1. O ignis Spiritus paracliti, vita vitae omnis creaturae, sanctus es vivificando forraas.
2. Sanctus es ungendo periculose fractos, sanctus es regendo foetida vuluera.
3. O spiraculum sanctitatis , o ignis caritatis, o dulcis gustus in pectoribus et iufusio cordium in bono odore virtutum.
4. O fons purissimus, in quo consideratur , quod Deus alienos colligit et perditos requirit.
5. O lorica vitae et spes compaginis membrorum omnium et o cingulum honestatis, salva beatos.
6. Custodi eos , qui carcerati sunt ab inimico, et solve ligatos, quos divina vis salvare vult.
7. O iter fortissimum, quod penetravit omnia in altissimis et in terrenis et in omnibus abyssis, tu omnes componis et colligis.
8. De te nubes fluunt, aetber volat, lapides humorem habent, aquae rivulos educunt, et terra viriditatem sudat.
9. Tu etiam semper educis doctos per inspirationem sapientiae laetificatos.
10. Unde laus tibi sit , qui es sonus laudis et gaudium vitae, spes et bonor fortissimus, dans praemia lucis.