum est.
CAPUT XXXVII.
VERS. 2.-- « Joseph cum sedecim esset annorum, » etc., (AUG. in Q. super Genesin. ) Historice. Quomodo poterit mors Isaac, etc., usque ad vivo tamen Isaac decem et septem annorum coepit esse Joseph.
« Et erat cum filiis Balae, » etc. Joseph unus ex 113.0164D| duodecim filiis Jacob, prae caeteris patri dilectus, Christum significavit, quem Deus Pater secundum carnem natum caeteris fratribus ex Abrahae stirpe progenitis praetulit. Unde amabat eum Jacob, « eo quod in senectute genuisset eum. » Senescente enim mundo, Filius Dei de Virgine natus fuit, tanquam filius senectutis.
« Et erat cum, » etc. In primitiva Ecclesia nec abjiciebat sibi adhaerentes per praedicationem pseudoapostolorum, quos significant ancillae Jacob, quos et noluit prohibere, cum in nomine ejus miracula facerent.
VERS. 3.-- « Fecitque ei tunicam polymitam. » (HIER.) Pro tunica varia Aquila interpretatus est 113.0165A| ἀστραγάλον, id est talarem, Symmachus manicatam, sive quod ad talos usque descenderet et manibus artificis mira esset varietate distincta, sive quod haberet manicas: antiqui enim magis colobiis, id est vestibus sine manicis utebantur.
(GREG., hom. XXV in Evang.) Quia Joseph inter fratres usque ad finem vitae justus perseverasse describitur, solus talarem tunicam habuisse perhibetur. Quid est talaris tunica, nisi actio consummata? Quasi enim protensa tunica talum corporis operuit, cum bona actio ante oculos Dei usque ad terminos vitae nos regit. Unde Moyses caudam hostiae offerri praecepit, ut opus bonum quod incipimus perseveranti fine compleamus.
VERS. 4-9.-- « Videntes autem fratres ejus, » 113.0165B| etc. Fratres Christi secundum carnem Judaei, de quorum cognatione carnem suscepit. Sed quia videbant quod gratia virtutum in eo fiebat, quod testabatur Patris praecipuam dilectionem, invidebant, nec poterant ei quidquam pacifice loqui, et saepius insidias tentabant, et Patremfamilias in Beelzebub principe daemoniorum daemonia ejicere blasphemabant.
(ISID.) Hoc spiritualiter in Christo impletum est, etc., usque ad in stellarum figura.
VERS. 10, 11.-- « Num ego, » etc. Quaeri potest secundum litteram quando a patre adoratus sit, qui per solem; et a matre, quae per lunam designatur. Neque enim Jacob, quando descendit in Aegyptum, legitur adorasse eum: mater vero jam defuncta erat: 113.0165C| sed ad allegoriam recurramus, quae in Christo impletur.
VERS. 12-22.-- « Cumque fratres illius, » etc., « in pascendis gregibus, » usque « Renuntia mihi, » etc. (ISID.) Jacob mittit filium ut de fratribus curam gereret; et Deus Pater Filium unigenitum, ut genus humanum peccatis languidum visitaret. Unde Galat. capite quarto: « Misit Deus Filium suum in similitudinem carnis peccati. » Missus est Joseph ut videret si cuncta prospera essent erga oves: et Christus ait Matthaei decimo quinto: « Non veni nisi ad oves quae perierant domus Israel. »
« In Dothaim. » Defectionem. In grandi enim defectione erant, qui de fratricidio cogitabant. « Ruben. » Praevidens hoc sermo propheticus, quem 113.0165D| Ruben significat (qui interpretatur visio filii ), propheticis comminationibus deterrebat, ut innocentes se servarent a sanguine Christi, fratris sui secundum carnem.
VERS. 23, 24.-- « Nudaverunt eum, » etc. (ISID.) Mystice. Et Judaei Christum per mortem exspoliaverunt tunica corporali et polimyta, id est, decorata omnium virtutum diversitate. Resperserunt autem tunicam sanguine haedi: quia falsis testimoniis eum accusantes, in invidiam peccati duxerunt. Joseph mittitur in cisternam, id est in lacum: et Christus exspolitus carne humana descendit ad infernum.
VERS. 25-27.-- « Viderunt viatores Ismaelitas. » (AUG.) Quaeritur quare Ismaelitas Scriptura, etc., 113.0166A| usque ad qui dicunt Agar et Ceturam unam fuisse?
VERS. 28-33.-- « Extrahentes. » (ISID.) Allegorice. Joseph de cisterna levatus Ismaelitis venditis venditur: et Christus ab inferno regressus ab omnibus gentibus fidei commercio comparatur. Ille per Judae consilium triginta argenteis distrahitur, et hic per consilium Judae Iscariotae numero eodem venundatur.
« Vendiderunt. » (HIERON.) Hebraica veritas habet « argenteis. » neque enim viliori metallo Dominus vendi debuit quam Joseph.
VERS. 34.-- « Scissisque vestibus, » etc. (ISID.) Jacob, posteritatis suae plorans dispendia, quasi pater filium lugebat amissum, et quasi propheta interitum Judaeorum (Matth. XXVI). Scidit vestimentum: 113.0166B| quod in passione Domini fecit princeps sacerdotum (Luc. XXIII). Sed et velum templi scissum est, ut prophetaret nudatum populum suum, et divisum ostenderet regnum.
VERS. 35, 36.-- « Descendam ad filium meum. » etc. Quaeritur quomodo hoc intelligatur, utrum mali tantum, an etiam boni in infernum descendant? Si tantum mali, quomodo iste ad filium suum dicit se lugentem descendere velle? Non enim in poenis inferni credibile est eum esse. An perturbati, et dolentis verba sunt, mala sua etiam hic exaggerantis? an credibile est apud infernum quaedam loca secreta, et minus poenalia ante passionem Domini fuisse, ad quae etiam sancti descendebant? quia nullus paradisum ingredi poterat, donec Christus rhomphaeam 113.0166C| igneam amoveret.
(HIERON.) Madianei autem vendiderunt Joseph in Aegypto Putiphari eunucho, Pharaonis archimagiro. Plerumque sb;αρχιμαγείρους, id est, coquorum principes, pro magistris exercitus Scriptura ponit; μάγειρος enim Graece est coquus, et dicitur μαγειρειύεν, quod est occidere: eo quod coqui occidant coquendas pecudes. Venditus est igitur Joseph principi laniorum, non Petefre, ut in Latino scriptum est, sed Putiphari eunucho. Ubi quaeritur quomodo postea uxorem habere dicatur? Tradunt Hebraei emptum ab hoc Joseph ob nimiam pulchritudinem in turpe ministerium, et a domino, virilibus ejus arefactis, postea electum esse juxta morem hierophantarum, id est, sacra loquentium in pontificatu Heliopoleos: 113.0166D| et hujus filiam esse Aseneth, quam postea Joseph acceperit uxorem.
CAPUT XXXVIII.
VERS. 1, 2.-- « Eodem tempore, » etc. (AUG., Q. in Gen.) Quaeritur quomodo ista fieri potuerunt? Si enim posteaquam Joseph venit in Aegyptum, etc., usque ad incidisse eum in amorem ejus, quam duxit uxorem, nondum vendito Joseph.
