Loiolis externis dudum tibi dissita terris,
Nunc etiam, quanquam proxima facta, queror;
Nec queror incassum: causis urgemur honestis:
Quod mecum doleat jure, maritus habet.
5Hei mihi! quo fereris pannosa Patrue, veste!
Heu! ubi nunc, quondam qui tibi cultus erat?
Seu Dux, Hispano cum Pampelonia Regi
Moenia servares, voce manuque potens.
Sive ferocis equi regeres cum colla decorus,
10Sessor, et in galea sic quoque fortis eques:
Sive duces inter gladioque fagoque niteres:
Tunc bene vel sola fronte verendus eras.
Nunc humilis, pannisque attrito gausape tectus
Quisquilias inter stare, trophaea putas?
15Bella fugis (scimus) quondam violenter amata:
Ferque aras Christi te novus ardor agit.
Hoc ego nec carpo, damno minus: altera bello;
Praemia, deque aris altera captat honos.
Si tamen exoso bellum, discedere castris
20Mens tibi tunc melior, consiliumque fuit:
Debueras alto sacrata ad culmina nisu
Tendere; et huc magnis nempe vocaris avis,
Pro quoties! (memini) suspiria Garcia duxit!
Qui mihi jure socer, qui tibi frater erat.
25Quid rerum moliris, ait, germane? paternos
Quid cupis ignotus deseruisse lares?
Parce, precor, domui, tibi quae decora ministrat,
Et jubet ex merito scire, quid ista velint.
Loiolidum sanguis Regi devotus Ibero,
30Edidicit nunquam sordida castra sequi.
Nequidquam excurHs: fallendo ponis amictum,
Ignotusque novae signa cohortis agis.
Jamque sacer miles Serratae ad Virginis sedem
In nova devotas porrigis arma manus.
35Cannaba vestis erant, praecindii funibus artus:
Inque manu peditis fraxina virga fuit.
Inque gradu propero Manresae fusus in urbem
Diceris: ille tibi quam locus asper erit?
Hei mihi! qualis eras? quantam diversus ab illo,
40Cum premeres Gallos Marte favente duces.
Caesaries spisso stabat neglectta capillo:
Sordidaque oblongo creverat ungue manus,
Terra totus vel stramen erat: scutella, supellex:
Fercula, quaesit voce precante cibi.
45Quin etiam parco fregisse severior esu
Diceris, et longa pollida membra siti?
Adde flagris laceros artus, taboque fluentes,
Membraque vulneribus sanguinolenta suis,
Caetera quid memorem? potuit fregisse gigantem
50Poena: tibi levior, quod male credis, erit?
Scilicet hinc stomachi dolor ingruit; inde petuntur
Semina morborum, qui tibicunque nocent.
Sed bene consuluit Loiolae mitis Ibero
Gallia: non iras semper et arma movet.
55Mitteris huc, patrii vocat indulgentia caeli:
Desine jam varias morbidus ire vias.
Hoc socii suadent, suadent oracula Divum;
Hoc et iter Divus carpere jussit amor.
Jamque propinquabas Bojani ad littora portus,
60Qua jacet opposito Cantabris ora solo,
Ivit in occursum conjux comitante caterva:
Nil tamen occursu praestitit ille suo.
Scilicet obsistis, prece inexorabilis ulla,
(versus deest?)
65Quid facis? heu! morbi quid, Patrue, semina nutris?
Ille locus sanis pestifer esse solet.
Huc (rogo) flecte gradum, patriosque revise penates:
Et tibi si non vis parcere, parce tuis.
Quid (nisi te reddas) tellus jactabitit Ibera?
70Quid de te poterit patria tota loqui?
Hinc Loioleae nigrescent stemmate cerae,
Turpiter admissa deteriora nota.
Dicetur: domus Heroes quae praebuit olim:
Heu! modo quam viles sustinet illa viros!
75Quod si vana queror; si certo currere fixum est,
Quaque subis rapido subdere calcar equo.
