Sit procul, o! famae alterius quicunque ruinas
Fundamenta cupit nominis esse sui.
Sic quoties meritos aliis subertit honores
Sese augere suos invida nympha putat.
Sic credit vates alios dum carpit ineptus 5
Transferat ut propriis laurea serta comis.
Lege pari vates et foemina pulchra superbit,
Rivales pariter damnat uterque suos.
Quis laudare potest te, Lesbia, rite, sororis
Ni simul incuset formam habitumque tuae? 10
Blanda etenim bis lingua placet quae suppetit uni
Quas laudet veneres, alteriusque rapit.
Mane fuit primum, dulce cum gaudia Maii
Frigida dum spirant flabra, poeta petit,
Dumque horti fragrant, zephyrisque recentibus omnis 15
Flos viget, omne novo germen odore fluit.
Ille rosam legit, et mirantia lumina fingens
Eliquat hoc, Musa praecipiente, melos:
“Vade, meam, rosa, quaere Chloen, gremioque venusto
Sis decus. Ah! felix terque quaterque forem, 20
Huic ego si nullo periturum tempore amorem
Optato possem suppeditare loco!
Illic, ceu Phoenix, oculorum ardore perustus
Involvi liquido thure et odore mori!
Ah, nescis, flos, heu! nescis, infauste, quot illic 25
Suavius halantes experiere rosas.
En! video livore et spe marcessere lapsa,
Languidulas frondes, deciduumque caput
Funus utrumque manet. Communi clade perimus.
Tu cadis invidiae victima, amoris ego.” 30
“Haec tibi tu serves stulta exemplaria,” dicit
Quae prope crescebat, rapta furore, rosa.
“Ante alios pudeat te nos contemnere. Vates
Quid faceret, nostram si renuamus opem?
Fervet quaeque rosis, quae fervet amore, poesis. 35
Hinc color, hinc vobis suppeditatur odor.
Tene putas, ingrate, Chloes augere decorem
Cum patimur Musae turpia probra tuae?
Huic ut aduleres, cur nos marcescere cogis?
Cur languere iubes invidiaque mori?” 40