VOS liquidi fontes et stagna sonantia rivis,
Speluncæ vitreique lacus et amœna fluenta,
Deliciæ hortorum atque umbrosi gratia ruris,
Numinibus vestris, vestro succurite vati
5Si sensum fontes, si flumina numen habetis.
Fas mihi terrarum cæcos penetrare recessus
Et qua perpetui manent ab origine rivi
Dicere et unde suos habeant vaga flumina cursus.
Quis tam dives aquæ thesaurus? quove perennes
10Tam iugi porro replent se fonte lacunæ?
Ipse mihi egregiam ducendis fontibus artem
Monstranti dandumque hortis hac parte decorem
Villicus accedat tota cum gente docendus,
Ornando nihil ut desit quod serviat horto.
15Tuque o curandæ partes qui sumere villæ
Instituis fundoque suum moliris honorem,
Vosque omnes cultum hortorum formamque professi
Floribus et silvis latices inducite crebros,
Namque animi silvis et floribus inde petendi.
20Quærat aquæ fontes et terræ concava tentet
Et vocet in rivos collectam vallibus undam
Qui mea formandus venit ad præcepta colonus.
Ne deserta siti ieiuno in tramite tellus
Langueat atque solum morientibus æstuet herbis,
25Non erit ille labor durus tibi, sicubi rupes
In cælum attollat sese de colle propinquo,
Namque supercilio vicini collis ab ipso
Semper erit largæ vis plurima quam tuus undæ
Exprimat et campum fossor deducat in omnem.
30Nonne vides rapidum Ligerim ingentemque Garumnam
Quique Parisiacos fecundat Sequana campos
Et Rhenum et Scaldim et Rhodanum magnumque fluentem
Danubium atque alios descendere montibus amnes
Sive cavis subter spatium sit inane cavernis.
35Hispitium undarum seu quod spirabilis aer
Inclusum frigus rupis cum sensit opacæ
Paulatim in tenues longo fluit agmine rivos,
Unde ipso tepidæ sudant humore cavernæ,
Quales marmoreis guttas stillare columnis
40Humenti cælo et bruma nigrante videmus.
Rupibus idcirco ex altis permanat aquarum
Roscidus humor et uberibus flent omnia guttis,
Seu quod per montes altos tellure sub ipsa
Imbibus e cælo ruptis nivibusque solutis
45Multarum sese vis plurima cogit aquarum
Ima petens donec iam copia viribus auctis
Tum demum erumpat campoque insultet aperto.
Nec desunt quorum melior sententia menti
Qui perhibent fontes genus altum accerere ab ipso
50Oceano. Nam totum orbem circumfluit ingens
Oceanus magnæ subter spiracula terræ
Qui subit in tenues fusus ceu corpore venas
It sanguis totique facit commercia moli.
Quo fit uti numquam crescat ripisque redundet
55Pontus ubi vasti de partibus omnibus orbis
Undique tot tantis concurrunt fluctibus amnes.
Interior nam cum raro sit corpore tellus
Inque specus altos imperfossosque meatus
Interdum descendat et in loca concava sidat
60Unda maris raræ per curva foramina terræ,
Perque sinus ipsos furtivo lubrica lapsu
Paulatim insinuat sese cæcumque per imos
Aut quærit calles iter aut molitur eundo.
Atque ubicumque magis ruptæ se viscera terræ
65Diducunt crebroque patent adaperta meatu,
Tum largus magis atque magis se fundit aquæ fons.
Idcirco latices manant ex æquore falso
Non falsi, nam cum multum tellure sub ima
Multiplices se per salebras et acerba locorum
70Perque cavos flexus et inæquales per arenas
Torsit agens maris unda salis quæ crassa marini
Materies hærebat aquæ purgatur, et omne
Ceu per cola means vitium detergitur undæ.
Nec per se haeret aquis ullus sapor aut color ullus
75Quos terra de matre petunt, hinc sæpe nocentes,
Sæpe salutiferas vario discrimine vires
Pro varia tellure, videbis ducere lymphas.
Tales Borbonios, tales fas credere fontes
Viciacos, succo affecit quos terra salubri
80Per quam sublapsi medicatum hausere liquorem,
Unde omnes per se valeant avertere morbos,
Nec vim tantam alibi poteris sentire medentum
Nec tam præsentem divum cognoscere curam.
Ergo tibi labor is primum impendendus ut horto
85Inducas fontem vicino e colle petitum.
