CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaEberhardus Bethuniensis

Eberhardus Bethuniensis · Medieval

Graecismus — 17.

latín

Verto facit cum re deponens: uerto reuertor,
Cum reliquis genus actiuum seruatur ubique.
Auerto remouens curamque aduerto rependens,
In ui passiui notat auertor remoueri,
5Si sit deponens, designat spernere tuncque
Accusatiuum poscit iungi sibi casum.
Hoc animaduertis quod percipitur tibi mente,
Ast animaduertis in eum quem uerbere punis.
Qui tegitur mersus sub aquis summergitur ille,
10Qui sursum resilit ab aquis emergitur ille.
Si sero subiungas seui, de semine dicas,
At si subiungas serui, dic arboris esse.
Ad resipiscentem conuersio pertinet apte,
Ast euersio uel subuersio perditionem
15Denotat, euertit tamen ad scrutamina spectat.
Digeritur cibus in stomacho prius, egeriturque
Quando extra geritur per secessum, liquet inde:
"Egestum" uado, non digestum" bene dico.
Intendas operi, doctrinam intellige docti,
20Ecce uides quod dat primum, accusatque secundum.
Designat facio gero, designat quoque porto,
Namque gero pondus saeuaque bella gero.
Fert patitur dicit, fert cupit atque gerit.
Est dici rerum, proferri dic fore uocum.
25Currere me dico nec profero, quod logicus scit.
Committo sensum portat cuiuslibet horum:
Coniungo pecco credo facio reprehendo.
Liberat est redimit, redimit conducere dicit,
Et redimit soluit, ut per mea dicta patebit.
30Captiuum redimit dominus, quia liberat illum,
Promissum redimit qui uerax est, quia soluit,
Iudex conductus, ut lex docet, esto redemptus.
Impedit aduersans, adquirens appetit, et qui
Suppetit hic idem ferre uocatur opem.
35Suppetit hoc prodest mihi dicas, cum quid abundat
Suppetit illud idem, competit utilis est.
Quaeritur ignotum, queritur qui perdit amicum,
Primum passiuum, deponens dico secundum,
Primam produco primi breuioque secundi.
40Exigo perficio dicatur et exigo posco,
Parsque sibi regimen exigit alterius.
Diffidit ille facem, diffidit non bene fidens,
A findo primum dicas, a fido secundum.
Corripio castigo notat simul abbreuioque,
45Et tamen a rapio uerbo dicatur utrumque.
Scalpo per p et l scribatur, sed scabo per b,
Est rationalis scalpere, scabo suis.
Haec tria significat pango: cano, iungo, paciscor:
Panxi uoce, fide pepigi, pegique bacillo.
50Aere luo pignus, cruce poenas, luce tenebras,
Dicitur et luere, quando salitur ouis.
Sisto facit statui, si transeat, atque statutum,
Sed si sit neutrale, steti nullumque supinum.
Afficit informat punit cupit haec tria signat,
55Affectoque frequens hinc pro cupio reperitur.
Fur aurum, uirgo flores, mare nauita, libros
Clericus, aequiuoce singula quisque legit.
A cado dic cecidi, sed dic a caedo cecidi,
Extremum generat occido, sed occido primum:
60Occido perimo, sed denotat occido labor.
Sternitur aequiuoce mare lectus asellus et hostis,
Et sic hoc uerbum replicabit quattuor in se.
Agros, rus, formam, superos colit atque parentes,
Hos arat, hoc habitat, ornat honorat amat.
65Si cubat in cumbit mutetur et addideris con,
Luxuriat, dis et ad comedunt; sub subiacet hosti,
Orat pro, re iacet, obit ob, de languet, in instat.
Laudo cano, describo cano, dic et cano canto,
Haec tria significat hoc uerbum uoce sub una.
70Dum cano diuino, cano laudo, metraque scribo,
Carmentis uentura canit, canit arma poeta,
Regem scurra canit, et citharista canit.
Cum transitiuum fuerit delinquo, relinquo
Significat, neutrum peccatum significabit.
75Fallo falsifico designat, fallo relinquo,
Falloque pro ludo saepius accipitur.
Ludo multotiens pro deludo reperitur,
Et quandoque solet significare iocum.
Alloquitur qui me compellat uoce loquendo,
80Eloquitur qui rhetorice profert sua uerba,
Proloquitur logicus qui uerbis plenus abundat,
Obloquitur qui dat uerbis contraria uerba,
Colloquitur qui cum socio socialia confert,
