Si proprie attendas, tunc uerbum a uerbero dicas
Non ideo solum quia uerberet aera uerbum,
Sed quoniam solet hoc oratio saepius uti.
Atque solent aliae quoque partes uerba uocari,
5Hinc dicit "quaeso bona uerba" Terentius ipse.
Hinc appellamus alias quoque nomina partes,
Hincque Maro "foliisque notas et nomina mandat".
In sco finita semper sunt inchoatiua,
Sicut uiuisco feruesco uel ueterasco.
10Ista sed excipias et quae componis ab illis:
Con. dis. com. glis. pos. uis. fus. co. nos. qui. a. cres. pas.
At meditatiuum semper sit in urio dictum,
Sicut parturio, sicut et esurio.
Verbi forma frequens to so xo sic triplicatur,
15Vt fugito domito merso nexo quoque flexo.
In so sit uerbum semper desideratiuum,
Hinc uiso dicas arcesso capesso lacesso.
In lo finitum uerbum sit deminutiuum:
Garrulo sorbillo, sic dic a caluo cauillo.
20Forma frequens et deminuens inflexio prima est,
Inchoatiua trahunt secum desideratiua,
Sed meditatiua tu quartae dicito uerba.
Inde modis aliis praeponitur indicatiuus,
Quod perfectior est personis temporibusque,
25Vel quoniam semper alii formantur ab ipso,
Vel quia signatur essentia semper ab illo.
Huicque sequente loco submittitur imperatiuus,
Non eget auxilio partis, nam uoce solutus
Semper nobilis imperat, ast ignobilis optat.
30Hunc optatiuus sequitur, quoniam minor optat,
Semper et optandi sibi uult aduerbia iungi.
Sit subiunctiuus quartus, quoniam tribus ipse
Indiget auxiliis, in quo patet et minor esse.
Coniunctiua cupit aduerbia uel quoque uerba:
35Si ueniam uel cum ueniam, bona plurima dicam.
Ast omnes alii possunt et ei sociari,
Qui cum diuersos sensus habeat, tamen illi
Non sensus, sed ei donat constructio nomen.
Interdum dubitat, ut "si ualeam, tibi dicam".
40Et modo confirmat, hinc Maro: "pollicitasti
Qui mare, qui terras omni dicione tenerent".
Interdum suadet: "si legeris, utile dico".
Signat possibile: "fecissem, si potuissem".
Ast infinitus idcirco sit tibi summus,
45 Quod sine persona dicitur et numero.
Omnia praeter hio formant simul inchoatiua
Indicatiuorum semper persona secunda.
Verbaque composita casum solummodo mutant,
A do das trado, casum sensum quoque, sicut
50Pello compello, casum sensumque genusque,
Quando de sedeo dicitur insidior.
Sex neutris species, sex deponentibus addes,
Vt facio ceno bibo palleo uapulo uiuo,
Ludificor uescor metor mor nascor adulor.
55Induo te moneo rogo flagito calceo posco
Instituo doceo succingo uestio celo
Exuo siue peto geminatis haec adhibeto.
Abstineo dominor egeo pleo seu probo dicor
Laudor obliuiscor misereri damno recordor
60Accuso teneo dat talia lex genitiuo.
Cum quanti quanto quantum ualet aut emo consto.
Quattuor inde modis quarto neutralia iungis:
Subueniente alio: "Corydon ardebat Alexim",
Praeposita media: "bellum palafredus anhelat",
65Seu per synedochen: "nares doleo caput aures",
Aut "asinum uiue", quasi tu dicas "asinine".
Est facio neutrum cum nominibus sociatum,
Passiuique loco sibi uult adiungere fio,
Mox actiuatur, si praepositae sociatur,
70Inde tepefacio passiuatur tepefio,
Et de perficio dic bene perficior.
Sufficit excipias et proficit officit una,
Sed cum sufficior reperis dic esse ministro.
Praeteritum primae praesens debet superare,
75Sed iuuo siue lauo tollantur nil superando.
Ter septem uerba dic praeterito geminanda:
Mordeo caedo cado pedo curro tondeo fallo
Spondeo tendo cano pello posco pario do
Sto tango pango tundo tollo quoque pungo,
80 De tollo antiqui protulerant tetuli.
His addas disco, sed cetera pauca memento.
Quae sunt composita finales congeminabunt,
Ex hinc simplicia geminabunt principiales.
Praeterito primae non syllaba prima mouetur
85Quattuor exceptis dat stat lauat et iuuat istis.
A cubo compositis addas in, tertia fiet,
Sin autem, fiet uerborum inflexio prima
Si do componas, inflexio tertia fiet
His tribus exceptis circum. pessum. quoque uenum.
90In di praeteritum in sum facit omne supinum,
Vnum tolle dedi cum componentibus ipsis.
A lego composita faciunt gi, sed tria tollas
Haec intelligo negligo diligo, quae faciunt xi.
Semper praeterita dicas disyllaba longa,
95Sed sex excipe do fero scindo sto bibo findo.