« Judas, » etc. Hic, sicut caeteri patriarchae, Christum significat, qui descendit ab baptismum Joannis. Hiras enim interpretatur videns Deum: Odollamites, testimonium in aqua, quia Joannes videns Christum venientem ad baptismum, ait: « Ecce 113.0167A| Agnus Dei, » etc. (Joan. I.) Ad hoc testimonium adhaesit Christo Synagoga, quam significat Sue, filia Chananaei, quia ei danda erat terra humilis professionis, quod interpretatur Chanaan. Haec ergo Synagoga primo adhaesit Christo, quando Petrus et Andreas, et caeteri Joannis discipuli facti sunt discipuli Christi. Quo ordine haec completa sunt sequens significat historia, narrans quomodo Judas intravit ad Thamar, quae idem significat quod Sue.
VERS. 3, 4.-- « Quae concepit, » etc. Genuit Synagoga principes, qui ei tanquam mariti praefuerunt: quorum alii fuerunt nocentes, quos significat Her, qui interpretatur pelliceus (pellis enim mortem significat), quia primi parentes pellibus induti addicti sunt morti; alii inutiles, quos significat Onan, 113.0167B| qui interpretatur moeror eorum, quibus scilicet non prosunt.
VERS. 5-12.-- « Tertium quoque peperit, » etc. (ISID. in Gen., tom. V.) Tertius filius qui Thamar non jungitur, etc., usque ad et ideo tanquam Odollamites perhibuit testimonium in aqua.
« Judas, » etc. De Juda regia tribus processit, quae diu praefuit Judaicae plebi, quam significat Thamar, quae interpretatur amaritudo, quia amaram se in passione exibuit Christo.
(ISID.) Plebs Judaica, cui de tribu Juda reges, etc., usque ad Deus tamen utrosque occidit, quia regnum a talibus tollit.
VERS. 13.-- « Ad tondendas oves. » (STRAB.) Allegorice. Venit Dominus ad oves tondendas, id est 113.0167C| peccatis exonerandas, de quibus dicitur: « Dentes tui sicut greges tonsarum. » Thamar habitum mutat: nam et commutans interpretatur; mutat habitum et nomen, ut sit de Synagoga Ecclesia. Sed nomen amaritudinis manet: non in qua fel Domino ministravit, sed in qua Petrus amare flevit. Nam et Judas Confessio dicitur, Confessioni ergo amaritudo misceatur, ut vera poenitentia praesignetur. Haec poenitentia fecundatur, in omnibus gentibus Ecclesia constituta. Oportebat enim pati Christum, et resurgere, et praedicari in nomine ejus poenitentiam et remissionem peccatorum per omnes gentes. Habitus quoque meretricis confessio peccatorum est: Thamar quippe Ecclesiam de gentibus vocatam significat; sedens cum hoc habitu ad portam Enaiim 113.0167D| , quod interpretatur fons: quia currebat velut cervus ad fontes aquarum, pervenire ad semen Abrahae. Illo non cognoscente fecundatur, secundum illud Psalmi XVII. « Populus, quem non cognovi, servivit mihi. » Accepit in occulto annulum, monile, et virgam, quia vocatione signatur, justificatione decoratur, glorificatione exaltatur. « Quos autem praedestinavit, hos et vocavit; et quos vocavit, hos et justificavit (Rom. VIII); » sed in occulto, ubi conceptio sanctae ubertatis fit.
VERS. 14-19.-- « Quae depositis viduitatis vestibus, » etc. Notandum etiam in temporibus patriarcharum certa fuisse vestimenta viduarum, nec qualia conjugatarum.
113.0168A| « Sedit in bivio. » (HIERON.) « Et sedit ad portam Enaiim, quae est in transitu Thamna. » Sermo Hebraicus, Enaiim, transfertur in oculos. Non est igitur nomen loci, et est sensus, « Sedit in bivio, » sive in compito, ubi diligentius debet viator aspicere quo gradiatur.
VERS. 20-24.-- « Misit autem Judas. » Mittitur promissus haedus tanquam meretrici, id est exprobratio peccati, per Odolamitem, tanquam increpantem, « genimina viperarum, » etc. Sed eam non invenit peccati exprobratio, quam mutavit confessionis amaritudo. In hoc facto Judae non justitiae cernitur sinceritas, sed promissionis fidelitas. Si enim servaret justitiam servando castitatem, non introisset, ut opinabatur, ad meretricem; sed quod promisit, 113.0168B| fideliter per pastorem transmisit.
VERS. 25.-- « Quae cum duceretur, etc. » (ISID.) Postea vero publicis signis annuli, monilis et virgae, vicit temere judicantes Judaeos, quos jam Judas significabat; qui hodie quoque dicunt non hunc esse populum Christi, nec Abrahae semen, sed prolatis documentis nostrae vocationis, justificationis, et glorificationis, confunduntur, et nos magis quam se justificatos esse confitebuntur. Pignora enim se habere refert Ecclesia, quae accusatur a Judaeis quasi adultera legis: sed ostendit virgam signum passionis, et monile legitima legis, et annulum pignus immortalitatis.
VERS. 26.--Qui agnitis, » etc. (HIERON.) « Cognovit autem Judas, etc. In Hebraeo habetur: « justificata est ex me; » non quod justa fuerit, sed quod 113.0168C| comparatione illius minus male fecerit, non vaga turpitudine, sed requirendo filios.
VERS. 27, 28.-- « Instante autem, » etc. Quod primus, qui dicitur Zara, manum emisit, et obstetrix coccinum ligavit et ipso manu retrahente, posterior, qui vocatur Phares, manum porrexit, et nascendo praecessit, significavit quod Israel in opere legis manum extenderet, et prophetarum et ipsius Christi cruore pollutam contraheret: populus vero gentium postea prorumperet, ut essent « primi novissimi, et novissimi primi. »
VERS. 29, 30.-- « Quare divisa, » etc. (HIERON.) Pro maceria Aquila et Symmachus divisionem transtulerunt, quod Hebraice dicitur Phares. Ab eo igitur quod diviserit membranulam secundinarum divisionis 113.0168D| nomen accepit. Unde et Pharisaei, qui se quasi justos a populo separaverant, Pharisaei, id est divisi dicebantur.
Zara interpretatur oriens. Quia primus apparuit, vel quia plurimi justi ex eo nati sunt, sicut dicitur in Paralipomenis.
CAPUT XXXIX.
VERS. 1, 6.-- « Igitur Joseph ductus est in Aegyptum, » etc. (AUG. in Gen.) Ad ordinem tendit Scriptura unde recesserat, ut illa narret quae supra gesta sunt. « Fuitque, » etc. (GREG., lib. VI Moral., c. 11 seq.) Multi humana sapientia inflati, dum desideriis suis divina judicia contrarie aspiciunt, etc., usque ad ejusque pondera leviat, quae volens portat.
113.0169A| VERS. 7-11.-- « Post multos itaque dies injecit domina, » etc. (GREG. lib. XXX Moral., cap. 19.) Qui mundi successibus elevatus, etc., usque ad quia enim voluptas ex prosperitate nascitur, ejusdem consideratione feriatur.
« Injecit domina sua, » etc. (ISID.) Haec figura est Synagogae, etc., usque ad ubi enim veluti puniendus descenderat, inde alios liberavit.
VERS. 12-23.-- « Qui, relicto in manu ejus pallio, » etc. Sic nos tentant carnis illecebrae, et succutiunt vestem carneam: sed vir castus mavult omnia vincula dirumpere, quam se turpitudini subjugare.