Illeque subloquitur, loquitur qui decipiendo,
85Praeloquitur qui prae reliquis sua uerba recludit,
Qui loquitur quocunque modo profert sua uerba.
Vir sapiens sapere dicatur, quique sapore
Congruus est sapere dicitur ille cibus.
Hic qui contigue tangit uel tangitur ille
90Contingit, sed saepe sub euentu reperitur.
Est expergiscor deponens atque solutum,
Expergefacio contra tibi transit in actum.
Crede deo uel crede deum, plus credere dico,
Si credas in eum quam uel ei uel eum.
95Trado te de te facio cum traditionem,
Cum tibi quid trado tunc possum dicere dono:
Accusat primum, dat et accusatque secundum.
Cum quid prolongas trahis illud, qui uiolenter
Aut male detrahitur, dicitur ille trahi.
100Qui remouet tollit, qui sublimat quoque tollit,
Et pro nutrire tollere saepe datur:
Tollit alit remouet gerit erigit accipit aufert.
Cogo constringo dico, cogo coaduno,
Vnde et Virgilius: Tityre, coge pecus.
105Carpo cum lanas traho, carpo cum reprehendo,
Carpo quid lanians, carpo quid accipiens.
Cedo locum tribuo dicas et cedo recedo,
Et caedo saepe pro scindo dicitur esse,
Atque cedo pro dic defectiuum reperitur.
110"Quo tendis cedo" <dic>, nec me cessisse negabo:
Prima duo cessi faciunt reliquumque cecidi.
Fingo quid simulans, et pro facio reperitur,
Et tamen hoc proprie pertinet ad figulum.
Admittens recipit, ast amittens homo perdit,
115 Est cum d primum, sed sine d reliquum.
Cum quis seducit hominem male decipit illum,
Cum quis subducit naues ad litora ducit.
Tendo pro uado: "quo tendis?" dicitur inde,
A tendo tendis extendo retia dicis.
120Soluo persoluens nummos, cum libero soluo
De seruo eiciens, soluo cum tollo ligamen.
Rege deo fruimur, exoptatisque potimur,
Vescimur ac dapibus, utimur utililibus,
123a[Vtimur utilibus, fruimus celestibus escis,]
Econtra dicis fungimur officiis.
124a[Vescimur optato potior, sed fungor honore.]
125Pungo facit punxi, debet pupugi quoque subdi,
Si punxi faciat, casum subici sibi culpat,
Si pupugi dicas, te uel similem superaddas.
Cingor ad hoc ut opus subeam, succingor iturus,
Accingor gladio, praecingor gausape sumpto.
130Notis assurges, insurge malignus in hostes,
Consurges de sede tua, de morte resurges.
Illum deficio bene dico, quando relinquo,
Deficis a studio, quando desistis ab ipso.
Praesulis indictum, dic edictum fore regum,
135Edicunt reges, indicit festa sacerdos.
Admitto donum notat, admitto fore factum,
Ac introduco, subdoque calcar equo.
Ascribit iactans, proscribit crimina damnans,
Inscribit signans, describit rem manifestans.
140Praesens praeteritum dic inquam siue futurum,
Quod monstrat clare persaepe Boetius ipse.
Conficit hic physice, rex hostes conficit arte.
142a[Rex hostes, medicus species, corpusque sacerdos]
142b [Conficit: ille necat, miscet hic, ille sacrat.]
Decedit moriens, discedit ab urbe recedens.
Consulo te posco, tibi consulo consilium do.
145Est interpono sero, per sero semina signo.
Affligit tortor, malus infligitque locutor,
Sed decertando confligere dico sophistas.
Conducit pretium tradens, praebensque ducatum.
Vir sponsam ducit, sed sponso femina nubit.
150Exegi quasi perfeci, tamen exigo poscens.
Vir male praesumit, qui non sibi debita sumit,
Confidens bene de firmo praesumit amore.
Quod remoues abigis, dubitasque quod ambigis esse.
Ingerit astutus se, se intrudit uiolentus.

Sigue explorando

Por su autor
Eberhardus Bethuniensis · 26 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Graecismus — 16.Graecismus — 18. →

Expediente

Autor
Eberhardus Bethuniensis
Título
Graecismus — 17.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-graecismus-17--eberhardus-bethuniensis-f0e8a7
Cita recomendada
Eberhardus Bethuniensis, «Graecismus — 17.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-graecismus-17--eberhardus-bethuniensis-f0e8a7.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.