CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaFulbertus Carnotensis

Fulbertus Carnotensis · Medieval

Hymni et carmina ecclesiastica — I. Hymnus seu prosa de sancto Pantaleone.

latín

[0339C]
Quantas caedes Christiani gregis inhorruerit,
sub Maximiani quondam impia tyrannide,
revolutae manifestant scripturarum paginae.

Tunc Eustorchius senator quidam Nicomediae
habitabat, quidam et natus nomine Pantaleon,
et decore corporali clarus et ingenio.

Unde pater, more patrum, laetus ac sollicitus
fecit eum liberales artes apprehendere,
ut non esset speciosa lampas sine lumine.

Tum discendae salutaris disciplinae gratia,
medico Maximiani tradidit Euphrosino,
quo ductore coepit esse frequens in palatio.

Imperator autem, ejus honestate cognita,
asserit, ac consequenter attestantur alii,
digna quod persona talis sit astare Caesari.

[0340C]Inter haec, quidam sacerdos in eodem oppido,
nuncupatus Hermolaus, metu saevi principis,
latebra se recondebat obsoletae tegetis.

Qua Pantaleonem saepe transeuntem conspicans,
vas electionis esse comperit per Spiritum,
et modeste provocavit intus ad colloquium.

Quaerit ergo nomen, genus studiumque pueri,
quaerit sectam. Ille notans quaesitorum ordinem,
diligenter contrapensat responsorum seriem.

Solvit primum ac secundum; tunc exponens caetera:
«Scrutor, inquit, documenta Hippocratis medici,
atque magni praecessoris ejus Aesculapii.

«Hos putamus esse deos, qui vivaci numine,
quae descripta reliquerunt, prosequentes approbant,
dum langore fatigatis sanitatem reparant.»

Ad haec senex Hermolaus, os maturum reserans,
[0341A]non contendo replicare omnia quae protulit,
sed quae breviter dixisse non absurde potuit.

«Chare fili, verba mea vigilanter accipe,
fortiterque cerebrosa retine memoria:
nam magistros credo tuos non docere talia.

«Duas esse medicinas Christiani novimus,
unam quidem de terrenis, de supernis alteram;
quarum ut diversos ortus, sic et efficaciam.

«Medici terreni longam per experientiam,
surculorum didicerunt vires, et similium
quae permutant qualitates humanorum corporum.

«Nullus tamen in hac arte sic probatus exstitit,
cui non essent ad curandum aliae difficiles,
aliaeque passionum prorsus incurabiles.

«Hoc testatur ille vir Hippocrates, qui fuit hoc de
[0341B]coelo sublimatus vir Aesculapius,
quibus nemo ventilatur major esse medicus.

«At supernae medicinae Christus auctor emicat,
qui curare sola potest jussione morbidos,
et ad vitam de sepulcro revocare mortuos.

«Qui dederat caeco nato, post creata lumina,
ac de tumba jam fetente suscitatus Lazarus,
caeteraque mira gesta, quorum non est numerus.

«Sed de Christo quid dicatur, cum nos ejus servuli
mira quaeque faciamus in ipsius nomine,
tibi quoque non negando fore sane crederetur.

«Tu te ergo, chare fili, sapienter collige,
argumenta manifestis sumens ab operibus,
quis eorum sit habendus Deus atque Dominus.»

Coepit autem ratione tali puer allici, postquam
[0341C]singulis diebus sacerdotem visere,
ac de Christo sciscitari multa, plura dicere.

Quadam ergo die solus a magistro rediens,
dum de via declinaret, interemptum puerum,
atque juxta vidit ejus peremptorem colubrum.

Quo spectaculo parumper tremefactus abstitit,
sed quam primum resipiscens vivide referbuit,
sicque precem Deo vero primitivam obtulit:

«O Jesu, quem posse cuncta Christiani perhibent,
si collegio tuorum me dignaris jungere,
praesta, quaeso, quod fidenter jam praesumo poscere.

«Precor, ergo, per virtutem tui magni nominis,
ut revivat iste puer, crepet iste coluber;
quod proberis esse vitae atque mortis arbiter.»

[0341D]Ad hanc vocem, o fides! o mira Dei bonitas!
mortuus resurgit infans, et chelydrus finditur,
laus praeclara de gentili ore Deo funditur.

«Te nunc, inquit, benedico, Jesu potentissime,
non te semel benedicam, Deus atque Domine;
tu sis omni benedictus saeculorum tempore.»

Currit ergo laetabundus tiro Christi nobilis,
et ad pedes Hermolai procedit presbyteri,
instans sibi non tardari sacri fontem lavacri.

Sigue explorando

Por su autor
Fulbertus Carnotensis · 25 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← De Luscinia (Fulbertus Carnotensis)Hymni et carmina ecclesiastica — II. De sancto Piato hymnus. →

Expediente

Autor
Fulbertus Carnotensis
Título
Hymni et carmina ecclesiastica — I. Hymnus seu prosa de sancto Pantaleone.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-hymni-et-carmina-ecclesiastica-i-hymnus-seu-pros--fulbertus-carnotensis-727be7
Cita recomendada
Fulbertus Carnotensis, «Hymni et carmina ecclesiastica — I. Hymnus seu prosa de sancto Pantaleone.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-hymni-et-carmina-ecclesiastica-i-hymnus-seu-pros--fulbertus-carnotensis-727be7.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.