Qui relicto, » etc. (GREG.) Allegorice. Quia dum Synagoga Christum, purum hominem credens, adulterino complexu constringere voluit, ipse tegmen 113.0169B| litterae oculis ejus objecit, et ad cognoscendam divinitatis potentiam conspicuum se gentibus praebuit. Unde usque hodie dum legitur Moses, velamen est super oculos cordis eorum, quia scilicet adultera pallium retinuit, et quem male tenebat nudum amisit.
CAPUT XL.
VERS. 1-8.-- « His ita gestis, accidit ut peccarent duo eunuchi, » etc. (ISID. in Gen., tom. V.) Invenit Joseph duos eunuchos in carcere, etc., usque ad trangressionis ligno suspenditur.
« Pincerna regis Aegypti, et pistor, domino suo, » etc. (HIERON.) Ubi nos posuimus « principem vinariorum » in Hebraeo habetur masqueh , illud 113.0169C| verbum quod in nomine servi Abrahae dudum legimus, quem nos possumus more vulgi vocare pincernam, et usque hodie apud barbaros maximae dignitatis est, regi poculum porrexisse.
VERS. 9-15.-- « Videbam coram me vitem, » etc. (HIERON.) « Et ecce vitis in conspectu meo, et in vite tres fundi, et ipsa germinans tres fundos. » Tria flagella, tres ramos, sive propagines, Hebraeus sermo significat, quae ab illis vocantur Sarigim .
VERS. 16-19.-- « Tria canistra. » (AUG. Quaest. in Gen.) Ubi in Latinis codicibus « tria canistra farinae » scriptum est, etc., usque ad et ex omni genere pistorii operis in eodem scilicet canistro superiore.
VERS. 20-23.-- « Natalitius Pharaonis. » Pharao 113.0169D| et Herodes diem nativitatis celebraverunt, quia ex hora nativitatis se reges fuisse putaverunt.
CAPUT XLI.
VERS. 1.-- « Post duos annos vidit Pharao somnium. Putabat se stare, » etc. (AUG. Q. in Gen., tom. III.) Sicut servus Abrahae dixit, etc., usque ad ubi habitant terrena animalia.
VERS. 2-8.-- « De quo ascendebant septem boves, » etc. (HIERON. Q. Hebr.) Ecce de fluvio ascendebant septem boves speciosae ad videndum, etc., usque ad χ Graecam copulaverunt.
VERS. 9-16.-- « Tunc demum reminiscens pincernarum magister, » etc. Quia gentilis populus tandem 113.0170A| per exhibitionem praeteritorum se intulit in spem futurorum.
VERS. 17-32.-- « Putabam me stare, » etc. Septem anni, qui septem spicis plenis, vel septem vaccis pinguibus ostenduntur, spiritualia dona significant, quibus ubertas fidei larga pietate redundat. Septem vero steriles et jejuni, veritalis et justitiae famem in novissimo tempore.
VERS. 33.-- « Nunc ergo, » etc. Hoc tempore gratiae videmus impletum: quia abundante doctrina apostolica, septiformi Spiritu ministrata, divina dispositione per singulas urbes episcopi et doctores ordinati sunt, qui abundantia doctrinae divinitus sibi collatae libros sanctos scripserunt, quibus abundante fame verbi, et deficientibus doctoribus, indigentiam 113.0170B| nostram reficeremus.
VERS. 34-37.-- « Et quintam partem fructuum, » etc. Notandum Aegyptii quod quintam partem frugum in horrea regis congregant: quia filii tenebrarum, quinque sensibus dediti, coelestia non curant: sed veri Israelitae decimas dant, quia coelestem patriam, cujus decima pars corruit, reformare laborant.
(ISID.) Congregavit Joseph per septem annos omnem frugum abundantiam: id est, frumenta fidei sanctorum horreis condens, per septem charismata, quasi per septem annos, ut cum septem anni inopiae coeperint, id est, cum iniquitas occurrerit septem capitalium criminum sub Antichristo, quando fames fidei fuerit et salutis, tunc habeant copiosam 113.0170C| justitiae frugem, ne fides eorum inopia sermonis deficiat.
VERS. 38-40.-- « Qui Spiritus Dei plenus sit, » etc. (AUG. Q. in Gen.) Tertio, nisi fallor, insinuatur nobis in hoc libro Spiritus sanctus. Primo ubi dictum est supra (cap. I): « Spiritus ferebatur super aquas, » secundo ubi dicit Deus supra (cap. VI): « Non permanebit Spiritus meus in hominibus istis, » etc. Tertio cum dicit Pharao in Joseph esse Spiritum Dei: nondum tamen legimus Spiritum sanctum.
VERS. 41.-- « Dixitque rursus Pharao, » etc. (ISID.) Allegorice. Joseph, qui typum Christi gerebat, currum meruit, et praeco praeconavit ante eum, et constituit eum Pharao super universam terram Aegypti: et Dominus noster, postquam distractus 113.0170D| est a Juda, sicut Joseph a fratribus et de inferni carcere surrexit, ascendit currum coelestis regni, de quo dicitur psalmo LXVII: « Currus Dei decem millibus multiplex; » et accepit potestatem praedicandi et judicandi a Patre. Unde Phil. II: « Dedit ei nomen quod est super omne nomen, » etc. Accepit quoque annulum, id est, pontificatum fidei, quo credentium animae salutis signo signantur, frontibusque et cordibus nostris per signum crucis figura aeterni regis imprimitur. Induitur stola byssina, id est, carne sancta bysso splendidiore, et stola immortalitatis. Accepit quoque torquem auream, id est, intellectum bonum. Praeco antecedit eum, id est, Joannes Baptista, qui ait Matth. III: « Parate viam 113.0171A| Domini. » Habebit et alium praeconem, quia veniet in tuba angeli.
VERS. 41, 42.-- « Ecce constitui te super universam terram Aegypti, » etc. Joseph de carcere eductus, super Aegyptum constituitur; et Christus resurgens accepit « nomen quod est super omne nomen, ut in nomine Jesu omne genu flectatur (Philipp. II). »
VERS. 43, 44.-- « Clamante praecone, » etc. (HIER. in Quaest. Hebr. ) « et clamavit ante eum praeco, et constituit eum super omnem terram Aegypti. » Pro quo Aquila transtulit: « Et clamavit in conspectu ejus ad geniculationem. » Symmachus, etc., usque ad quod juxta prudentiam omnium pater fuit, sed juxta aetatem tenerrimus adolescens 113.0171B| et puer.
VERS. 45-49.-- « Et vocavit, » etc. (HIER., ibid. ) Et vocavit Pharao nomen Joseph, etc., usque ad ut vera illa Hebraeorum super eo quod ante diximus suspicio comprobetur.
« Deditque illi uxorem, » etc. (AUG., ubi supra. ) Quaeri solet cujus Putipharis, alias Petefre, ut plerique habent et corrupte, ut supra dictum est, etc., usque ad non est fidei periculosum, nec contrarium veritati Scripturarum.
VERS. 50-58.-- « Nati sunt autem Joseph filii duo, » etc. (HIERON.) Observa propter quaestionem quae post de filiis Joseph proponenda est, quod ante famis tempus, quo Jacob intravit in Aegyptum, duos tantum filios Joseph habuit, Manassem et 113.0171C| Ephraim.
