CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaIuvencus

Iuvencus · Medieval

Evangeliorum libri quattuor — Liber tertius

latín

Fuderat in terras roseum iubar ignicomus sol
Discipuli rogitant, lolii quid quaestio vellet
Et segetis; clarus quibus haec depromit Iesus:
Optima qui farris commendat semina glebis,
5Filius est hominis; mundum sub nomine ruris
Accipite, atque homines puro pro semine iustos.
At lolium infelix cooperti daemonis arte
Sunt homines; inimicus erit, vis horrida, daemon;
Extremus mundi finis pro tempore messis.
10Messores patrii venient per rura ministri;
Quos hominis natus proprii de corpore regni
Colligere erroris laqueos labemque iubebit
Collectosque simul rapidis exurere flammis.
Dentibus his stridor semper fletusque perennis,
15Secretisque piis veniet lux aurea vitae,
Sedibus ut caeli vibrantur lumina solis.
Haec docuit patriamque redit servator in urbem.
Illic expediens populis – mirabile dictu –
Iustitiae leges vitaeque salubria iussa,
20Virtutes patrias simul insinuando docebat.
Tunc livore gravi plebes commota suorum
Praesentisque simul doni miracula volvens
Et generis noti reputans ex ordine gentem,
Haec inter sese mussanti voce volutant:
25«Nonne hic est fabri suboles, cui nomen Ioseph?
Non Maria est genetrix, non fratrum nota propago?
Unde igitur legis doctor tantaeque minister
Virtutis, cedit cui labes victa malorum?»
Nazara sic plebes; cui talia reddit Iesus:
30«Temnuntur propriis miracula semper in oris
Et sine honore manent patria sub sede prophetae.»
Talibus indignans pressit sua munera Christus.
Interea ad regem volitabat fama superbum,
Quod mala cuncta illi virtus divina domaret.
35Sed putat Herodes, leti quod lege remissus
Tanta ut Iohannes virtutis dona teneret.
Nam quondam cernens liventi pectore daemon,
Erroris labem puris quod solveret undis
Iustus Iohannes, damnis accensa malorum
40Tunc petit Herodem pestis saevissima regem
Et facile iniusti penetrans habitacula cordis
Adcumulare feris subigit scelera impia gestis.
Arserat inlicito Herodes accensus amore
In thalamos fratris, casto quod iure vetabat
45Doctus Iohannes. Feritas sed nescia recti
Subiecit leges pedibus fruiturque nefandis
Conubiis ipsumque super, qui prava vetabat,
Carceris inmersit tenebris vinclisque gravavit.
Sanguine nam iusti primo compressa timore
50Abstinuit sitiens feritas, quia magna prophetam
Plebis Iohannem veneratio suscipiebat.
Natali sed forte die cum laeta tyrannus
Herodes celsis strueret convivia tectis,
Luxuriae quoniam coniuncta superbia gaudet,
55In medio iuvenum reginae filia virgo,
Alternos laterum celerans sinuamine motus,
Compositas cantu iungit modulante choreas.
Ipse sed in primis mirata virginis arte
Attonitus stupuit; tum praemia cuncta patere
60Iuratus spondet, quaecumque puella petisset,
Illa sed horrendae servans scelera impia matris
Urget, Iohannis caput a cervice revelli,
Et lance inferri praesentia munera poscens.
Praesentum Herodes procerum sub pondere tristis,
65Iurandique memor iuris tamen imperat aegre,
Insontis caput inferri tradique puellae.
Illa – nefas – matris scelerata ad gaudia portat.
Corporis at lacerum flentes sine nomine truncum
Discipuli condunt terrae Christumque sequuntur.
70Ille ubi cognovit iusti miserabile letum,
Deserit insonti pollutam sanguine terram
Frondosaque latet secretae vallis in umbra.
Sed populi immensae virtutis dona sequuntur.
Ille ubi credentum turbas in valle remota
75Convenisse videt, morborum tabe repulsa
Corpora subiecit miseratus multa medellae.
