CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaHildegardis Bingensis

Hildegardis Bingensis · Medieval

Hymni (Hildegardis) — De Sancta Maria.

latín

1. O viridissima virga, ave, quae in ventroso flabro sciscitationis sanctorum prodisti,
2. Cum venit tempus, quo(d) tu floruisti in ramis tuis; ave, ave sit tibi, quia calor solis in te sudavit sicut odor balsami.
3. Nam vitae rloruit pulcher flos , qui odorem dedit omnibus aromatibus, quae arida erant.
4. Et illa apparuerunt omnia in viriditate plena.
5. Unde caeli dederunt rorem super gramen et omnis terra laeta facta est, quoniam viscera ipsius frumentum protulerunt, et quoniam volucres caeli nidos in ipsa habuerunt,
6. Deinde facta est esca bominibus et gaudium magnum epulantium ; unde, o suavis virgo, in te non deficit ullum gaudium.
7. Haec omnia Eva contempsit.
8. Nunc autem laus sit altissimo.

Sigue explorando

Por su autor
Hildegardis Bingensis · 97 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

Hymni (Hildegardis) — De Sancto Euchario Sequentia. →

Expediente

Autor
Hildegardis Bingensis
Título
Hymni (Hildegardis) — De Sancta Maria.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-hymni-hildegardis-de-sancta-maria--hildegardis-bingensis-1b670b
Cita recomendada
Hildegardis Bingensis, «Hymni (Hildegardis) — De Sancta Maria.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-hymni-hildegardis-de-sancta-maria--hildegardis-bingensis-1b670b.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.