VERS. 56, 57.-- « Aperuitque Joseph universa horrea, » etc. Allegorice. Joseph a penuria frumenti salvat Aegyptum, et Christus a fame verbi liberat mundum. Aperuit horrea sua Christus in orbem terrarum, et erogatione frumenti sui omnia subjugavit. Nisi fratres Joseph vendidissent, defecerat Aegyptus: nisi Judaei Christum crucifixissent, perierat mundus. Joseph interpretatur augmentatio sive ampliatio: sed in illo Joseph ampliationem non habuit nisi sola Aegyptus; in nostro vero, universus mundus. Ille erogavit triticum; noster Dei verbum. « In omnem terram exivit sonus eorum (Psal. XVIII). »
CAPUT XLII.
113.0171D|
VERS. 1-15.-- « Audiens autem Jacob quod alimenta venderentur in Aegypto, » etc. (ISID. in Gen., tom. V.) Est frumentum in Aegypto: dicit et Deus Pater, Osee XI: « Ex Aegypto vocavi Filium meum. » Descendunt decem provectiores, id est Judaei, sub decalogo constituti; quos ipse cognoscens, non est agnitus ab eis; cognoscuntur Hebraei a Christo, et ipsi non agnoscunt eum; dederunt illi pecuniam; sed Joseph, id est Christus, triticum dedit, et argentum reddidit, quia non pecunia emitur Christus, sed gratia.
VERS. 16-22.-- « Mititte ex vobis unum . . . . . alioquin per salutem Pharaonis exploratores estis. » 113.0172A| (AUG. Quaest. in Gen. ) Quid est quod Joseph, vir sapiens, etc., usque ad erit Deus, non enim erit, sed habebitur
VERS. 22-26.-- « Nesciebant autem, » etc. (Aug., ibid. ) Quid est quod cum inter se poenitentes loquerentur de Joseph, etc., usque ad sicut ipsum in exteras provincias vendiderant.
VERS. 27-34. « Apertoque, » etc. Fratres Joseph dant argentum, quia Judaei conversi dimittunt litteram occidentem, et accipiunt spiritum vivificantem: reperitur tamen argentum in ore saccorum, quia propter fructum spiritualis intelligentiae non deseritur nitor eloquentiae.
VERS. 35, 36.-- « Singuli repererunt, » etc. Fratres Joseph dederunt pecuniam in emptione frumenti, 113.0172B| sed eam accepto frumento receperunt, quia noster Joseph non quaerit nostra, sed nos. Gratis enim dat sua munera, et in nostra emptione nos ditiores facit.
VERS. 37.-- « Cui respondit Ruben, » etc. (STRAB.) Ruben ait: « Duos filios meos interfice, si non reduxero illum tibi, » etc., nec tamen obtinuit. At Judas dicens: « Reus ero peccati in patrem omni tempore, » impetravit, quia ei commissus est Benjamin. Plus est ergo reum esse peccati, quam corporaliter occidi.
VERS. 38.-- « Deducetis canos meos, » etc. (AUG.) Quaeritur utrum ideo ad infernum, quia cum tristitia, an etiam si abesset tristitia, tanquam ad infernum moriendo descensurus haec loquatur? De inferno 113.0172C| enim magna quaestio est, et quid inde Scriptura sentiat, ubicunque hoc memoratum fuerit, observandum est.
CAPUT XLIII.
VERS. 11-22.-- « Modicum resinae et mellis et storacis, » etc. (HIER. Quaest. Hebr., tom. III.) Aliquid resinae, et mellis, etc., usque ad eo quod in illo sunt aromata diversa condita.
VERS. 23-28.-- « Deus vester et Deus patris vestri dedit vobis thesauros, » etc. (AUG.) Mendacium videtur, sed aliquid significare credendum est. Argentum enim, quod datur et non minuitur, quod et probatum appellatum est, illud forte est de quo dicitur psalmo XI: « Eloquia Domini eloquia casta, argentum igne examinatum, probatum terrae, purgatum 113.0172D| septuplum, » id est probatum perfecte.
VERS. 29-31.-- « Attollens autem Joseph oculos vidit Benjamin, » etc. (ISID.) Act. IX Paulum quasi lux circumfulsit, qui parvulus, quia nondum maturam fidei aetatem gerebat. Unde etiam adolescens legitur, dum lapidantium Stephanum vestimenta servabat. Flevit Joseph; caecitas Pauli fletus est Christi; lavit faciem Christus, cum baptizatur Paulus, per quem a plurimis videndus est Christus.
(AUG.) Affectus boni animi semper proclivis est ad pietatem. Unde in Joseph virtutum possumus considerare copiam. Castus erat, cum sprevit impudicitiam dominae; sapiens, cum diligenti investigatione fratrum animos explorabat, qualiter sentirent 113.0173A| de fratre suo uterino; justus erat in adhibitione disciplinae delinquentibus; pius, in conversione poenitentium.
VERS. 32, 33.-- « Quibus appositis, » etc. Seorsum appositi sunt cibi Joseph quasi advenae, et scorsum fratribus, quasi exteris natione: Aegyptiis quoque seorsum, quasi indigenis, qui putabant profanum esse cum peregrinis convivium.
VERS. 34.-- « Biberuntque et inebriati sunt, » etc. (AUG.) Solent ebriosi hoc testimonium adhibere sibi in patrocinium propter Joseph, qui valde sapiens commendatur. Sed hoc verbum pro saturitate ponitur in Scripturis, unde psalmo LXIV: « Visitasti terram et inebriasti eam, » quia in laude benedictionis hoc positum est, et donum Dei commemoratur; apparet 113.0173B| hanc ebrietatem saturitatem significare: nam ita inebriari ut inebriantur ebriosi, nec ipsi terrae utile est; quoniam majore humore quam sufficit, corrumpitur; sicut vita ebriosi, qui non satietate se replet, sed mergit diluvio.
CAP. XLIV.
VERS. 5-14.-- « Scyphus quem furati estis, » etc. (ISID.) Quid sibi vult quod inventus est scyphus Joseph in sacculo Benjamin, nisi quia in corde Pauli coelestis doctrinae jam praefulgebat eloquium, dum esset eruditus in lege? Sed quia subjectus non erat Deo, intra saccum erat scyphus, doctrina intra legem, lucerna intra modium. Missus tamen Ananias manum imposuit, marsupium solvit, et argentum 113.0173C| resplenduit, et decidentibus squamis, quasi vinculis, soluto sacco, id est deposito legis velamine, adeptus est gratiae libertatem, et revelata facie sermonis Evangelium praedicat.
VERS. 15.-- « An ignoratis quod non sit similis mei in augurandi scientia? » (AUG. Quaest. in Gen., tom. III.) Quid hoc sibi velit quaeri solet. An quia non serio sedjoco dictum est, etc., usque ad cognito fratre, quem a se perditum existimabant.
VERS. 16-34.-- « Cui Judas, » etc. (AUG., ubi supra. ) Multa in narratione Judae aliter dicta sunt quam cum illis egerat Joseph, etc., usque ad sed qui noverat eum scire, ut eum flecteret ad misericordiam narrationi inserebat.
CAPUT XLV.