Patrue, pone modum: peregrinos excute sensus:
Hic certe, quo sis officiosus, habes.
Sunt mihi, quos fudi partu felice gemelli
80Lojolae: gemini, qui doceantur, erunt.
Quam mihi dulcis erit certaminis hujus imago,
Cui stimulum pugnae parva tabella dabit.
Ille Dei praecepta decem numerabit: et ille
Crimina Septeno jure timenda sono.
85Si tibi tantus amor,pueris prodesse: docendi
Cur ista careat parvulus arte nepos?
Quin etiam quando patientis imagine Christi
Tangeris, Solymi nuper ab urbe redux.
Nos dabimus, quod ames: et moesta picta tabella
90Septenis flebunt patria septa locis.
Te duce visemus positas ex ordine sedes:
Combibet et lacrimas qualibet ara meas.
Qualis ero, Patrui quando narrantis ab ore
Pendebo, et mecum tota paterna domus?
95Monstrabis Christique vias, collesque propinquos,
Et loca postremo pressa, repressa pede.
Hic oleis qua surgit apex, orare solebat:
Dormiit hic Simon proditor inde ruit.
Proximus hinc urbi stat Golgotha collis: in illa
100Ah meus, o! (dices) colle pependit Amor.
Siccine, pro facinus! Christus rapiatur ad aram?
Hostia pro culpis concidat ista meis?
Parce precor, Jesu: peccavit Lojola crimen
Sed tua vox illo diluit omne loco.
105Forsitan adjicies, quod Olivi vertice montis
Videris impressos dum subit astra, pedes.
Quin etiam qua stent dextrae vestigia plantae,
Spectet ut occiduas planta sinistra plagas.
Quid mihi tunc animi? quae non incendia volves?
110Si mihi nunc lacrymas haec, quoque scripta movent.
Plurima forte premes: nec enim quid feceris isthic,
Nec mihi, quae passus dura, referre voles.
Sed bene, quod, dubio quantumvis murmure, ferris
Exceptus dura, sicut ab hoste, manu.
115Attamen ut levius sentires verbera Christus
Anteibat rigidae luxque fomesque viae.
Hoc mihi (sic nescis) facit indulgentia Jesu:
Cum reditum instrueres, ipse praeibat iter.
Adde quod Solymis quae te raris extulit oris,
120Quae caperet portum de tribus una fuit.
Altera vesano subsidit naufraga ponto,
Altera arenosis cessit adacta vadis,
Nil agimus? frustrane mihi sic militet aether?
Militet et saeva turbidus Auster aqua?
125Flecte animum, modicumque indulge, Patrue, nepti:
Cur modo vis patrii cedere rursus humo?
Italiam denos tecum pepigisse sodales
Asseris; haec voti meta terenda tui.
Quo ruis? obstat hyems: gravidos nive conspice montes,
130Et juga securo non adeunda pede.
Huc quoties oculos verto, (vertoque frequenter)
Frigidior glacie serpit in ossa pavor:
Quid? quod, ut et pelagus suadet retinacula solvi:
Multa tamen Medius tristia pontus habet,
135Incubat classis metuendo Turcica ponto:
Heu! quantum saevi turbinis ilia vehit!
Utque tibi nil Turca mali moveatque, feratve.
Saepe illic versas concitat Eurus aquas.
Palleo, venturi, quantumvis ignara pericli:
140Paeneque cum dextra charta tremente tremit.
Quicquid id est, (precor o!) si stat victoria tecum,
I, quo te Dius, patrue, ducit Amor.
Agnosco, crimenque fuit voluisse morari,
Propositum duce quod Numine carpis iter.
145Da veniam fassae: quamvis et caetera desint,
Fas mihi sic saltem dicere Voce, Vale.
Interea mecum conjux, prolesque gemella,
Sospes ut evadas, ut valeasque, rogant.
Atque utinam, patriis quoniam te sedibus effers:
150Dicaris toto maximus orbe Pater!