HAs tibi Trinacrio ductas e rure capellas
Mittimus, et Latia pascua versa manu
Accipe, nec tenuis spernas Ebnere Poetae
Quae tibi de fundo paupere dona damus
Munera sint quanquam non pauperis ista peculi
Sunt tamen e patria nuper abacta sua
Nam quae velleribus niveis per plena nitebant
Pascua, dum Siculo rure vagantur, oves
In Latios campos Romanaque pascua ductae
Vellera pro nivea pallida veste gerunt
Non tamen hic tota color est ratione pudendus
Proxima candori praemia pallor habet
Et quanquam gregibus color est mutatus, iidem
Sunt tamen, et vitae quod fuit ante manet.
Accipe Simichidae lusus Hieronyme vatis
Quo varium quicquam vix magis esse potest
Pastores, armenta, greges, oviumque boumque
Concinit, et vitulos, caprigenumque pecus
Nunc teneras, Veneris gratissima regna, puellas
Dicere me pueros, quos canit ille, pudet.
Nunc ita Cyclopi Nereida scribit amatam
Ut Venerem nostrae cedere cogat opi.
Heroum celebrat laudes, Heroidas ornat
Carmine pastorem quod decuisse queat
Pastor, venator, messor, piscator, et auceps
Navita, miles, eques, pictor et agricola est.
Et ne quid non sit quandoque et Sphynga videbis
Esse, lyra varios nunc sociare pedes
Tam varia Andino non est sua Musa Maroni
Materiae cultor simplicis ille fuit
Et tamen agnoscas hic magni furta Maronis
Plurima, sed nullo digna pudore legi.
Sume Syracusii pastoria scripta poetae
Urbis et aetatis gloria magna tuae
Sume, nec insolitos ausus mirare, quod huius
Te mihi patronum, carminis esse velim.
Nam mihi sollicito volventi pectore, cui nam
Haec Mecoenati scripta tuenda darem.
In primis visa est, virtus tua tale mereri
Inde tibi hoc etiam posse placere decus
Nam cum sis animo morum civiliter aequo
Ausonidos linguae nec tibi desit honor
Cum nimis exulibus faveas hoc tempore Musis
Unicus et patriae damna pudenda leves.
Quid mirum si te tantis virtutibus auctum
Laudibus aeternis musica turba ferat?
Adde quod haec studiis tam sunt mala tempora, ut horum
Si quos non pudeat dixeris esse bonos
Ut sibi non tantum pauci bona scripta dicari
Aut sua cantari carmine facta petant.
Verum etiam si forte dices aut carmine laudes
Indigna laesos se ratione putent.
Sed tamen est pestis nostro ista ferenda sub aevo
Optima venturis, tempora fata dabunt
Accipe nunc iterum Siculas Ebnere camoenas
Quae tibi nos Latio carmine scripta damus
In quibus haud modico versata industria nisu
Nostra, nec exiguo pondere pressa, fuit
Hoc quoque si quaeras, verum, nec turpe fateri est
Vix opus exactum tertia messis habet.
Non quia non poterat citius prodisse sub auras
Sed quia saepe graves interiere morae.
Nam quia dura fuit vertendi Graeca facultas,
Corrupta innumeris, et mutilata locis
Saepe animum subiit linquendi coepta voluntas
Ne tamen hoc facerem, qui prohiberet, erat
Hic Ioachimus erat Camerarius ille meorum
Et studii consors et comes ingenii
Huic bona pars operis debet, quia multa per illum
Reddita vel melius, vel nova facta vides
Quod mihi si qua parum sunt explorata nec omni
Plena modo, veniam res meruisse potest
Res ita difficilis duri res plena laboris
Res quam nemo ausus nos prior ante fuit.
Et si non nimia est ea gloria, credere debes
Non labor exiguo constitit iste mihi
Tot mihi brumali vigilatae sydere noctes
Tot mihi sub calido sole fuere dies
Saepe meis Musis, insanae abscedite, dixi
Res odiosa aliquem non habet ista modum
Plus decuit vestras vos lascivire per arteis
Externi novitas carminis unde venit?
Quae nunc ignavo male perditis ocia luxu
Impendenda horis illa fuere bonis.
At tu Noricidae decus et bona fama Senatus
Conveniens meritis nomen adepte tuis
Accipe Trinacrio ductas e rure capellas
Clare vir: et magni muneris instar habe
Sic tibi sint salvi, quos ornas solus honores
Sic superent vitae tempora longa tuae
Sic tuus et patrios adolescat Erasmus in annos
Et patriae fiat gloria prima suae
Quod si grata tibi fuerit mea recta voluntas
Nullum operae precium grandius esse velim