Andromacham atque Helenam saltat Macedonia semper
Et quibus excelso corpore forma fuit.
Haec tamen aut brevior Pygmaea virgine surgit
Ipsius aut quantum pes erat Andromachae.
Sed putat illarum fieri se nomine talem,5
Motibus et falsis crescere membra cupit.
Hac spe, crede, tuos incassum decipis artus.
Thersiten potius finge, quod esse soles!