Nam vicinus aquam collis dabit, undique terram
Late ipsum circa montem et declivia montis
Assiduus fodere et ferro explorare memento.
Si natura soli fontes sperare vetarit
90Qualis gleba gravis vulgo perhibetur arenæ,
Quæsitos voto rivos optabis inani.
Vidi ego qui fontes horto dum forte rigando
Quæreret et foso nullos reperiret in agro,
Creber aquam votis nil proficientibus omnes
95Orabat superos nec aquam per vota ferebat.
Et qua Medonici sese subducere colles
Incipiunt, vir nuper erat ditissimus unus
Qui fuit in Francis, nam fundi largus opimi
Ingentes campos centum vertebat aratris,
100Huicque suas et opes atque auri magna talenta
Rex servanda dabat, regni pro rebus agendis.
Ille domum iam tum supremo in monte pararat
Magnificam limenque domus prætenta sub ipsum
Planities, late campum assurgebat in omnem
105Arduum opus totique agro spectabile et urbi,
Nec fundo deerant horti silvæque virentes.
Non compos late pulcher prospectus in omnes,
Sed fontes deerant et aquæ nullique per herbam
Errabant rauco ludentes murmure rivi.
110Ergo cavæ ferro penetrantur viscera terræ
Atque omnes pariterque operas artisque magistros
Convocat ipse loci dominus nec sumptibus ullis
Parcit aquæ cupidus, maior quoque fontis habendi
Per non tentatas crescit fiducia terras.
115Quin etiam fontes ipsa de nocte repertos
Somniat et voto vigilans se pascit inani.
Namque omnem late loca per declivia campum
Rimanti totoque solum sub monte moventi
Nullarum prorsus se spes monstrabat aquarum.
120Difficiles adeo pro conditione locorum
Interdum terræ fonti inveniuntur habendo.
Ipse ergo grates invento fonte colonus
Persolvat superis et numen ruris adoret,
Hoc ego pro vobis, vos hoc præstate coloni.
125 Quamquam sæpe cavis tereti siphone colonus
Ducit aquas puteis, et quos natura recusat
Arte facit fontes. It machina pensilis alto
E tubulo lymphas motu siphonis anhelo
Quæ sursum attollat moles licet ipsa repugnet.
130Qualis aquas sub ponte novo Samaritis ab imo
Excelsa educit fluvio eductasque refundit.
Si quem forte suo non antlia iuverit usu
Illius oret opem sola qui voce liquentes
Percussa de rupe potest deducere rivos.
135 Ne tamen artis opem conatu quærat inani
Explorator aquæ, nam multos terra fefellit,
Arcani fontis dentur quæ signa monebo.
Si pendens tumulis et collibus edita crebris
Vel iuncis fruticosa vel othlibus algida tellus,
140Aut si mollis erit limosa uligine campus
Quique frequens herbis et caricis uber acutæ,
Hic dabit indicium laticis manifestus et ipsa
Intus aquæ carecta dabunt tibi signa latentis
Quique soli fundo crescit condensus aquosi
145Muscus et humentem lætata conyza per algam
Batrachiumque Siumque et arundiferæ calaminthæ.
Cum diverso igitur de colle coegeris undam
Errantem subiectum illam curabis in hortum
Deduci. Ducendi autem non unica fontis
150Est ratio. Sunt qui plumbo testave receptos
Vallem in subiectam soleant traducere fontes,
Si via præsertim fuerit non longa latexque
Colle in pendenti vena uberiore repertus.
Nam si cogendis et adhuc de valle propinqua
155Multiplicandus aquis venæ non uberis ibit
Ille cavi angusto sub terram pariete saxi
Includendus erit quo defluus imbribus humor
Vicinoque latex circum de rure coactus
Insinuans sese muri per septa meando
160Agglomeret cursusque patens se laxet eunti.
Ne tamen unda fluat per iter salebrosa malignum
Perque sinus cæcos aut sordes ducat ab ipsa
Terrarum eluvie spatia inter certa locorum
Rivi cursum omnem putealibus infode fossis.
165Nam planum per iter raperet quem cursus aquarum
Limus iners fundo puteorum hærebit in imo,
Nec poterunt raptæ fossam transcurrere sordes
Cursu interceptæ medio immersæque lacunis.
Et quamvis caveæ tractus penetrabitur altam
170Omnis subter humum, puteis tamen omnibus extent
Sublimes speculæ per quas vel turbida cœno
Unda repurgetur vel fundo prorsus ab ipso
Quæ sordes se forte cavo infudere patenti
Mittantur labesque omnis tollatur aquarum.
