Postera cum roseam pulsis Hyperionis astris
in matutinis lampada tollet equis, 160
frigidus Argestes summas mulcebit aristas,
candidaque a Calabris vela dabuntur aquis.
at simul inducent obscura crepuscula noctem,
pars Hyadum toto de grege nulla latet.
ora micant Tauri septem radiantia flammis, 165
navita quas Hyadas Graius ab imbre vocat;
pars Bacchum nutrisse putat, pars credidit esse
Tethyos has neptes Oceanique senis.
nondum stabat Atlas umeros oneratus Olympo
cum satus est forma conspiciendus Hyas: 170
hunc stirps Oceani maturis nixibus Aethra
edidit et nymphas, sed prior ortus Hyas.
dum nova lanugo est, pavidos formidine cervos
terret, et est illi praeda benigna lepus:
at postquam virtus annis adolevit, in apros 175
audet et hirsutas comminus ire leas;
dumque petit latebras fetae catulosque leaenae,
ipse fuit Libycae praeda cruenta ferae.
mater Hyan et Hyan maestae flevere sorores
cervicemque polo subpositurus Atlas. 180
victus uterque parens tamen est pietate sororum:
illa dedit caelum, nomina fecit Hyas.
'Mater, ades, florum, ludis celebranda iocosis:
distuleram partes mense priore tuas.
incipis Aprili, transis in tempora Maii: 185
alter te fugiens, cum venit alter habet.
cum tua sint cedantque tibi confinia mensum,
convenit in laudes ille vel ille tuas.
Circus in hunc exit clamataque palma theatris;
hoc quoque cum Circi munere carmen eat. 190
ipsa doce quae sis: hominum sententia fallax;
optima tu proprii nominis auctor eris.'
sic ego; sic nostris respondit diva rogatis
(dum loquitur, vernas efflat ab ore rosas):
'Chloris eram quae Flora vocor: corrupta Latino 195
nominis est nostri littera Graeca sono.
Chloris eram, nymphe campi felicis, ubi audis
rem fortunatis ante fuisse viris.
quae fuerit mihi forma, grave est narrare modestae;
sed generum matri repperit illa deum. 200
ver erat, errabam; Zephyrus conspexit, abibam;
insequitur, fugio: fortior ille fuit.
et dederat fratri Boreas ius omne rapinae,
ausus Erecthea praemia ferre domo.
vim tamen emendat dando mihi nomina nuptae, 205
inque meo non est ulla querella toro.
[vere fruor semper: semper nitidissimus annus,
arbor habet frondes, pabula semper humus.]
est mihi fecundus dotalibus hortus in agris;
aura fovet, liquidae fonte rigatur aquae: 210
hunc meus implevit generoso flore maritus,
atque ait "arbitrium tu, dea, floris habe."
saepe ego digestos volui numerare colores,
nec potui: numero copia maior erat.
roscida cum primum foliis excussa pruina est 215
et variae radiis intepuere comae,
conveniunt pictis incinctae vestibus Horae,
inque leves calathos munera nostra legunt;
protinus accedunt Charites, nectuntque coronas
sertaque caelestes implicitura comas. 220
prima per immensas sparsi nova semina gentes:
unius tellus ante coloris erat;
prima Therapnaeo feci de sanguine florem,
et manet in folio scripta querella suo.
tu quoque nomen habes cultos, Narcisse, per hortos, 225
infelix, quod non alter et alter eras.
quid Crocon aut Attin referam Cinyraque creatum,
de quorum per me volnere surgit honor?
Mars quoque, si nescis, per nostras editus artes:
Iuppiter hoc, ut adhuc, nesciat usque, precor. 230
sancta Iovem Iuno nata sine matre Minerva
officio doluit non eguisse suo.
ibat ut Oceano quereretur facta mariti;
restitit ad nostras fessa labore fores.
quam simul aspexi, "quid te, Saturnia", dixi 235
"attulit?" exponit, quem petat, illa, locum;
addidit et causam. verbis solabar amicis.
"non" inquit "verbis cura levanda mea est.
si pater est factus neglecto coniugis usu
Iuppiter, et solus nomen utrumque tenet, 240
cur ego desperem fieri sine coniuge mater,
et parere intacto, dummodo casta, viro?
omnia temptabo latis medicamina terris,
et freta Tartareos excutiamque sinus."
vox erat in cursu: voltum dubitantis habebam. 245
"nescioquid, nymphe, posse videris" ait.
ter volui promittere opem, ter lingua retenta est:
ira Iovis magni causa timoris erat.
"fer, precor, auxilium" dixit, "celabitur auctor",
et Stygiae numen testificatur aquae. 250
"quod petis, Oleniis" inquam "mihi missus ab arvis
flos dabit: est hortis unicus ille meis.
qui dabat, 'hoc' dixit 'sterilem quoque tange iuvencam,
mater erit': tetigi, nec mora, mater erat."
protinus haerentem decerpsi pollice florem; 255
tangitur, et tacto concipit illa sinu.
iamque gravis Thracen et laeva Propontidos intrat,
fitque potens voti, Marsque creatus erat.
qui memor accepti per me natalis "habeto
tu quoque Romulea" dixit "in urbe locum." 260
forsitan in teneris tantum mea regna coronis
esse putes. tangit numen et arva meum.
si bene floruerint segetes, erit area dives:
si bene floruerit vinea, Bacchus erit;
si bene floruerint oleae, nitidissimus annus, 265
pomaque proventum temporis huius habent.
flore semel laeso pereunt viciaeque fabaeque,
et pereunt lentes, advena Nile, tuae.
vina quoque in magnis operose condita cellis
florent, et nebulae dolia summa tegunt. 270
mella meum munus: volucres ego mella daturas
ad violam et cytisos et thyma cana voco.'
