1. O Euchari, inclita via ambulasti, ubi cum filio Dei mansisti, illum tangendo et miracula eius, quae fecit, videndo.
2. Tu eum perfecte amasti, cum sodales tui exterriti erant pro eo, quod homines erant, nee possibilitatem habebant bona perfecte intueri.
3. Tu autem in ardente amore plenae caritatis illum amplexus es, cum manipulos praeeeptorum eius ad te collegisti.
4. O Euchari, valde beatus fuisti, cum verbum Dei te in igne columbae imbuit, ubi tu quasi aurora illuminatus es et sie fundamentum ecclesiae aedificasti.
5. Et in pectore tuo coruscat dies, in quo tria tabernacula supra marmoream columnam stant in civitate Dei.
6. Per os tuum ecclesia ruminat vetus et novum vinum, videlicet poculum sanetitatis.
7. Sed et in tua doctrina ecclesia effeeta est rationalis ita, quod supra montes clamavit , ut colles et ligna se declinarent ac mamillas illius sugerent.
8. Nunc in tua clara voce filium Dei ora pro hac turba , ne in caeremoniis Dei deficiat , sed ut vivens holocaustum ante altare Dei fiat.