175 Nec mihi nec quisquam sumptus persuadeat istos
Rure in privato ducendo impendere fonti
Quos quondam Arcolio fecit Medicæa sub alto
Lutetiam ad magnam, quando deduxit in urbem
Pontibus impositos tanto molimine fontes.
180Admirandi operis moles præcelsa superbos
Pariete perpetuo sublime assurgit in arcus
Suspensique fluunt grandi sub fornice fluctus
Qui cursu late excisos labuntur eodem
Per montes ac per substructas aggere valles.
185Nam paries quadro iungit divortia saxo
Per quem magnarum cursum frænavit aquarum
Regina et totam fontes divisit in urbem,
Hos autem quamvis admittat publica sumptus
Pro populo fortuna tamen privata recuset.
190 Vosque mihi hic estis quibus est res ampla monendi
Ne fors ducendo census pro fonte paternos
Contingat vobis expendere, vidimus istis
Sumptibus eversasque domos absumptaque nuper
Prædia magna, modum discant servare modesti
195Nec per compositos texta ex arente canales
Ducere aquam pudeat proclinatasque per alnos.
Namque alnos perhibent ducentis fontibus aptas.
Fortunatus at ille suos qui præter euntem
Iugis possit aquæ rivum traducere in hortos
200Absque alni aut testæ plumbive canalibus ullis.
Quale Parisiaco lymphis pernobile in agro
Berniacum, largos uber cui Bivara fluctus
Transfundit cursuque locum circumdat amœno.
Tale Liancurtum, tales in finibus horti
205Burgolii Andinis rapido qua flumine pulcher
It per agros Ligeris lateque effusus apertas
Salmurii in valles cursu resonante superbit.
Talis et ipsa etiam, sineres natura, fuisset
Quæ vates Musasque suo iam provocat omnes
210Murmure multarum Polycrene dives aquarum.
At non te pigeat, fons o pulcherrime, vilis
Si thalamus valli errantem confundat iniquæ
Nec cursum satis æqua tibi det terra decentem
Per Sancaronios saltus callesque malignos,
215Vel sic Lamonidæ placuisti. Si tamen, o si
Uber ut es rigui laticis lymphæque perennis
Rure Bavillæo flueres hortosque rigares
Lamonios, tibi læta foret fortuna neque esses
De Themidi fidis, credo, postrema deabus.
220 Iugis enim quæ lympha fluit de divite vena
Prætereuntis aquæ neque longos passa canales
Plus iuvat et fragili non est obnoxia plumbo.
Nam plumbum interdum rimas agit ipsaque rimis
Effluit et per agros misere deperditur unda
225Et fit semper aquæ captivæ iniuria quando
Ingenio per agros vult liberiore vagari.
Quod si non rivi iugis tibi lympha propinqui
Contigerit, non longe horto cava perfode vasti
Stagna lacus sub humum quo se mox omne receptet
230Collectarum altis de montibus agmen aquarum
Et cretosa imo sternatur glarea fundo
Labentem per se, nam glarea distinet undam.
Qua vero fontes omnem ratione per hortum
Quove modo rivos, qua digerat arte colonus,
235Quos quibus omnis aquæ motus moderetur habenis
Expediam, te nil horum nescire iuvabit.
Mille modis dociles rivos et mille figuris
Dispensare potes, me discere cuncta magistro
Sustineant, veniunt porro quicumque docendi.
240Ut quæsitarum tibi gratia prosit aquarum
Sunt ad vicinas valles hortumque sub ipsum
Arcte includendi latices plumboque premendi.
Nam nisi pressa diu et presso glomerata canali
Non alte erumpit venis bullantibus unda.
245Multi sæpe etiam tubulis utuntur ahenis,
Impetus ut rigido veniat magis acer sub ære
Compressaque tubis assurgant altius undæ.
Ne tamen aut plumbi ductu aut frænantis aheni
Inclusi cæco luctentur turbine venti
250Irrumpantque tubos et inania claustra pererrent
Unde gravi ipsa etiam cum vento exæstuet unda
Perscindatque sinus omnes et vincula rumpat,
Spiramenta tuos inter miscenda canales
Ut tenues laxet liber se ventus in auras.
255Haud aliter quam cum cellis nova vina Falernis
Spumantique cado infundit frænisque coercet
Vinitor ilignis aperit spiracula costis.
