CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaHildegardis Bingensis

Hildegardis Bingensis · Medieval

Hymni (Hildegardis) — Sequeutia de Sancto Disibodo.

latín

1. O praesul verae civitatis, qui in templo angularis lapidis ascendens in caelum in terra prostratus fuisti propter Deum.
2. Tu peregrinus a semine mundi desiderasti exsul fieri propter amorem Christi.
3. O mons clausae mentis, tu assidue pulchram faciem aperuisti in speculo colurabae.
4. Tu in absconso latuisti, inebriatus odore florum, per cancellos sanctorum emicans Deo.
5. O culraen in clavibus caeli, quod propter perspicuam vitam mundum vendidisti, hoc certamen, alme confessor, semper habes in Domino.
6. In tua enim mente fons vivus clarissima luce purissimos rivulos eduxit per viam salutis.
7. Tu magna turris ante altare summi Dei et huius turris culmen obumbrasti per fumum aromatum.
8. O Disibode, in tuo lumine per exempla puri soni membra mirificae laudis aedificasti in duabus partibus per filium hominis.
9. In alto stas non erubescens ante Deum vivum et protegis viridi rore laudantes Deum ista voce:
10. O dulcis vita et o beata perseverantia, quae in hoc beato Disibodo gloriosum lumen aedificasti in caelesti Ierusalem !
11. Nunc sit laus Deo in forma pulchrae tonsurae viriliter operante
12. Et superni cives gaudeant de his , qui eos hoc modo imitantur.

Sigue explorando

Por su autor
Hildegardis Bingensis · 97 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Hymni (Hildegardis) — Sequentia de Spiritu Sancto.Hymni (Hildegardis) — Syinphonia viduarum. →

Expediente

Autor
Hildegardis Bingensis
Título
Hymni (Hildegardis) — Sequeutia de Sancto Disibodo.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-hymni-hildegardis-sequeutia-de-sancto-disibodo--hildegardis-bingensis-4f6c5e
Cita recomendada
Hildegardis Bingensis, «Hymni (Hildegardis) — Sequeutia de Sancto Disibodo.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-hymni-hildegardis-sequeutia-de-sancto-disibodo--hildegardis-bingensis-4f6c5e.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.