Clare nepos Atlantis, ades, quem montibus olim
edidit Arcadiis Pleias una Iovi:
pacis et armorum superis imisque deorum 665
arbiter, alato qui pede carpis iter,
laete lyrae pulsu, nitida quoque laete palaestra,
quo didicit culte lingua docente loqui,
templa tibi posuere patres spectantia Circum
Idibus; ex illo est haec tibi festa dies. 670
te, quicumque suas profitentur vendere merces,
ture dato tribuas ut sibi lucra rogant.
est aqua Mercurii portae vicina Capenae;
si iuvat expertis credere, numen habet.
huc venit incinctus tunica mercator et urna 675
purus suffita, quam ferat, haurit aquam.
uda fit hinc laurus, lauro sparguntur ab uda
omnia quae dominos sunt habitura novos.
spargit et ipse suos lauro rorante capillos,
et peragit solita fallere voce preces: 680
'ablue praeteriti periuria temporis', inquit
'ablue praeteritae perfida verba die.
sive ego te feci testem, falsove citavi
non audituri numina vana Iovis,
sive deum prudens alium divamve fefelli, 685
abstulerint celeres improba dicta Noti:
et pateant veniente die periuria nobis,
nec curent superi siqua locutus ero.
da modo lucra mihi, da facto gaudia lucro,
et fac ut emptori verba dedisse iuvet.' 690
talia Mercurius poscenti ridet ab alto,
se memor Ortygias subripuisse boves.