Ni faciat costas violento protinus æstu
Quippe omnes rumpat vinum solvatque catenas.
260 Ergo cum latices hortorum in limine primo
Collectamque iugis partiri cœperis undam,
In primis medio fons constituendus in horto
Per se uber tubulo qui sursum erumpat ab arcto
Quasque accepit aquas cælo ventisque remittat.
265Fontem ipsum amplexus fundo labroque capaci
Circumeat tumido seu graminis aggere muscus
Sive laborato de marmore conditus orbis.
Proque tubo interdum variis simulacra figuris
Imponunt, phocas alii Scyllasque biformes,
270Infusos alii rigido Tritonas aheno.
Ut Lucemburgo qui semifer extat in horto
Iactum fundit aquæ Triton delphino suberbus,
Marmoreoque labri quamvis circumdatus orbe
Nobilis Arcolica fons Lucemburgius unda
275Sanclovio cedat fonti quo læta Philippi
Tantum Aureliadæ iactat se villa suosque
Undarum egregio lucos commendat honore
Et pagum domino se principe iactat in omnem
Qui meruit primos populique et regis amores.
280 Hinc et aquæ iactus vobis exempla petenda
Conciliare decus vestro qui quæritis horto.
Ille alios unus longe supereminet omnes,
Cui non Francigenis certet de fontibus ullus
Aut tantum fluere aut se sic efferre sub auras.
285Quadri namque lacus medio de gurgite plumbum
Os aperit tumidum lymphis, stridentibus unda
Erumpit scatebris et iter rimata solutum
Turbinis in morem rapido petit æthera iactu
Ceu rotet undantem liquidum per inane sagittam,
290Exultant alti latices lapsuque sonanti
Unda superfusam plaudendo verberat undam
Dum cadit et labrum roranti perpluit imbre.
At qui primus aquis fuerit salientibus ortus
Exponam, dubio ni sit pro teste vetustas.
295 Phasidis ad ripam lecto cum robore pubis
Argolicæ quondam Graia rate claviger ibat
Alcides et parvus Hylas comes ibat eunti.
Altus erat fagis terra in Bithynide lucus
Ascanium ad fontem quem præter Thessala pinus
300Dum vehitur placida Minyæ potiuntur arena
Æquore defessos artus in litore ponunt,
Ipse autem longe socios præit impiger omnes
Alcidæ dilectus Hylas fontesque requirit.
Ut ventum ad ripam quam de cervice gerebat
305Gramineis urnam ingentem deponit in herbis
Lassus et extremæ sedit sub margine ripæ.
Tum pater Ascanius thalamo sub fluminis imo
Inachiam pariter matrem pariterque sorores,
Isinque atque Ephyram atque Lycaonidem Melaninam
310Et quæcumque lacus vicinaque rura colebant
Indigetes nymphas mensis acceperat altis.
Et vidit prior Isis Hylam obstupuitque videndo
Miratur pueri vultus oculosque nitentes,
Iamque fatigato herbaque in viridante sedenti
315Et parat insidias et spe præsumit amantem.
Ipse autem dulces ripa dum tollit ab alta
Pronus aquas lapsus seu forte fefellerit udo
Margine pes, pondus sive illum oppresserit urnæ
Labitur, Isis adest labenti prompta, sed ille
320Instantis nymphæ auxilium fluctusque refusos
Dimovet et nisu per aquas luctatur inani.
Adsunt et nymphæ comites puerumque morantem
Patris ad Ascanii pendentia pumice tecta
Invitant, harum sit ut his quoque numen aquarum.
325Dum refugit nec habent iam brachia lassa vigorem,
Fons fit aquæ fontisque deus cui nympha repulsa
Vindictæ indulgens et iam crudelis amando
Addidit excelsum ingenium moresque superbos
Communem contra qui sese tollat aquarum
330Naturam nisuque altum irrequietus anhelo
Nequicquam affectet, sequitur nam iugis euntem
Lapsus et ex ipsa trahit ambitione ruinam.
At puer interea toto sub litore frustra
Alcidæ quæsitus, eo clamante sonabant
335Ascanides passim ripæ collesque propinqui,
Omnis Hylam rupes et Hylam nemus omne vocabat.
Mutatusque locum primus salientibus undis
Fecit Hylas nymphæ durus dum spernit amores
Isidis et fontes ipsos fugisse laborat.