113.0173D|
VERS. 7-9.-- « Misit me Deus, » etc. (AUG. Quaest. in Gen., tom. III.) Quid est quod juxta alia exemplaria ita legitur: « Misit enim me Deus ante vos, remanere reliquias vestras super terram, et enutrire semen reliquiarum vestrarum magnum? » Hoc enim non usquequaque consonat, etc., usque ad « et sic omnis Israel salvus fieret. »
VERS. 10-15.-- « Habitabis in terra Gessen, » etc. (HIERON.) In Hebraeo habetur Gosen ( ). Unde error increvit quod terra Gessen in Arabia sit. Porro, sicut in nostris codicibus est, per extremum m scribitur Gessem, quod mihi nequaquam placet terram significare complutam. Gessem enim in imbrem 113.0174A| vertitur, ubi et in plerisque Gessem reperitur.
VERS. 16-21.-- « Et gavisus est Pharao, » etc. Haec verba Pharaonis quae ad Joseph de Jacob et filiis ejus locutus est, significant gaudia gentilis populi de conversione Judaeorum. Magna enim devotio est Ecclesiae gentium quod Israeliticus populus ad fidem veniat, quibus, si convertantur et fidei participes exstiterint, promittit spirituales opes virtutum, et gratiam Spiritus sancti, quam qui accipit, indigentia boni non laborabit.
VERS. 22-28.-- « Benjamin vero dedit, » etc. Trecenti argentei dantur Benjamin, quos a Christo accepit qui praedicat Trinitatem, vel Christi crucem. Unde Paulus ait I ad Corinth. II: « Non judicavi me 113.0174B| aliquid scire inter vos, nisi Christum Jesum, et hunc crucifixum. » Quinque stolas accepit, id est sapientiam omnium sensuum. Praecellit ergo Paulus abundantia meritorum: sed et fratres, id est alii praedicatores, habent gratiam suam, id est binas stolas, ut confiteantur Christum Deum et hominem. Unde Prov. XXXI: « Omnes domestici ejus vestiti duplicibus, » id est mystica et morali intelligentia. Mittuntur et patri munera, et Christus promissis muneribus invitat populum suum. Munera portant asini, id est gentiles, inutiles et laboriosi: nunc autem portant utiles in typo Christi munera, in Evangelio munerum largitore.
(ISID.) Expavit Jacob, id est plebs incredula: sed postquam gesta Christi cognovit, revixit spiritus 113.0174C| ejus, et qui mortuus videbatur, fide resurrectionis Christi vivificatur. Vocatur ergo a filiis suis, id est, a Petro, Paulo et Joanne, populus Judaeorum ad gratiam. Occurrit illi Judas, qui interpretatur confessio, quia praecedit confessio quos ante perfidia possidebat: et sic Joseph, id est Christus, occurrit, qui senem jam aetate suscipiat ultimo tempore populum Judaeorum, non secundum merita, sed secundum electionem gratiae, et imponat manum super oculos ejus, et caecitatem auferat; quod distulit, ut postremus crederet, qui ante non putavit esse credendum. Unde ad Romanos undecimo capite: « Quia caecitas ex parte in Israel facta est, donec plenitudo gentium intraret, et sic omnis Israel salvus fieret. »
CAPUT XLVI.
113.0174D|
VERS. 26.-- « Cunctae animae quae ingressae sunt cum Jacob in Aegyptum, » etc. (AUG.) Videndum est quid respondeatur eis qui hoc testimonio confirmant a parentibus animas cum corporibus propagari: animas enim dictas pro hominibus, a parte totum figurata locutione, nullus ambigit. Sed quomodo ipsam partem, id est animam cujus nomine totus homo significatus est, alienamus ab eo quod dictum est, « exierunt de femoribus ejus, » ut carnes ex illo tantum natas (quamvis solae animae nominentur) accipiamus, quaerendi sunt modi locutionum in Scripturis.
VERS. 27.-- « Filii autem Joseph, » etc. (HIERON. 113.0175A| Quaest. Hebr., tom. III.) Omnes animae domus Jacob, etc., usque ad licet plerique tradant Lucam, ut proselytum, Hebraeas litteras ignorasse.
VERS. 28-31.-- « Misit autem Judam, » etc. (HIER., ibid. ) Judam vero misit ante se ad Joseph, etc., usque ad pagum Arsenoyten sic olim vocatum autumant.
VERS. 32-34.-- « Et sunt viri pastores, » etc. (AUG. Q. in Gen., tom. III.) Commendatur in patriarchis, quod pecorum nutritores erant a pueritia sua, etc., usque ad in fine habituri ordinatissimam et sempiternam felicitatem.
CAPUT XLVII.
VERS. 9, 10.-- « Dies peregrinationis, » etc. (AUG. Q. in Gen., tom. III.) Quid est quod dicit Jacob 113.0175B| Pharaoni, etc., usque ad non manent in domo in aeternum.
VERS. 11.-- « Joseph vero patri et fratribus suis . . . Ramesse. » Quaerendum est utrum terra Ramesses ipsa sit Gessen: hanc enim petierant, et Pharao praeceperat dari.
(ISID.) Allegorice. Tradidit Joseph patri et fratribus optimam terram Gessen, praebens eis cibaria, quia fames terram oppresserat: sic et Dominus parentibus, id est patriarchis et prophetis, ex quibus est secundum carnem, sive omnibus sanctis, de quibus in Evangelio dicit Matth. II: « Hi sunt fratres mei, qui faciunt voluntatem Patris mei, » his dat terram optimam, de qua dicitur psal. XXVI: « Credo videre bona Domini in terra viventium. »
113.0175C| VERS. 12-15.-- « Praebens cibaria, singulis, » etc. Metiebatur triticum patri suo Joseph, nec tamen eum pater quando vidit, nec quando triticum accepit, adoravit: quomodo ergo somnium impletum putamus, nisi majoris rei contineat prophetiam.
VERS. 16-19.-- « Adducite pecora vestra, et dabo vobis, » etc. Quaeritur, eum Joseph frumenta colligeret, unde homines viverent, pecora unde vivebant, cum tanta fames invaluisset, et fratres Joseph Pharaoni dixerunt: « Non sunt pascua pecoribus puerorum tuorum, » etc. Si ergo ea fame pascua defecerant in terra Chanaan, cur in Aegypto non defecerant, cum eadem fames esset ubique? An, sicut perhibetur ab eis qui loca sciunt, in multis Aegypti paludibus poterant pascua non deesse, etiam 113.0175D| cum fames esset frumentorum, quae solent Nili inundatione provenire: dicuntur illae paludes feracius pascua gignere, quando aqua Nili minus excrescit.
VERS. 20, 21.-- « Emit igitur, » etc. Non injustitiae vel iniquitatis arguitur Joseph, cum etiam fidelitas ejus inde commendetur, quia nullius personae gratiam suscepit, sed juxta emptoris pretium aequo libramine repensavit.