Iamque sub extremo labentis lumine solis
Discipuli Christo suadent dimittere turbas,
Ut sibi quisque paret quaerens per compita victum.
80Ille iubet cunctis ibidem convivia poni.
Discipuli ostendunt, nil amplius esse ciborum
Ni pisces geminos et farris fragmina quinque.
«Hoc, inquit, satis est.» Tum mox discumbere plebem
Gramineisque toris iussit componere membra.
85Suspiciensque dehinc caelum genitore precato
Ipse duos pisces et quinque ex ordine panes
Dividit et dapibus mensas oneravit opimis.
Iamque expleta iacet – dictu mirabile – plebes,
Reliquiasque dehinc mensis legere ministri
90Bissenosque sinus cophinorum fragminis implent.
Cenantum numerus tum milia quinque virorum,
Praeterea populus matrum fuit et puerorum.
Discipulis tunc inde iubet conscendere navem
Et transire fretum, donec dimitteret omnes,
95In sua quemque, viros. Tum montis celsa petivit
Secretusque dehinc genitoris nomen adorat.
Iamque soporata torpebant omnia nocte,
Cum puppis medio sulcabat in aequore fluctus
Iactata adverso surgentis flamine venti.
100Ast ubi iam vigilum ,uarta statione premebat
Noctis iter rapidos attollens lucifer ortus,
Fluctibus in liquidis sicco vestigia gressu
Suspensus carpebat iter – mirabile visu –!
Iamque propinquabat puppi, sed nescia nautae
105Attoniti tremulo vibrabant corda pavore
Clamoremque simul confusa mente dederunt.
Tum pavidis Christus loquitur: «Timor omnis abesto,
Credentumque regat vegetans constantia mentem.
En ego sum, vestrae doctorem noscite lucis.»
110Olli confidens respondet talia Petrus:
«Si tua nos vere dignatur visere virtus,
Me pariter permitte tuo super aequora iussu
Fluctibus in liquidis inmersos figere gressus.»
Annuit his Dominus; navem mox linquere Petrus
115Audet et innixus figit vestigia ponto.
Verum ubi tantarum mentem miracula rerum
Terrificant ventique minas crebrescere cernit,
Paulatim cedunt dubio liquefacta timore
Quae validum fidei gestabant aequora robur.
120Iamque Simon medio submersus corpore clamat:
«Fluctibus horrendis pereuntem diripe, Christe!»
Dextera confestim protenditur obvia Petro,
Et dubitata fides verbis mulcetur amaris
Ascensaeque rati contraria flamina cedunt.
125Praesentemque Dei subolem stupuere rogantes
Cuncti, navigio socios quos casus habebat.
Transierat tandem sulcans freta fervida puppis
Optatumque gravis comprenderat ancora portum.
Conveniunt populi rapido per litora cursu
130Portantes aegros vestisque attingere fila
Extrema exoptant miroque hoc munere cuncti
Credentes referunt plenam per membra salutem.
Ecce Pharisaei scribaeque hinc inde dolosi
Captantes Christum promunt fallacia dicta:
135«Cur tua discipulos patitur doctrina labare
Praeceptis veterum? manibus quos cura lavandis
Praeteriit, sumuntque simul cum sordibus escas.»
Ille sub haec fatur: «Magis hoc est quaerere dignum,
Transgressi praecepta Dei quod proditis omnes.
140Namque Deus mortem defixa lege minatur,
Si genitor cuiquam verbo laedatur amaro
Vel genetrix nati verbis pulsetur acerbis.
Inrita vos istaec facitis perversa docendo.
Quam manifesta vigent de vobis dicta prophetae:
145Me populus summis labiis sublimat honore,
Sed diversa procul cordis secreta pererrant.
Accipite ergo omnes auresque advertite cordis:
Non inlata homini fuerint quaecumque, pudendis
Sordibus aspergent vitaeve animove sedebunt.
150Erumpunt hominum sed quae penetralibus oris,
Internam misere maculabunt edita mentem.»
Discipuli Christo memorant, quod verba loquentis
Occulto traherent scribarum pectora risu.