340 Hinc salientes aquæ celebres quæsita per hortos
Et virides lucos una non arte voluptas,
Nam varios pariterque modos pariterque figuras
Addidit artis opus varium erumpentibus undis.
Cuncta Ruellæo poteris quæ visere ruri,
345Insignes tot ubi, tam magnis sumptibus undas
Extudit egregii monimentum illustre laboris
Richelius, magnis ferret dum pondera rerum
Consiliis regnique vices pro rege teneret.
Hic et digestos vario discrimine fontes
350Aspicias duci in præceps sursumque reduci
Inque omnes motus et in omnes ire figuras.
Hic et aquæ iactum patulo vomit ore chimæra
Horrendum stridens, vasto nam fusus ab ore
It torrens spumantque rotati gutture fluctus
355Et dum se partes motus draco versat in omnes
Terret circumstans violenta aspergine vulgus.
Inde tubi molem incurvi venator ahenus
Tendit in excubiis positus mortemque minatur.
Verum fatifera plumbi pro glande repentes
360Eiaculatur aquas et torto flumine sævit.
Frustrati risus vulgi plaususque sequuntur.
Sed quid speluncis memorem quam multa sub altis
Ars ludit per aquam cum desuper intus ab imbre
Artifici scatebrisque frequens stridentibus omnis
365Perpluitur locus et latices rumpuntur aquarum
Insultantque solo, salientes undique rivi
Grandibus humectant guttis pendentia saxa.
Sed quos non lusus, antri fontisque magister,
Quæ non per dociles molitus ludicra lymphas?
370Quamvis ista velint aliis præstare iocosæ
Naiades, antra levi si quando scrupea tofo
Moliri liquidosque parent inducere fontes
Antris et lapides ipso ex oriente petitos
Atque Erythræa suæ conchylia nectere rupi,
375Ædificent alii manantia fontibus antra
Pumice multicavo vel conchis summa lacunent
Quæ per diversas concinnent rite figuras,
Cuncta olim melius proavis incognita nostris.
Hæc inhians oculis quærat spectacula vulgus
380Quæ populo exhibeat per tempora certa magister.
Tu grandes prudens et aquas et seria rerum
Semper ama, lapsus quo sit librandus aquarum
Disce modo, labris ut magna capacibus altos
Impleat unda lacus fluvios imitata fluentes
385Stagnave tranquillæ referens spatiosa paludis.
Ipse tuus si forte tubus satis oris habebit
Accipiat fontem largum longeque remittat.
Nam placet ubertas in fontibus ipsaque semper
Copia, quæsiti pars est et magna decoris.
390 Nec simili libranda modo similique figura
Est aqua per iactus, in aquis si ludicra quæras.
Effingunt alii ruptos e fontibus imbres
Multifidis, alii radios et lumina solis,
Emissas alii cornu e stridente sagittas,
395Verum alii rapida fluctus vertigine raptos
In præceps, Siculæ seu parva exempla Charybdis,
Orbis in angusti labro describere tentant.
Unda agitata salit ceu cum crepitantibus ardens
Æstuat in flammis liquor exultantis aheni.
400 At de præcipuo latices errare iubebis
Fonte redundatos crebrisque excurrere rivis
Per campum, ipsi etiam stagnum accipiantur in amplum
Currentes rivi ne quid perdatur aquarum.
Nunc quibus errantem frænis ars temperet undam
405Dispensetque omnes sua per divortia rivos
Describam. Licet indociles aqua libera per se
Ire vias semper velilt obsequiumque recuset,
Tu tamen ipse potes rivis imponere morem
Et certos illis per humum describere cursus
410Erroresque viæ ambiguos flexusque locorum,
Quos unda interdum cursu fraudata tenebit
Legitimo. Rivi crebris nam sæpe morandi
Flexibus et iusta per campum ambage tenendi.
Talis Amymone per agros errasse putatur
415Neptuni postquam iniustos audivit amores.
Nam virgo infelix violatæ plurima famæ
Præmetuens sese cursu vitabat eodem
Atque sequebatur, nondum se forsan amantis
Senserat illa dei factam de numine rivum
420Qui pariter fugiens sese pariterque secutus
Circuitusque trahens sua per vestigia longos
Implevit variis Dircæum erroribus agrum.