Mystice autem significat omnes qui in spiritali Aegypto sunt et ejus opes ambiunt, servos esse. Nullus est enim liber Aegyptius, qui carnalis est, et venundatus sub peccato: Pharao enim eos subjecit; unde fortasse dicitur Exod. XX: « Ego sum Dominus Deus 113.0176A| tuus, qui eduxi te de Aegypto, de domo servitutis. » Unde Rom. VI: « Non regnet peccatum in vestro mortali corpore. » etc. Et ibidem: « Servi estis ejus cui obedistis, sive peccati in mortem, sive obeditionis ad justitiam. » Aegyptii autem violenter in servitutem redacti sunt, Hebraei vero violenter in servitium. Vendiderunt autem Aegyptii semetipsos, nec dispensatoris culpa est, ubi digna repensantur pro meritis. Hoc et Paulus fecit, cum illum qui indignus numero sanctorum vel consortio fuit, Satanae tradit (I Cor. V). Nemo ergo dicat Paulum durius egisse, qui hominem de Ecclesia ejecit, ut expulsus disceret non blasphemare: hominis enim voluntas est iniqua, cum amans terrena despicit coelestia, et propter avaritiam se subjicit diabolo. Dei autem 113.0176B| permissio est justa, cum eum qui spernens meliora, elegit pejora, dimittit arbitrio suo ut cadat. « Emit igitur, » etc. Allegorice emptio Joseph, qui frugibus emit terram Aegypti, significat Christum doctrina et sanguinis pretio redimere mundum. Quod autem dicit: « Accipite semina, et serite agros ut fruges habere possitis, » etc., semen est verbum Dei, agri corpora quae vomere evangelico exarata, et semine spirituali seminata, fructum virtutum germinant. Quinta pars, quae regi dabatur, quinque sensuum census, qui Christo regi solvendus. Quatuor reliquae in sementem et cibos possessoribus permittuntur, quia actualis vitae usus unicuique conceditur, ut seminet virtutum opera, et fructus justitiae metat in vitam aeternam, qui a Christo nobis tribuitur. Unde 113.0176C| Joseph dicitur: « Salus nostra in manu tua est, » quia salus mundi in potestate Christi.
VERS. 22-28.-- « Praeter terram sacerdotum, » etc. Hoc significat, Ecclesiae terram, in qua veri sunt sacerdotes, liberam esse a censu mundano, quae verbo divino indesinenter pascitur, nec damnum panis spiritualis sustinebit.
VERS. 29, 30.-- « Cumque appropinquare cerneret diem mortis suae, » etc. (AUG., Quaest. in Gen., tom. III.) Ea filium juratione constringit, etc., usque ad qui in baptismo apparuit fere trigesimo anno.
VERS. 31.-- « Quo jurante. » (AUG., ubi supra. ) Quod habent Latini codices, « Adoravit super caput virgae ejus, » nonnulli emendatius habent: « Adoravit 113.0176D| super caput virgae suae, » vel « in capite virgae suae, » vel « in cacumine, vel super cacumen virgae suae. » Et ideo merito quaeritur quid sit quod dictum est, etc., usque ad ubi figura rei futurae praesignabatur.
(HIERON.) « Et adoravit Israel contra summitatem virgae ejus. » Hoc etiam in loco quidam frustra simulant adorasse Jacob summitatem sceptri Joseph: quod scilicet honorans filium potestatem illius adoraverit, cum in Hebraeo multo aliter legatur: « Et adoravit Israel ad caput lectuli; » quia postquam juravit ei filius, securus de petitione, adoravit Deum conversus ad caput lectuli. Sanctus enim vir et Deo deditus senectute oppressus, sic habebat 113.0177A| lectulum positum, ut ipse jacentis habitus absque ulla difficultate ad orationem esset paratus.
CAPUT XLVIII.
VERS. 1.-- « His ita transactis . . . . assumptis duobus filiis Manasse et Ephraim. » (HIERON.) Et tulit duos filios secum, Manassen et Ephraim. Ex hoc apparet quod supra diximus, quia Joseph ad id locorum duos tantum filios habuit, Ephraim et Manassen. Si autem post multos annos moriente Jacob duos tantum duxit ad benedictionem, illo utique tempore cum filii ejus generare nequiverant, parvuli atque lactentes, in ingressu patris et fratrum, nepotes ex his habere non potuit.
VERS. 2-4.-- « Qui confortatus, » etc. (HIERON.) 113.0177B| Et confortatus Israel sedit super lectulum. Cur LXX idem verbum aliter atque aliter ediderint nescio, sed audacter dico quod idem verbum mittha , quod hic lectulum transtulerunt, supra ubi dixit adorasse Jacob, virgam nominaverunt.
VERS. 5, 6.-- « Duo igitur filii qui nati, » etc. (HIERON., Quaest in Gen.) Patet quod septuaginta animae ingressae sunt in Aegyptum, etc., usque ad sed in tribus Ephraim et Manasse quasi appendices miscebuntur.
VERS. 7-11.-- « Mihi enim quando veniebam de Mesopotamia, mortua est Rachel et sepelivi eam, » etc. Joseph quasi nescienti indicat ubi et quando matrem sepelierit, forte prophetice commemorans ibi sepultam esse matrem ejus, ubi erat Christus nasciturus.
113.0177C| VERS. 12-15.-- « Cumque tulisset eos Joseph de gremio patris, » etc. (Isid. in Gen., tom. V.) Sicut factum est in Esau et Jacob, dicente Domino: « Major serviet minori, » ita et in filiis Joseph, etc., usque ad et juniorem de sinistro dextrum.
VERS. 16-21.-- « Invocetur super eos nomen meum. » (AUG.) Notandum ex hoc loco non solum exauditionem, sed invocationem etiam dici, quae non Dei, sed hominum sunt.
VERS. 22.-- « Do tibi partem unam, » etc. (HIERON. in Gen., tom. III.) « Ego dedi tibi Sichimam praecipuam super fratres tuos, quam accepi de manibus Amorrhaeorum in gladio meo et sagitta. » Sichima juxta Graecam et Latinam consuetudinem declinata 113.0177D| est, etc., usque ad et Mausoleum ejus ibi usque hodie cernitur.
(AUG.) Quod Sichimam dicit Jacob praecipuam se dare filio suo Joseph, et addidit quod possederit eam in gladio et arcu, quaeritur quomodo ad litteram conveniat Gen. XXXIV. Emit enim centum agnis possessionem illam, non cepit jure belli. An quia Salem civitatem Sichimorum filii ejus expugnaverant, et jure belli potuit ejus fieri, ut justum bellum cum eis videatur, qui priores fecerunt injuriam, contaminando ejus filiam? Cur ergo non dedit eam majoribus filiis suis, qui hoc fecerunt? Deinde si modo de victoria glorians dat eam Joseph, cur ei tunc displicuerunt filii qui hoc commiserunt? Cur denique cum eos benediceret, id exprobrando memoravit? 113.0178A| Latet ergo hic propheticum sacramentum, quia Joseph quadam praecipua significatione Christum significavit: et ei datur illa terra ubi obruit Jacob deos alienos (Gen. XXXV), ut Christus intelligatur possessurus gentes diis patrum suorum renuntiantes et in Christum credentes.
CAPUT XLIX.
(ALBIN.) In benedictionibus Jacob historia tenenda, et allegoria investiganda: historia de divisione terrae promissionis, allegoria de Christo et Ecclesia, quae in novissimis temporibus revelanda; prius tamen historiae fundamenta sunt jacienda.
VERS. 3, 4.-- « Ruben primogenitus meus, » etc. (HIERON., Quaest. in Gen.) « Ruben primogenitus 113.0178B| meus, tu fortitudo mea, » et principium filiorum meorum, etc., usque ad primogeniti ordinem perdidisti.