[nos quoque idem facimus tunc, cum iuvenalibus annis
luxuriant animi, corporaque ipsa vigent.]
talia dicentem tacitus mirabar; at illa 275
'ius tibi discendi, siqua requiris' ait.
'dic, dea', respondi 'ludorum quae sit origo.'
vix bene desieram, rettulit illa mihi:
'cetera luxuriae nondum instrumenta vigebant;
aut pecus aut latam dives habebat humum 280
(hinc etiam locuples, hinc ipsa pecunia dicta est);
sed iam de vetito quisque parabat opes.
venerat in morem populi depascere saltus,
idque diu licuit, poenaque nulla fuit;
vindice servabat nullo sua publica volgus, 285
iamque in privato pascere inertis erat.
plebis ad aediles perducta licentia talis
Publicios; animus defuit ante viris.
rem populus recipit, multam subiere nocentes:
vindicibus laudi publica cura fuit. 290
multa data est ex parte mihi, magnoque favore
victores ludos instituere novos;
parte locant clivum, qui tunc erat ardua rupes,
utile nunc iter est, Publiciumque vocant.'
annua credideram spectacula facta: negavit, 295
addidit et dictis altera verba suis:
'nos quoque tangit honor: festis gaudemus et aris,
turbaque caelestes ambitiosa sumus.
saepe deos aliquis peccando fecit iniquos,
et pro delictis hostia blanda fuit; 300
saepe Iovem vidi, cum iam sua mittere vellet
fulmina, ture dato sustinuisse manum.
at si neglegimur, magnis iniuria poenis
solvitur, et iustum praeterit ira modum.
respice Thestiaden: flammis absentibus arsit; 305
causa est, quod Phoebes ara sine igne fuit.
respice Tantaliden: eadem dea vela tenebat;
virgo est, et spretos bis tamen ulta focos.
Hippolyte infelix, velles coluisse Dionen,
cum consternatis diripereris equis. 310
longa referre mora est correcta oblivia damnis:
me quoque Romani praeteriere patres.
quid facerem, per quod fierem manifesta doloris?
exigerem nostrae qualia damna notae?
excidit officium tristi mihi: nulla tuebar 315
rura, nec in pretio fertilis hortus erat;
lilia deciderant, violas arere videres,
filaque punicei languida facta croci.
saepe mihi Zephyrus "dotes corrumpere noli
ipsa tuas" dixit: dos mihi vilis erat. 320
florebant oleae, venti nocuere protervi:
florebant segetes, grandine laesa seges.
in spe vitis erat, caelum nigrescit ab Austris
et subita frondes decutiuntur aqua.
nec volui fieri nec sum crudelis in ira; 325
cura repellendi sed mihi nulla fuit.
convenere patres, et, si bene floreat annus,
numinibus nostris annua festa vovent.
adnuimus voto: consul cum consule ludos
Postumio Laenas persoluere mihi.' 330
Quaerere conabar quare lascivia maior
his foret in ludis liberiorque iocus;
sed mihi succurrit numen non esse severum,
aptaque deliciis munera ferre deam.
tempora sutilibus cinguntur tota coronis, 335
et latet iniecta splendida mensa rosa;
ebrius incinctis philyra conviva capillis
saltat, et imprudens utitur arte meri;
ebrius ad durum formosae limen amicae
cantat, habent unctae mollia serta comae. 340
nulla coronata peraguntur seria fronte,
nec liquidae vinctis flore bibuntur aquae;
donec eras mixtus nullis, Acheloe, racemis,
gratia sumendae non erat ulla rosae.
Bacchus amat flores: Baccho placuisse coronam 345
ex Ariadnaeo sidere nosse potes.
scaena levis decet hanc: non est, mihi credite, non est
illa cothurnatas inter habenda deas.
turba quidem cur hos celebret meretricia ludos
non ex difficili causa petita subest. 350
non est de tetricis, non est de magna professis:
volt sua plebeio sacra patere choro,
et monet aetatis specie, dum floreat, uti;
contemni spinam, cum cecidere rosae.
Cur tamen, ut dantur vestes Cerialibus albae, 355
sic haec est cultu versicolore decens?
an quia maturis albescit messis aristis,
et color et species floribus omnis inest?
adnuit, et motis flores cecidere capillis,
accidere in mensas ut rosa missa solet. 360
lumina restabant, quorum me causa latebat,
cum sic errores abstulit illa meos:
'vel quia purpureis conlucent floribus agri,
lumina sunt nostros visa decere dies;
vel quia nec flos est hebeti nec flamma colore, 365
atque oculos in se splendor uterque trahit;
vel quia deliciis nocturna licentia nostris
convenit: a vero tertia causa venit.'
'est breve praeterea, de quo mihi quaerere restat,
si liceat' dixi: dixit et illa 'licet'. 370
'cur tibi pro Libycis clauduntur rete leaenis
inbelles capreae sollicitusque lepus?'
non sibi respondit silvas cessisse, sed hortos
arvaque pugnaci non adeunda ferae.
omnia finierat: tenues secessit in auras, 375
mansit odor; posses scire fuisse deam.
floreat ut toto carmen Nasonis in aevo,
sparge, precor, donis pectora nostra tuis.