Fusi igitur per mille vias fugientibus undis
Undique præcipitent secto sub gramine rivi,
425Pars rapidis passim loca per prærupta fluentis
Excurrat, qualis multo tumefactus ab imbre
Dat sonitum saxis glomerato vortice torrens,
Pars timido cursu per humum trepidare laboret
Obliquam, quæsitus obex cunctetur euntem,
430Perstrepat ille cavas arguto murmure valles
Insultantque solo tenues assurgere in iras
Discat et imbelli iam saxa lacessere pulsum
Iam ripæ intentare minas et litora circum
Nequicquam obstrepere et spumis aspergere truncos.
435Quique fluit iam parcus aquæ raucoque per herbam
In strepitu tenuis sine re, sine nomine rivus
Si quando rivos vicina e valle minores
Accipiat quondam in magnum se tollere flumen
Audebit pontesque pati grandesque phaselos.
440Persultet mollem lætissimus iste per herbam
Aut musco in viridi, dum silvis ille sub altis
Rauca gemit callesque minis obiurgat iniquos,
Si quis erit, varios poterit qui tendere cursus,
Aut tua prata riget lymphis aut sternat opimo
445Rura luto camposque ferax oblimet inertes.
Si tamen altus eat multa est tibi mole docendus
Hærere in ripis et molli parcere prato.
Cum vero rivi rumpuntur fontibus et cum
Vere natant udo valles atque imbribus atris
450Prata nemusque solo contra defende regesto,
Ne campum labes ultro se fundat in omnem.
Utque omnes rivos eadem non forma decebit
Sic et diversas rivis intendere ripas
Riparumque toros vario discrimine disce.
455Floribus hos, illos herbis et gramine puro
Atque laborati prætende crepidine saxi.
Obscenas ripis velet sua canna paludes
Aut celebres fulicis ranisque loquacibus algæ.
Nulla tuos ornet puro nisi gramine rivos
460Herba, fluat nitidis ubi fons argentens undis
Aut æquale solum fulva sternatur arena
Quod virides ulmi prætextu frondis opacent.
Nam rivi ornandi ripis cultuque iuvandi.
Dumque ibunt iusso loca per declilvia cursu
465Vallibus este viæ faciles nullique morentur
Si properent lapsi ripa e pendente lapilli.
Fontibus ipsa autem rivisque frequentibus omnis
Silva sonet, nemorum turbate silentia, fontes,
Murmure non uno turbate silentia, rivi,
470Perque omnes luci flexus aditusque viarum
Undique sint latices animos qui stirpibus addant.
Dumque suis oculosque tuos animumque tenebunt
Deliciis rivi permulcebuntque morantem,
Fors erit ut vitæ subeat mortalis imago
475Quæ fluit instar aquæ rapidoque obnoxia fato
It præceps nec fas longam sperare colendo.
Et vitæ incertos quando meditabere casus
Fors erit ut tecum reputes quo turbine rerum
Qui, quam difficiles agitent mortalia fluctus.
480Forte etiam dices quando te rivus habebit:
Sic ibat Simois, sic tu, Penee, fluebas,
Sic Hypanis, sic Volcus aquas Amasenus agebat
Parthenique rapax et currens lene Melanthus
Atque Borysthenio tumefactus ab amne Dysaspes,
485Et pater Inachius, cum Naupacteo Achelos.
Ars etiam reliquis cum fontibus addere et horto
Magnarum certos lapsus monstravit aquarum,
Quales abrupti per summa cacumina Iura
Perque Alpes ipsas de rupibus ire videmus
490Et sola terrarum per præcipitata refundi.
Et perhibent qua parte gravem devergit ad Arcton
Americe duroque rigens pertunditur Euro
Trans magnum Oceanum ripæ Canadensis ad oram
Inter perpetua nigrantes abiete lucos
495Præcipites altis labi de montibus amnes
Cum sonitu horrendo tanto perculsa tumultu
Ripa omnis gemit et valles silvæque profundæ.
Hosque Ruellæis imitataæ Naiades hortis
Undarum casus alta de rupe ruentum
500Artis opus summæ virides fecere per hortos.
Ardua stat cœlo rupes et rupe sub alta
Ingens multarum se copia rumpit aquarum
In præceps, crebra spumant aspergine fluctus
Perque gradus fracti certos et iniqua locorum.
505Fit sonitus, ceu cum torrens infrenis ab alto
Monte ruit, terra ingenti gemit icta fragore
Substrati silices rorataque saxa fluentis
Planguntur fluctu, toto sonat avia luco
Horrendum tellus, longe omnis silva resultat.