Si cano componis, in ui centum bene dicis,
Succino succentum dic quoque succinui.
A sum composita praeter tria non retinent ens,
Vt praesens absens dic simul atque potens
100Ex eo composita retinent eo cuncta, sed inde
Ambio tu remoue pariterque superbio tolle.
Ex eo composita breuiant i cuncta supina,
Inde superbitum simul ambitumque repelle.
Ex eo composita dicas duplicare futura,
105Et simul adde queo: redeam dic siue redibo.
Quartae uel ternae tria deponentia dicas,
Vt morior potior orior, non plura recordor.
Si dicas moreris bene dicis siue moriris.
Augeri gradibus dicas duo uerba, uelut sint
110Nomina, nam potior et defero sunt positiua.
Ars substantiua tria fert tantummodo uerba,
Sum simul exsisto fio, nil amplius addo.
Sisto uel consto sto persisto quasi substant.
Quinque uocatiua dicas tantummodo uerba:
115Nominor appellor et nuncupor et uocor dicor.
Ast adiectiua dicas fore cetera cuncta.
Primae praeterita format persona secunda
Semper praesentis do cum ter quinque remotis:
Cre. do. se. nex. iu. sto la. mi. ue. to. fri pli. ne. cu. so.
120Sex tamen et per ui simul et reperimus in aui,
Vt frico siue plico neco uel cubo uel crepo laui,
Quod per composita satis approbo perque supina.
De neco dic aui ferro, necui reliqua ui.
Syllaba dat plicui, disyllaba multiplicaui.
125In ui praeteritum si fiat, ui dabit in tum,
Bis sex excipias, quaecunque inflexio fiat,
Vt cautum fautum uel saltum siue sepultum,
Venum siue satum uolui solui uel amictum,
Potum potatum dat potaui geminatum,
130Lotum uel lautum triplicatur siue lauatum,
Sic dicas olitum uel adultum sic adoletum,
S interponas, paui pastum quoque dicas.
Quae per ui primae per itum sunt siue secundae,
Quattuor excipias primae, sectum quoque dicas
135Et nexum nectum frictum, tacuit mico mictum.
Tuque nouem remoue de uerbis uerba secundae,
Vt tentum doctum mixtum passum quoque tostum,
Sorbeo sum uel tum dat itum simul arceo uel ctum,
Censeo cum careo per itum per sumque memento,
140Censeo sed quartae uoluit Prudentius esse:
"Stirpe recensita sacra de uirgine nata".
Cum timeo metuo pariter caruere supino,
Nam per ui neutra semper tacuere supina.
Excipias nocitum dolitum placitum ualitumque,
145Cassum uel caritum passum libitum licitumque.
Audeo cum soleo cum prandeo gaudeo fido
Mereo cum fio neutropassiua uocato,
Neutris passiuis fio tamen associabis.
Ex deo dant tria si: risi suasique uel arsi,
150Candeo uult per ui cum splendeo frendeo dici,
Sordeo cum madeo praedictis associabo,
Gaudeo gauisus sic audeo prandeo pransus.
Dant tibi cetera di, geminatur stridet ui di.
Ex deo fac tibi sum, sedeo capit s sibi sessum,
155Nideo praeterito, stridi priuato supino,
Ac per ui neutra dixi sepelire supina.
L uel r ante geo si praeteritum dare dico,
Cetera xi faciunt, rigeo uigeo quoque tollunt.
In si praeteritum mutat si quodlibet in sum,
160Indulsi torsi tum sum simul adice sorpsi,
Dat gessi gestum, simul ussi iunge, dat ustum,
Si quartae per tum nisi sensum uel nisi rausum.
Quae per psi per ptum, uelut ex prompsi trahe promptum,
Quae per xi per ctum, fixum tamen excipe fluxum,
165Sic flexum nexum pexum plexum ueho uexum,
Hinc est conuexum, sed debes dicere uectum.
Ex leo sume lui, sed quattuor aestimo tolli,
Quae faciunt eui: leo uel fleo uel cleo pleui
Et sicut dictum scio dat soleo solitus sum,
170Ex oleo per ui dic compositum uel in eui.
Compositum mansi cecini fit ui fit a tunc i.
Pollicitus fassus tutus meritusque misertus,
Sic ratus et ueritus, medeor tacet utraque prorsus,
Haec octo uere deponunt uerba secundae.
175Aio sisto fero tollo ferio furo cerno
Sumunt praeteritum, sumunt aliunde supinum,
Et cum praedictis sido potes iungere, si uis.
Ambigo compesco disco posco tremo glisco
Lambo lingo pauet cerno metuo timet urget
180Sic caluo linquo surgo fugit annuo scando
Nunquam praeteritum faciunt uel raro supinum.
Prae cio stans a uel i fit e perdit o uel cio fit xi:
Feci iecique aspexi lexi elicuique,
Ne foret electum fit itum, fit et ex cio xi ctum.