Ille dehinc: «Genitor plantarum semina noster
155Quae non ipse sui consevit in aequore ruris,
Abiciet penitus radicibus eruta longe.
Caecum forte ducem caecus si nactus oberret,
Decidet in foveam pariter demersus uterque.»
Tunc petit absolvi Petrus, quid quaestio vellet,
160Ipse Pharisaeis quam mox scribisque dedisset.
Tum sator aeternae respondit talia vitae:
«Vos etiam duro discluditis omnia corde
Iussa nec admittit mentis dubitatio lucem.
Nam quaecumque hominum veniunt extrinsecus ori,
165In ventrem cedunt animoque incognita currunt.
Quae vero interno concepta e pectore promunt
Ora hominum, mentem possunt aspergine labis
Polluere inmundoque hominem maculare piaclo.
Secreto cordis promuntur noxia vitae
170Consilia et caedes et furta nefanda tororum
Et fraudes fallaxque hominum pro testibus error
Et rabidae caelum pulsans vaesania vocis.
Haec sunt, quae maculant hominem, quae sordibus implent.
Inlotis autem manibus non polluit umquam
175Corporis arbitrio terrenum sumore victum.»
Haec ubi dicta dedit, pulcherrima rura Syrorum
Sidonemque Tyrumque petit: cum femina fusis
Crinibus et precibus natam causata iacentem
Volvitur et tacitum non desinit anxia Christum
180Orare, ut mentem vexatam daemone saevo
Redderet et miserae tandem resipire liceret.
Tunc etiam precibus sectantum discipulorum
Respondit, proprias genitoris malle bidentes
Cogere, quas vanus late disperserat error.
185Crebrius instanti tum talia fatur Iesus:
«Natis quisque suis panem non detrahet umquam
Et canibus iaciet.» Tum talia femina fatur:
«Micarum saltem canibus sua portio mensae
Decidit et nihilo dominorum cena gravatur.»
190Tum Domiuus loquitur: «Veniant tibi digna salutis
Praemia; quae fidei meruerunt robora tantae.»
Talia salvator verbis caelestibus edit
Virginis et mentem discusso daemone virtus
Complexam implevit donis fecunda salutis.
195Inde Galilaeas repedat servator in oras
Praecelsique procul montis consedit in arce.
Haut mora, conveniunt populi secumque trahebant
Pars captos oculis et crurum debile vulgus
Elinguesque alios morbique vocabula mille.
200Omnibus ille tamen languores dempsit amaros,
Viribus et validis, venerando munere, donat.
Tum populi pariter miracula tanta frequentant
Aeternoque patri laudes gratesque celebrant.
Discipulos Christus cogens in vertice montis
205Secrete adloquitur: «PIebis miseratio multa est,
Tertia nam terris remeant iam lumina solis,
Ex quo nulla sibi sumunt alimenta ciborum;
Ieiunam nolim tantam dimittere plebem,
Ne labor afficiat populos per longa viantes.»
210Discipuli Christo ostendunt septem sibi panes
Esse et pisciculos alimenta ad proxima paucos.
Tum populum iussit terrae per terga cubare,
Quodque fuit totum propriis discerpere palmis;
Et cunctae curat mensatim dedere plebi.
215Discipuli ponunt epulas populusque repletur
Ad satiem dapibus; relegunt mox fragmina panis
Et sportas referunt cumulato pondere septem.
Quattuor ex omni fuerant tum milia plebe
Nec numero quisquam matres puerosque notavit.
220Inde Magedarum navi transcurrit in oras.
Ecce Pharisaei Sadducaeique dolosi
Poscere temptantes instant caelestia signa.
Sed Christus cernens fallacia pectora fatur:
«Convexum quotiens claudit nox humida caelum,
225Si ruber astrifero procedit vesper olympo,
Dicitis: Adveniet ventura luce serenum.
Iamque sub exortu solis ubi tristia rubro
Nubila miscentur confusa luce colori,
Dicitis, agricolis nautisque venire fragosam
230Ventorum rabiem tempestatumque furores.
