Iam, Phryx, a nupta quereris, Tithone, relinqui,
et vigil Eois Lucifer exit aquis:
ite, bonae matres (vestrum Matralia festum), 475
flavaque Thebanae reddite liba deae.
pontibus et magno iuncta est celeberrima Circo
area, quae posito de bove nomen habet.
hac ibi luce ferunt Matutae sacra parenti
sceptriferas Servi templa dedisse manus. 480
quae dea sit, quare famulas a limine templi
arceat (arcet enim) libaque tosta petat,
Bacche racemiferos hedera distincte capillos,
si domus illa tua est, derige vatis opus.
arserat obsequio Semele Iovis: accipit Ino 485
te, puer, et summa sedula nutrit ope.
intumuit Iuno, raptum quod paelice natum
educet: at sanguis ille sororis erat.
hinc agitur furiis Athamas et imagine falsa,
tuque cadis patria, parve Learche, manu; 490
maesta Learcheas mater tumulaverat umbras
et dederat miseris omnia iusta rogis.
haec quoque, funestos ut erat laniata capillos,
prosilit et cunis te, Melicerta, rapit.
est spatio contracta brevi, freta bina repellit, 495
unaque pulsatur, terra, duabus aquis:
huc venit insanis natum complexa lacertis,
et secum celso mittit in alta iugo.
excipit inlaesos Panope centumque sorores,
et placido lapsu per sua regna ferunt. 500
nondum Leucothea, nondum puer ille Palaemon
verticibus densi Thybridis ora tenent.
lucus erat, dubium Semelae Stimulaene vocetur;
maenadas Ausonias incoluisse ferunt:
quaerit ab his Ino quae gens foret. Arcadas esse 505
audit et Euandrum sceptra tenere loci;
dissimulata deam Latias Saturnia Bacchas
instimulat fictis insidiosa sonis:
'o nimium faciles, o toto pectore captae,
non venit haec nostris hospes amica choris. 510
fraude petit, sacrique parat cognoscere ritum:
quo possit poenas pendere pignus habet.'
vix bene desierat, complent ululatibus auras
thyiades, effusis per sua colla comis,
iniciuntque manus puerumque revellere pugnant. 515
quos ignorat adhuc, invocat illa deos:
'dique virique loci, miserae succurrite matri.'
clamor Aventini saxa propinqua ferit.
adpulerat ripae vaccas Oetaeus Hiberas;
audit, et ad vocem concitus urget iter: 520
Herculis adventu quae vim modo ferre parabant
turpia femineae terga dedere fugae.
'quid petis hinc', (cognorat enim) 'matertera Bacchi?
an numen, quod me, te quoque vexat?' ait.
illa docet partim, partim praesentia nati 525
continet, et furiis in scelus isse pudet.
Rumor, ut est velox, agitatis pervolat alis,
estque frequens, Ino, nomen in ore tuum.
hospita Carmentis fidos intrasse penates
diceris et longam deposuisse famem. 530
liba sua properata manu Tegeaea sacerdos
traditur in subito cocta dedisse foco.
nunc quoque liba iuvant festis Matralibus illam;
rustica sedulitas gratior arte fuit.
'nunc', ait 'o vates, venientia fata resigna, 535
qua licet: hospitiis hoc, precor, adde meis.'
parva mora est, caelum vates ac numina sumit,
fitque sui toto pectore plena dei;
vix illam subito posses cognoscere, tanto
sanctior et tanto, quam modo, maior erat. 540
'laeta canam: gaude, defuncta laboribus Ino'
dixit, 'et huic populo prospera semper ades.
numen eris pelagi: natum quoque pontus habebit.
in vestris aliud sumite nomen aquis:
Leucothea Grais, Matuta vocabere nostris; 545
in portus nato ius erit omne tuo,
quem nos Portunum, sua lingua Palaemona dicet.
ite, precor, nostris aequus uterque locis.'
adnuerat, promissa fides; posuere labores,
nomina mutarunt: hic deus, illa dea est. 550
Cur vetet ancillas accedere quaeritis? odit,
principiumque odii, si sinat illa, canam.
una ministrarum solita est, Cadmei, tuarum
saepe sub amplexus coniugis ire tui.
improbus hanc Athamas furtim dilexit; ab illa 555
comperit agricolis semina tosta dari:
ipsa quidem fecisse negas, sed fama recepit:
hoc est cur odio sit tibi serva manus.
non tamen hanc pro stirpe sua pia mater adoret:
ipsa parum felix visa fuisse parens. 560
alterius prolem melius mandabitis illi:
utilior Baccho quam fuit illa suis.
hanc tibi 'quo properas?' memorant dixisse, Rutili,
'luce mea Marso consul ab hoste cades.'
exitus accessit verbis, flumenque Toleni 565
purpureum mixtis sanguine fluxit aquis.
proximus annus erat: Pallantide caesus eadem
Didius hostiles ingeminavit opes.