185A manet hinc inde paenultima siue sit ante,
Dic gradior gressum nec credas dicere grassum.
A si transit in i praesentis, adest e supinis,
Vt facio inficio facit infectum, nisi do go.
Quae per uo per ui, struxi fluxi iace pluui,
190Et faciunt utum: nuo nutum, sic pluo plutum,
De ruo sume rutum ruitum, metuo tacet utum,
De fruor est fructus, tamen hinc oritur fruiturus,
Intuor intuitum, loquor et sequor ede per utum.
Vngo uel exstinguo cingo lingo coquo linquo
195In xi praeteritum faciunt in ctumque supinum,
Liqui deponit lictum, nisi compositum sit.
Vo fit in ui: calui solui uolui, nisi uixi,
Ex his dic utum, de uixi dicito uictum.
De bo psi: scripsi nupsi, bibo lambo scabo bi,
200A cumbo fit ui, psi ptum, sed itum dat ui bi,
De labor lapsum declinauere supinum.
Noui composita per itum posuere supina,
Ast ignoturus fit ab ignotum uel iturus.
Ex sco uel ex urio neutrum proferre memento,
205Cresco compesco deposco pasco quiesco
Assuesco uisco conquexi disco corusco
Infusco nosco canisco gliscoque tolle.
Prurio luxurio numero remouentur ab isto.
Glisco praeteritum, conquexi tolle supinum,
210Vi dabit esurio, sed dico carere supino.
In si do muta, si sit paenultima longa,
Vt laesi rasi cusi cudi quoque uasi,
Plausi complosi dic trusi claudere rosi,
De cado dic cecidi, sido nil, caedo cecidi,
215De cedo cessi, fido sus, pedo pepedi.
A uel e porrigit e geminantibus, ergo facit ce.
De tribus n tolle fudique fidique scidique,
Scandi defendi pandi, prendo per idi dic,
Mando dic per idi uel ui, tutudique tetendi,
220Edi diuisi, rudo rudi, pendo pependi.
Do mutant in sum, de fundo dicito fusum,
Et dicas geminum tunsum tusumque supinum,
Tensum uel tentum, sic esum dicis et estum.
S geminat fissum scissum, sic pandere passum,
225Mando cum pedo rudi caruere supino.
Rogo si: mersi sparsi, sic tergere tersi,
Ex ago dic egi, frango fregi, lego legi,
Ast intellexi cum diligo negligo per xi.
Cetera sunt in xi: plango planxi, rego rexi,
230Ni tetigi, pupugi ferro, rationeque punxi,
Pro pacto pepigi, cano panxi, iungoque pegi.
Si mutant in sum, go uertunt cetera per ctum,
De fixi fixum, quia fit de fingere fictum.
I uel a si super n fuerint, pariter remouent n,
235Exstinctum cinctum tinctum planctum foris anctum.
De fungor functum debes proferre supinum.
Lo, si sola sit l, per ui dic, si duplices, li,
Excipitur psallo uelli uulsi quoque uello,
Excello per li, per eo per ui bene dixi.
240De mo psi prome, uocalis longa sit ante,
Vt sumpsi prompsi dempsi, simul adice compsi.
Quae remanent mitte per ui: fremui tremuique,
Sic gemui uomui, pressi superexstat et emi.
Dicis ui per itum, pressum superaddis et emptum.
245De posui genui fit itum, de: temnere psi ptum,
De cecini cantum, dic compositis fore centum,
Occino grammatici dixerunt, occano multi.
Cetera sunt in ui: creui straui sino spreui,
Liui uel leui lino dat linioque liniui.
250In ui dic de so, ceu quaeso arcesso lacesso,
Dic in ui pinso, si uiso capesso facesso.
De si prodit itum, sed ab iui nascitur itum,
De pinso pistum nostri dixere supinum.
In xi cto uerte: pexiue xuiue ctuiue,
255Nexi siue xui, flexi, de plectere plexi,
De meto sume sui - messem feci - peto tiui,
Sterto dic in ui, uerti misi superadde.
Sisto sit actiuum statuendo, standoque neutrum,
Sisto praeteritum tacuit, stertoque supinum.
260Si sit n ante cio, xi declinabis ab illo,
Vt sanxi uinxi, sed l u uel r ante fit in si,
Vt fulsi farsi rausi, simul adice sarsi.
A perio dant nata rui, nisi quod reperire
Comperioque peri faciendo praeteriere.
265Cetera sunt in ui, nisi saepsi sentio ueni,
Sic hausi campsi salui saliique saliui.
Omne quod est iui fit ii, quod ii fit et iui,
Sed liui siui triui sunt simpla per iui.
De sanxi sanctum, de sanciui uenit itum,
270De ueni uentum, de ueniui quoque uenum.
Dic acui fulsi paui creuique pependi
Luxi quaesiui frixi tersi luo ciui
Excello arcesso stridi ferui seco nexo
Praeteritum simile dic uerbis pluribus esse.