Nulla nota est veniente die, quam dicere possis;
Idibus Invicto sunt data templa Iovi. 650
et iam Quinquatrus iubeor narrare minores.
nunc ades o coeptis, flava Minerva, meis.
'cur vagus incedit tota tibicen in Urbe?
quid sibi personae, quid stola longa volunt?'
sic ego. sic posita Tritonia cuspide dixit 655
(possim utinam doctae verba referre deae):
'temporibus veterum tibicinis usus avorum
magnus et in magno semper honore fuit:
cantabat fanis, cantabat tibia ludis,
cantabat maestis tibia funeribus; 660
dulcis erat mercede labor. tempusque secutum
quod subito gratae frangeret artis opus.
adde quod aedilis, pompam qui funeris irent,
artifices solos iusserat esse decem.
exilio mutant Urbem Tiburque recedunt: 665
exilium quodam tempore Tibur erat.
quaeritur in scaena cava tibia, quaeritur aris;
ducit supremos nenia nulla toros.
servierat quidam, quantolibet ordine dignus,
Tibure, sed longo tempore liber erat. 670
rure dapes parat ille suo, turbamque canoram
convocat: ad festas convenit illa dapes.
nox erat, et vinis oculique animique natabant,
cum praecomposito nuntius ore venit,
atque ita "quid cessas convivia solvere?" dixit 675
"auctor vindictae nam venit ecce tuae."
nec mora, convivae valido titubantia vino
membra movent; dubii stantque labantque pedes.
at dominus "discedite" ait, plaustroque morantes
sustulit; in plaustro scirpea lata fuit. 680
adliciunt somnos tempus motusque merumque,
potaque se Tibur turba redire putat.
iamque per Esquilias Romanam intraverat urbem,
et mane in medio plaustra fuere foro.
Plautius, ut posset specie numeroque senatum 685
fallere, personis imperat ora tegi,
admiscetque alios et, ut hunc tibicina coetum
augeat, in longis vestibus esse iubet;
sic reduces bene posse tegi, ne forte notentur
contra collegi iussa venire sui. 690
res placuit, cultuque novo licet Idibus uti
et canere ad veteres verba iocosa modos.'
haec ubi perdocuit, 'superest mihi discere' dixi
'cur sit Quinquatrus illa vocata dies.'
'Martius' inquit 'agit tali mea nomine festa, 695
estque sub inventis haec quoque turba meis.
prima, terebrato per rara foramina buxo,
ut daret, effeci, tibia longa sonos.
vox placuit: faciem liquidis referentibus undis
vidi virgineas intumuisse genas. 700
"ars mihi non tanti est; valeas, mea tibia" dixi:
excipit abiectam caespite ripa suo.
inventam satyrus primum miratur, et usum
nescit, et inflatam sentit habere sonum;
et modo dimittit digitis, modo concipit auras, 705
iamque inter nymphas arte superbus erat:
provocat et Phoebum. Phoebo superante pependit;
caesa recesserunt a cute membra sua.
sum tamen inventrix auctorque ego carminis huius:
hoc est cur nostros ars colat ista dies.' 710