Lux eadem, Fortuna, tua est, auctorque locusque;
sed superiniectis quis latet iste togis? 570
Servius est, hoc constat enim: sed causa latendi
discrepat, et dubium me quoque mentis habet.
dum dea furtivos timide profitetur amores,
caelestemque homini concubuisse pudet
(arsit enim magno correpta cupidine regis, 575
caecaque in hoc uno non fuit illa viro),
nocte domum parva solita est intrare fenestra,
unde Fenestellae nomina porta tenet.
nunc pudet, et voltus velamine celat amatos,
oraque sunt multa regia tecta toga. 580
an magis est verum post Tulli funera plebem
confusam placidi morte fuisse ducis:
nec modus ullus erat, crescebat imagine luctus,
donec eum positis occuluere togis?
tertia causa mihi spatio maiore canenda est; 585
nos tamen adductos intus agemus equos.
Tullia coniugio, sceleris mercede, peracto
his solita est dictis exstimulare virum:
'quid iuvat esse pares, te nostrae caede sororis
meque tui fratris, si pia vita placet? 590
vivere debuerant et vir meus et tua coniunx,
si nullum ausuri maius eramus opus.
et caput et regnum facio dotale parentis.
si vir es, i, dictas exige dotis opes.
regia res scelus est: socero cape regna necato, 595
et nostras patrio sanguine tingue manus.'
talibus instinctus solio privatus in alto
sederat: attonitum volgus in arma ruit:
hinc cruor et caedes, infirmaque vincitur aetas:
sceptra gener socero rapta Superbus habet. 600
ipse sub Esquiliis, ubi erat sua regia, caesus
concidit in dura sanguinulentus humo.
filia carpento, patrios initura penates,
ibat per medias alta feroxque vias.
corpus ut aspexit, lacrimis auriga profusis 605
restitit; hunc tali corripit illa sono:
'vadis, an exspectas pretium pietatis amarum?
duc, inquam, invitas ipsa per ora rotas.'
certa fides facti: dictus Sceleratus ab illa
vicus, et aeterna res ea pressa nota. 610
post tamen hoc ausa est templum, monimenta parentis,
tangere: mira quidem, sed tamen acta loquar.
signum erat in solio residens sub imagine Tulli;
dicitur hoc oculis opposuisse manum,
et vox audita est 'voltus abscondite nostros, 615
ne natae videant ora nefanda meae.'
veste data tegitur; vetat hanc Fortuna moveri,
et sic e templo est ipsa locuta suo:
'ore revelato qua primum luce patebit
Servius, haec positi prima pudoris erit.' 620
parcite, matronae, vetitas attingere vestes
(sollemni satis est voce movere preces),
sitque caput semper Romano tectus amictu
qui rex in nostra septimus urbe fuit.
arserat hoc templum: signo tamen ille pepercit 625
ignis; opem nato Mulciber ipse tulit.
namque pater Tulli Volcanus, Ocresia mater
praesignis facie Corniculana fuit.
hanc secum Tanaquil, sacris de more peractis,
iussit in ornatum fundere vina focum: 630
hinc inter cineres obsceni forma virilis
aut fuit aut visa est, sed fuit illa magis.
iussa foco captiva sedet: conceptus ab illa
Servius a caelo semina gentis habet.
signa dedit genitor tunc cum caput igne corusco 635
contigit, inque comis flammeus arsit apex.
Te quoque magnifica, Concordia, dedicat aede
Livia, quam caro praestitit ipsa viro.
disce tamen, veniens aetas: ubi Livia nunc est
porticus, immensae tecta fuere domus; 640
urbis opus domus una fuit spatiumque tenebat
quo brevius muris oppida multa tenent.
haec aequata solo est, nullo sub crimine regni,
sed quia luxuria visa nocere sua.
sustinuit tantas operum subvertere moles 645
totque suas heres perdere Caesar opes:
sic agitur censura et sic exempla parantur,
cum vindex, alios quod monet, ipse facit.