In tellure Beneventi claris ortus patribus,
insignis mundo Piatus, sacris fultus moribus,
Mox puer Christum sequendo admirandis nisibus,
[0342A]post adultus vilipendit vanam mundi gloriam,
de suis nihil reservans, praeter vestem simplicem.
Sed quaecumque possidebat dans fomentis pauperum,
nescius Romam pergit, jam vir exstans, illic et conjungitur
Dionysio, suisque sanctis consodalibus.
Sic in coetum tantorum virorum lumen viget additus Dionysio,
his perfectis praedicare Christum genti Gallicae.
Tornacum versus Piatus se direxit inclytus,
cum Parisios iret beatus Dionysius.
Tornaco ergo diffundendo late sancti verbi semina,
Christo convertit virorum ter dena millia.
Praeter parvos, et secundi sexus turbam maximam
Christicolum, genuinis inter haec coruscans virtutum [0342B]miraculis.
Edomabat parcitate duras vires corporis,
ut, frangendo roboratus, hosti non succumberet,
et illum fortiter debellaret.
At Caesar Maximianus, ut Piati hausit famam virulentis auribus,
comprehendi jussit eum, ad necandum protinus.
Utque fama est, ille militare promptus, atque vinci nescius,
nexus vicit, flagra vicit et omnes impetus.
Decollatur namque tandem laeto coetu martyrum,
palmam gessit laureatus ad coeli palatium.
Dumque gleba conderetur gloriosi corpus martyris,
fusus odor est superni circum circa nectaris.
Ne quid mundus haesitaret de salute spiritus, cujus
[0342C]caro tunc probabat hunc regnare coelitus.