(PL 19 0377C)
Atque ubi iam saturis amor est compressus edendi,
Ut prius imposito presserunt pondere mulos,
1345Occulitur datum sueto iam more talentum
Iosephi imperio, scyphusque absconditur ardens
In rebus, Beniamine, tuis, pretiosior arte.
Iamque iter ingressi, non multis millibus absunt,
Cum subito incautos circumdat regia turba,
1350Comprensosque tenet, fulgentia pocula poscens,
Futurum increpitant, quem nectant crimine, servum. (0377D)
Annuitur, cunctique simul sua pondera pandunt,
Quaesitumque et poculum retegunt, fratremque relinquunt,
Iosephumque petunt, et quae sunt gesta, loquentes,
1355Evolvunt chari confestim iussa parentis.