Vir novus, inque novo nimium se munere iactans,
Plebeium cogit nos meminisse genus.
Papilio, superas vix iam bene naus in auras,
Aurora nitidum restituente diem,
Flore super roseo sede,t et caput erigit altum, 5
Et tumet, et proprio raptus amore calet.
Tegmina pennarum, ferruginis instar et auri,
Caeruleoque simul tincta colore micant.
Ipse patet soli, nitidusque repercutit imber
Fulgentes oculos versicolorque decus, 10
Sub lare dum proprio, spretus per gramen amicus
Coenoso limax tramite signat iter.
Quem simul ac cernet, custodem protinus horti
Advocat, atque ira sic furibundus ait:
“Dic, operae incumbit cur rusticus iste diurnae, 15
Ut foedo herbarum semine purget humum?
Cur matutinas exerces tu quoque curas,
Atque anni fructus corrigis arte nova?
Coccineo fervent cur persica mala rubore?
Aut cur caeruleo pruna colore nitent? 20
Istius ut saturent sunt haeccine culta palatum,
Istius ut vermis sint placitura gulae.
Tardam dede neci, furacem tunde catervam.
Sic horti meritus restituatur honor.”
“Et tibi,” ait limax, “haec unde superbia venit? 25
Quam tuaa nunc fastu corda repente tument!
Opprobrii causam nisi tu prior ipse dedisses,
Pectore me cogens impatiente queri,
Nollem ego te nullis dixisse parentibus ortum,
At genus ex ipsis faecibus esse tuum. 30
Nam celeres vix nonus adhuc sol protulit horas
Ut foveant fructus dentque rubere rosas,
Ex quo cernere erat turpem te degere vitam,
Abiectumque habitu sordidiore tegi.
Impurum, deforme animal, tum vile trahebas 35
Squalenti obductus syrmate corpus humi.
Foetida tum nebas, ceu turpis aranea, fila,
Ore vomens uteri stercora foeda tui.
Non humili inficior natum me stemmate. Limax
Natus eram et limax victima mortis ero. 40
Et quid papilio est? (Peius nihil addere vellem)
Nil nisi vermiculus lautior esse potest.
Et genus omne tuum, turpis sine fine propago,
Vremiculos referet sordidulosque patres.”