Icarus et Phaethon, Veneto nolente, vocaris
Atque Agilis, pigro cum pede cuncta premas.
Sed tamen et Phaethon cecidit super aethera flammis,
Dum cupit insolitis nescius ire plagis.
Tu quoque confractis defectus in aequore pinnis,5
Icare, Phoebeo victus ab igne cadis.
Digna his ergo tibi praebentur nomina fatis,
Per te iterum ut pereant qui periere prius.