VERS. 5.-- « Simeon et Levi, » etc. (HIERON., ubi supra. ) LXX: « Simeon et Levi fratres consummaverunt iniquitatem adinventionis suae, » etc., usque ad « in consilium eorum non veniat anima mea. »
VERS. 8.-- « Juda, te laudabunt, » etc. (HIERON., ubi supra. ) Quia Juda confessio vel laus interpretatur, etc., usque ad juxta eumdem sensum aliis verbis Ecclesia monstratur, de qua dicitur Matth. V: « Non potest civitas abscondi super montem posita. »
VERS. 9.-- « Catulus leonis Juda: ad praedam, 113.0178C| fili mi, ascendisti: requiescens accubuisti ut leo, » etc. (ISID.) Vel catulus leonis in somno requievit, quia non necessitate, sed potestate. Unde: « Potestatem habeo ponendi animam meam, et nemo tollit eam a me, sed ego pono eam (Joan. X). » Quod vero addit, « et ut catulus leonis, » inde enim mortuus unde natus. Aiunt physici quod catulus leonis, cum fuerit natus, tribus diebus dormit et tribus noctibus. Deinde patris fremitu tremefactus cubilis locus excitat dormientem: Christus quoque in cubili sepulcri tribus noctibus jacens, somnium mortis implevit. Bene ergo Christus ut leo requievit, qui non solum mortis acerbitatem, sed et imperium vicit, et ut catulus leonis, quia die tertia resurrexit. Unde additur.
113.0178D| « Quis suscitabit eum? » etc. Nullus, subaudi, nisi ipse qui ait Joan. II: « Solvite templum hoc et in triduo resuscitabo illud. »
VERS. 10.-- « Non auferetur sceptrum de Juda, » etc. Tandiu enim ex semine Judae reges apud Judaeos fuerunt, donec Christus ex Virgine nasceretur. Primus enim in gente Judaeorum rex alienigena fuit. Herodes, quando jam Christus natus est. Qui ergo negat venisse Christum, ostendat regem de tribu Juda in gente Judaeorum.
VERS. 11.-- « Ligans ad vineam pullum suum, » etc. Gentes quas sibi subjunxit. Unde Ezech. XVIII: « Vivo ego, dicit Dominus, nisi hos homines induam sicut vestimentum. » Nos enim Christus in sanguine 113.0179A| uvae mundavit quando sicut botrus in ligno crucis pependit, et ex latere ejus aqua in ablutionem, et sanguis exivit in redemptionem.
VERS. 12.-- « Pulchriores oculi, » etc. (ISID.) Quia doctrina eorum austeritatem veteris legis exsuperat, et evangelica praecepta clariora sunt quam legis mandata.
« Lacte, » id est doctrina legis, quae carnalem populum vel parvulum lacte alebat: sed « candidiores, » Ecclesiae doctores, qui fortem et validum verbi cibum manducant, et distribuunt. Unde Hebr. V: « Perfectorum est solidus cibus, » qui bene « candidiores lacte » dicuntur, quia candidi, puri et ab omni macula liberi.
VERS. 13.-- « Zabulon in littore, » etc. Ut credentibus 113.0179B| refugium et periclitantibus demonstret fidei portum. Contra omnes terminos saeculi solidata exspectat naufragium Judaeorum et procellas haereticorum: qui circumferuntur omni vento doctrinae, inde etiam apostoli aliqui assumpti: ibi saepe Dominus docuit. Pertingit autem usque ad Sidonem, id est, usque ad gentes pervenit. Unde Isa. IX: « Terra Zabulon, et terra Nephthali, via maris trans Jordanem, » etc. Sidon, venatio: et ex eis locis sumpti sunt venatores, de quibus dicitur Jer. XVI: « Mittam venatores multos, et venabuntur vos in omni monte. »
VERS. 14, 15.-- « Issachar. » (HIERON. Quaest. Hebr. ) Bonum desideravit requiescens inter medios clericos, etc., usque ad et ideo ei omnes tribus serviant, 113.0179C| quasi magistro dona portantes.
« Accubans inter terminos, » etc. Accubare, est exspectato mundi fine quiescere, nihilque de mundanis quaerere, sed ultima desiderare. Fortis asinus requiem vidit, et terram optimam: cum simplex gentilitas ad robur operis se erexit, quia ad vitae patriam tendit.
VERS. 16-18.-- « Dan judicabit populum suum, » etc. (ISID. in Gen., tom. V.) Alii per haec verba putant praedici Antichristum de tribu Dan futurum, etc., usque ad et post beneficia fictae dulcedinis exercet cornua potestatis.
« Dan judicabit populum suum sicut unum de sceptris Israel. Fiat Dan coluber in via, regulus in 113.0179D| semita, mordens ungulas equi, et cadat ascensor ejus retrorsum. Salvatorem tuum exspectabo, Domine. » (HIERON., ubi supra. ) Samson judex Israel de tribu Dan fuit, etc., usque ad et ipse erit exspectatio gentium.
VERS. 19, 20.-- « Gad. » (HIERON.) Latrunculus latrocinabitur ante eum, etc., usque ad et victis hostibus fortiter dimicavit.
« Gad accinctus praeliabitur ante eum. » (ISID.) Christus ante et retro praeliabitur contra Antichristum: ante, occulto adventu humilitatis; post, manifestata gloria majestatis. Unde Moyses Deut. XXXIII: « Benedictus in latitudine Gad, quasi leo requievit: cepitque brachium et verticem, et vidit principatum suum. » Christus enim in sepulcro quievit, verticem 113.0180A| et superbiam excelsorum humiliavit, et ei datus est principatus, et honor, et regnum.
VERS. 21.-- « Nephthali. » (HIERON.) Allegorice. Virgultum dissolutum, dans nationi pulchritudinem, etc., usque ad quia ibi vel maxime docuit, ut in Evangelio quoque scriptum est.
« Nephthali cervus emissus, » etc. (ISID.) Apostoli enim et praedicatores, velociter exsilientes, sicut cervi, transcendunt impedimenta saeculi, et excelsa meditantes, dant eloquia pulchritudinis, id est praedicant doctrinam Salvatoris.
VERS. 22-26.-- « Filius accrescens Joseph, » etc. (HIERON., ubi supra. ) « Filius accrescens super fontem, » etc., usque ad imperans quoque decem tribubus Israel.
113.0180B| VERS. 27. « Benjamin lupus rapax, » etc. (HIERON., ibid. ) « Mane comedet praedam et ad vesperam dividet escam. » Quanquam de Paulo manifestissime prophetia sit, quod in adolescentia sua persecutus Ecclesiam, in senectute praedicator Evangelii fuerit, etc., usque ad super sacerdotibus qui, servientes altari, vivant de altari (I Cor. IX).
« Benjamin lupus rapax, » etc. (ISID.) Quidam doctorum hoc ad Hierusalem retulit, etc., usque ad tunc dividet escam, intelligens a spiritu litteram esse dividendam, quia « littera occidit, spiritus autem vivificat (II Cor. III). »
VERS. 28-31.-- « Omnes hi in tribubus, » etc. Quaeritur cur Jacob omnes quos de liberis et ancillis 113.0180C| genuit, aequali honore filios et haeredes constituerit? quia sicut Christus omnibus qui per fidem corpori ejus conciliantur, pari honore et gloria coelestia praemia largitur. « Non est enim ibi discretio an Judaeus sit an Graecus, Barbarus an Scytha, servus an liber: quia per omnia et in omnibus » Christus, qui formam servi induit, et pro libero et pro servo servivit, ut omnibus aequale donum largiatur. Quicunque enim fidem Domini promeretur, nullis maculis carnalis nativitatis offuscatur. Unde Joel. II: « Effundam de spiritu meo super omnem carnem. »
VERS. 32.-- « Appositusque, » etc. (STRAB.) Quaerendum de quo populo dicatur? Nam de patribus nulla quaestio est. Notum est enim quod ad Abraham et Isaac appositus est, sed populus multitudo est. 113.0180D| Illi autem tam pauci non poterant populus dici. Intelligendum ergo hoc etiam de angelis dici, ad quorum societatem, de mundo transeuntes, apponuntur sancti. Unde Hebr. XII: « Accessistis ad montem Sion, et ad Hierusalem coelestem, et ad frequentiam angelorum, » etc.