510 Si tibi forte iacens æquali contigit hortus
Terrarum tractu dorso cui nullus iniquo
Immineat collis præruptave vertice rupes
Unde caducarum lapsus modereris aquarum
Ipse reclinato clementis ab aggere clivi
515Ordinibus longis lapsuros digere fontes.
Undarum lapsus sic est metata suarum
Nympha Liancourti, namque horti margine in ipso
Rivorumque longos herboso ex aggere lapsus
Disposuit, sed non alta de rupe, cadentum.
520 Par ratio huius aquæ thalamo quam fusa sub æquo
It lævi de rupe fluens interque fluendum
Tenditur attonsis ceu cum mantilia villis
Carbaseive sinus cælo panduntur inani,
Sic gracili labens se textilis unda fluento
525Explicat et lato exundans se margine tendit.
Non tamen hos lapsus, non hæc ludicra requiras
Si latis tibi stagna patent ingentia ripis
Atque effusa labris thalamisque capacibus unda
Ducenda in rivos et agrum fundenda per omnem.
530Pro qua re terræ ingentes aperire lacunas
Extra alios fontes et in inferioribus hortis
Præcipio, quo se errantes demittere rivi
Assuescant fontesque omni de parte redundent.
Nam neque tam graciles rivi fontesque placebunt
535Quam magni tractus undarum atque æquora lata.
Proinde cavos seu forte lacus quadrataque circum
Stagna pares late grandi effodiendus hiatu
Alveus abscissa circum tellure patenti
Æquandus thalamo fluviorum altæve paludi.
540Ipsum autem vallum circum supraque quod omnem
Continet amplexu ripam, ne forte sub undis
Persidat quadri fundandum pariete saxi
Cæmentique solum multa compage tenendum.
Namque ipsi et lapides, ipsa et cæmenta, fluenti
545Subsedere et aquæ interdum et fecere ruinam.
Ergo ne dubita firmas opponere moles
Aggeribus murorum et aquas sua ripa refrenet.
Implebuntque lacus vacuos de partibus horti
Diversis iussi per campum accedere fontes
550Et centum rivi, centum de fontibus urnas
Replendo numquam cessent invergere stagno.
Ipse suos vidi qui de torrentibus altis
Implevere lacus, et quas ex imbre coacto
Per campos passim vallis collegerat undas
555Ornavere labro ingenti ripisque receptas.
Tale Bavillæo stagnum memorabile ruri
Nympha loci domino legum iam præside maior
Fortunaque domus dives meliore paravit.
Namque per semirutas prius ibat languida moles
560Unda nisi hiberno forsan gravis imbre tumeret,
Scabraque destructæ manans per rudera villæ
Per se fontis inops et pulverulenta fluebat,
Hancque Bavilleæ Sancaronidesque iuvencæ
Post pastum cursu in medio potare solebant,
565Quam poteram pedes ipse levi transmittere saltu.
At domino cum venit honos accessit et ipsi
Deinde loco. Nam quæ iunco male tecta palustri
Ibat parva quidem, magnis sed debita fatis,
Grandi accepta lacu iam piscibus unda natatur
570Dives aquæ plenoque tumet spectabilis alveo,
Et videt interdum magni capita alta senatus,
Civiles dominos rerum legumque magistros,
Fessos urbe suis per gramen ludere ripis.
Iactus aquæ stagno in medio stridentibus undis
575Erumpit, totum lapsu qui personat hortum.
Nec te magnarum minus oblectabit aquarum
Ambitus excisum gleba ducendus in orbem
Forma decens hortos, scenis si silva coruscis
Vernantes ripas ramo pendente coronet
580Gramineique tori purove sedilia saxo.
Et seu constet iners riguus seu profluat humor
Silva coronet aquam prætexens frondibus altis
Omne latus totique loco det frigus et umbram.
Sunt dulces et aquis et amicæ fontibus umbræ.
585At non hic querulæ confuso murmure ranæ
Antiquas lites et iurgia longa recantent,
Hinc abige indignas, imo nam gurgite limum
Turba maligna movens permiscet cuncta tumultu
Sed puras late per aquas et flumina, multus
590Ludat olor pictique volent per flumina lintres,
Et non una tuos perstringat palmula fluctus.
Ne tamen, ah! nimium ripis ne credite matres,
Perfida vestrarum forsan nescitis aquarum
Arbitria. Alcyone miseri post fata mariti
595Crimen fecit aquis, fecit crudelis Elisæ
Anna soror, fecere viri, fecere puellæ.