VERS. 1-3.-- « Quod cernens Joseph, ruit. . . . transierunt quadraginta dies. » (STRAB.) Qui numerus poenitentiae et humilitati convenit. Unde in lege et in Evangelio a prophetis et ab ipso Domino observatus est.
(AUG.) Quadraginta dies sepulturae, quos memorat Scriptura, forte poenitentiam significant, qua sepeliuntur peccata. Non enim frustra quadraginta dies 113.0181A| jejuniorum sunt constituti, quibus Moyses, et Elias, et ipse Dominus jejunavit, et Ecclesia praecipuam observationem jejuniorum Quadragesimam vocat. Unde et apud Jonam de Ninivitis scriptum est: « Adhuc quadraginta dies, et Ninive subvertetur (Jon. III), ut per tot dies, accommodatos scilicet humiliationi poenitentium, intelligantur in jejuniis sua flevisse peccata, et impetrasse misericordiam. Nec tantum luctui poenitentium hic numerus convenit. Quadraginta enim dies post resurrectionem fuit Dominus cum discipulis suis intrans et exiens, manducans et bibens, qui dies laetitiae fuerunt. Nec septuaginta Interpretes errasse credendi sunt qui dixerunt: « Triduum, et Ninive subvertetur: » majore enim auctoritate praediti quam interpretum 113.0181B| officium est, prophetico spiritu (quo etiam ore uno in suis interpretationibus, quod magnum miraculum fuit, consonuisse firmantur) « triduum, » posuerunt, quamvis non ignorarent quod « quadraginta dies » in Hebraeo legerentur; ut in Christi clarificatione intelligerentur dissolvi et aboleri peccata, « qui traditus est propter delicta nostra, et resurrexit propter justificationem nostram. » Clarificatio autem Domini in resurrectione et ascensione cognoscitur. Unde hic quamvis unum et eumdem spiritum dedit: primo postquam resurrexit, secundo postquam ascendit; et quia post triduum resurrexit, post quadraginta autem dies ascendit: unum horum, quod posterius factum est, per numerum quadraginta dierum Hebraei significant; alterum vero de triduo, quod ad 113.0181C| eamdem rem pertinet, Septuaginta memorant, non interpretationis servitute, sed prophetiae auctoritate. Non ergo dicamus unum horum falsum esse, et pro aliis interpretibus contra alios litigemus; cum illi qui ex Hebraeo interpretantur, probent scriptum esse quod interpretantur; et Septuaginta auctoritas, quae tanto divinitus facto miraculo commendatur, tanta in Ecclesiis vetustate firmetur.
« Septuaginta diebus. » (STRAB.) Ethnici novem diebus mortuos suos flebant. Unde et novendialis nona dies vocabatur, quando sepeliebantur. Dei cultores septem diebus exsequias celebrabant. Unde Eccli. XXII: « Luctus mortui septem dies: luctus autem fatui omne tempus vitae ejus. » Septenarius enim requiem significat. Unde septima dies sabbatum, 113.0181D| id est requies dicitur. Celebrant ergo septimam diem mortuorum, optantes illos cum Domino requiescere a laboribus praesentis vitae. Hinc ergo dicitur: « Flevit eum Aegyptus septuaginta diebus, » qui est decuplatus septenarius. Septies enim deni, septuaginta sunt. Potest etiam dici quia sicut tertia dies mortui agitur a fidelibus, ut anima, quae est triplicis naturae, requiescat; ita septimus dies celebratur, ut anima corpori reconcilietur, quae carne illiciente peccavit. In septenario etiam tria sunt et 113.0182A| quatuor; ternarius pertinet ad animam, quae irascibilis, et concupiscibilis, et rationalis est; quaternarius ad corpus, qui quatuor constat elementis.
VERS. 4-21.-- « Et expleto planctus tempore, » etc. (AUG.) Quod mandavit Joseph potentibus Aegypti, ut dicerent Pharaoni nomine ejus: « Pater meus adjuravit me dicens: In monumento quod ego feci mihi in terra Chanaan, ibi me sepelies; » quaeritur quomodo verum sit, cum haec verba patris ejus, cum de sepultura mandaret, non legantur. Sed ad sententiam verba sunt referenda, sicut supra alia similiter iterata. Voluntati enim enuntiandae et in notitiam perferendae, oportet verba servire. Fodisse autem sibi Jacob sepulcrum nusquam superius legitur, sed certe, nisi fodisset, non modo diceretur.
113.0182B| VERS. 10.-- « Veneruntque ad aream Atad, » etc. Hic locus trans Jordanem est, et distat ab Hebron septuaginta passuum millibus. Praetergressi sunt ergo locum in quo debebant sepelire eum, et postea transito Jordane redierunt ad locum duplicis speluncae. Unde quaeri potest quare hoc fecerint. Si dicit aliquis quia bella timebant, sicut filii Israel circumducti per desertum quadraginta annis, donec transmisso Jordane venerunt ad terram promissionis. Sed majoris significantiae causa factum est hoc. In loco enim quae area Arad dicitur, postea multitudo filiorum Israel murmurans contra Dominum, divino igne consumpta est. Tanto ergo luctu non tam mors Jacob, quam ruina populi futura lugebatur.
VERS. 22, 23.-- « Vixitque centum decem annis. » 113.0182C| (AUG., in Gen., tom. III.) Cum hos filios filiorum vel nepotes filiorum dicat Scriptura Joseph vivendo vidisse, quomodo jungit eos sexaginta quinque animabus cum quibus Jacob Aegyptum dicit intrasse, etc., usque ad quae illo vivo propagabatur, per quem factum est ut ingrederetur.
VERS. 24.-- « Asportate ossa, » etc. (STRAB.) Joseph, sicut pater ejus, terram promissionis tota mente desiderabat, et incolatum Aegypti detestabatur. Nos quosque moraliter instruit, ut quandiu sumus in hoc mundo, terram promissionis, id est viventium, semper desideremus, et ibi requiescere optemus: quod bene fit, si numerum annorum Joseph moribus imitemur. Centum enim et decem vitae annis expletis mortuus est: nos quoque studeamus 113.0182D| per decalogi observantiam ad aeternam beatitudinem quam centenarius significat, pervenire.
VERS. 25.-- « Conditus aromatibus. » (STRAB.) Felix est anima quae, aromatibus virtutum condita in loculo corporis degens, quotidie proficiendo perenni vitae reservatur. Siquidem in fide, spe et charitate custodita fuerit, per gratiam Christi pervenire merebitur ad speciem divinae contemplationis, cujus adoptio perfecta est laetitia; unde psal. XV: « Adimplebis me laetitia cum vultu tuo. »