Qui mersi toties altis periere sub undis.
Numen adorandum undarum nec talia vestros
Cultores florum patiantur fata per hortos,
600Hostibus hæc potius contingant funera nostris.
At ne discendam longe aut iam exorsa relinquam
Ut tibi et ipsa etiam longis spatiosa fluentis
Arva natent, variis diversi et partibus horti
Unda omnis collecta ingentes stringere ripas
605Gaudeat ipsa ingens et recto æquabilis alveo.
Nam non ulla magis riguis aqua fontibus hortos
Commendat thalamo quam cum prætenditur amplo
Uber aquæ rivus villa spectandus ab omni.
Nec vos transierim, valeant modo carmina nobis
610Quæ Cantilliacis tot nuper magnus in hortis
Condæus postquam toties ferus ense tremendo
Late omnem iusta implevit formidine mundum
Undique ductarum divortia fecit aquarum,
Nam nusquam reliquos regni maiore per agros
615Ars expressit aquas studio neque prodiga lymphis
Natura et studio melius respondit et arti.
Hic et digestos vario discrimine fontes
Aspicias duci in præceps sursumque reduci
Inque omnes motus et in omnes ire figuras.
620Iugibus hic rivis salebrisque frequentibus ingens
Cum luco late sonat hortus et ubere lympha
Colle e vicino vallem defusa per imam
Præceps latifluo prætenditur unda canali
Et largo insultans per agros se gurgite pandit
625Tamquam legitimum ripis ac nobile flumen.
Nec præcepta iuvat præceptis addere longis
Ut si quæ fuerint istam monstranda per artem,
Præterea longo durus tibi carmine texam.
Vos alii si quæ super his discenda requirant,
630Vos adeant domino nuper florente, beatæ
O valles, videant digestos ordine fontes,
Quot constricta solo subter plumboque fluenta,
Quique quot in formas fontanam ivere per artem
Multifidi fontes ornataque fontibus antra.
635Vos adeant, riguis dudum celeberrima lymphis
Rura Liancurti, prætentaque gramina visant
Et quam mille modis Schombergia duxerit undam
Nympha loci custos, ruri præfecta marito,
Teque adeo in primis quæ principe nobilis unda
640Bellaquei Naias longe o pulcherrima fontis
Franciadum regina tenes moderamen aquarum.
Nec sese ulla tibi patriis quæ regnet in oris
Nympharum anteferat nec tantum affectet honorem.
Te fontes patriique lacus, te Gallica semper
645Flumina, te latis gaudet qui Sequana ripis
Atque Parisiacæ iactantior influit urbi
Externique colant fluvii, Mavortia Tybrim
Roma suosque tibi submittat Græcia fluctus.
Nam tu dives aquæ et lymphis opulenta beatis,
650Una super reliquas tantum memorabere lymphas
Quantum alias inter celebratur Gallia gentes.
Illam et perfunctus bellis et pace potitus
Et toties victor Lodoicus grandibus auxit
Nuper aquis scopulosque novos molitus ab alto
655Undarum lapsus, magnum decus addidit hortis.
Sed quid ego immensos latices fontesque superbos
Commemorem, quanto se porrigat unda canali
Unda ingens, immensa, gravi quæ fluminis instar
Maiestate fluens it ripis lata profundis.
660Illa suo toties decerni litore vidit
Fortunas populorum et missos undique ab orbe
Regum oratores vario qui supplice cultu
Arbitriumque suum peterent pacemque rogarent.
At non divitias fontis vacat ire per omnes
665Bellaquei, nec quos hortis Lodoicus honores
Addere molitur, nec vos regalia tecta
Tot regum fundata opibus luxuque beato
Florentes hortos iam fas memorare canendo.
Nec si fas esset me dicere cuncta parantem
670Iam sinat audiri quæ regia limina circum
Omnis fama tubis sonat omnibus. Aspice quali
Lætitia plaususque domus iam ferveat omnis,
Ex quo aulam partu implevit Lucina verendo
Delphinique sacris totus natalibus orbis
675Applaudit, certæ portat qui grandia pacis
Nascendo auguria et denuntiat otia terris.
Dum sua nympha domus celebrat iam gaudia dumque
Magnanimum ingeminat Lodoicum pace sub alta
Regnantem populis et dantem iura quietis,
680Ruris opes reliquas sperandaque dona colono
Persequar atque suis donandos fructibus hortos.