Fallaces, nostis faciem discernere caeli,
Saeclorum vero nescitis tempora signis
Explorare suis? Sed vobis signa dabuntur,
Quae maris immenso quondam venere profundo,
235Belua cum tenuit ventris sub carcere vatem.»
Haec ait et propere puppis retinacula solvens
Trans freta contendit rapido comprendere cursu
Arva Philipporum sociisque haec talia fatur:
«Sollicite vobis vitentur noxia farra
240Fermentumque ferox vestris avertite mensis.
Illa Pharisaei Sadducaeique dolosi
Admiscent escis falluntque in nomine panis.
Cur vobis tacitas volvit cunctatio mentes?
Proh! quam parva fides sensu torpente fatiscit!
245Dicitis aversi, navi quod tollere panes
Non fuerit vobis vacuum farrisque cavendas
Insidias iubeam; meminisse et scire putabam,
Quod panes quinque plebis mihi milia quinque
Implerint dapibus cophinisque superflua tantis
250Fragmenta ad cumulum fuerint collecta ciborum;
Quattuor et rursum cenantum milia panes
Quod facile implerint septem sportasque referri
Vidistis rursus completas reliquiarum.
Sed moneo istorum semper fermenta cavere.»
255Discipuli tandem vitalia verba secuti
Doctrinam cernunt fermenti nomine dictam.
Inde ubi perventum liquidi per terga profundi
Clara, Philippaeo quae pollent nomine, rura,
Cogit concilium sectantum discipulorum
260Et quaerit, quem se populorum fama putaret.
Respondent, multas plebis tunc esse loquellas:
Crebrius audisse et multos firmare, quod esset
Iustus Iohannes, populos qui flumine lavit.
Pars memorat volucris famae sibi cognita verba
265Heliam venisse iterum, quem praepete curru
Turbine caelesti quondam simulata quadrigis
Astris inseruit rapidae vis fervida flammae.
Hieremiam dixere alii, pars esse prophetam.»
Tunc Christus cunctis arridens pectore blando
270Conquirit, quae sit sententia discipulorum.
Sed stabilis Petrus: «Tu Sancti filius, inquit,
Christus, magnifico terras qui lumine comples.»
Tum Dominus forti respondit talia Petro:
«Petre beatus eris, nam talia pandere certe
275Humanus sanguis vel terrae portio corpus
Haut umquam poterit. Genitoris munera sola
Possunt tam validum fidei concedere robur.
Tu nomen Petri digna virtute tueris.
Hac in mole mihi saxique in robore ponam
280Semper mansuras aeternis moenibus aedes.
Infernis domus haec non exsuperabile portis
Claustrum perpetuo munitum robore habebit;
Caelestisque tibi claves committere regni
Est animus; terrisque tuo quae nexa relinques
285Arbitrio, caelo pariter nodata manebunt;
Solverit et rursus tua quae sententia terris,
Haut aliter venient caeli sub sede soluta.
Sed vos discipuli Christum me dicere cunctis
Parcite, quo soli cognoscant talia digni.
290Iam lux adveniet properis mihi cursibus instans,
Moenibus in Solymis rabies cum prona furore
Eximios vatum saturabit sanguine nostro.
Ast ubi lucifluum reddet sol tertius ortum,
Consurget radiis pariter redimita salutis
295Vita mihi cunctisque dabit sua mimera terris.»
Tum Petrus magno perculsus corda dolore:
«Absint, Christe, tuis, inquit, tam tristia sanctis
Monstra procul membris; nec fas est credere tantum,
Nec tibi tam durus poterit contingere casus.»
300Christus ad haec: «Procul hinc, inquit, procul effuge, daemon.
Non divina tibi mentem prudentia tangit,
Sed terrena sapis mollique timore tremiscis.
Sed si quis vestrum vestigia nostra sequatur,
Abneget ipse sibi corpusque animamque recusans
305Atque crucem propriam comitatibus addere nostris
Gaudeat, amissam redimet cui gloria vitam;
Nam servata perit terris possessio lucis.
Sed quid proficient saecli mortalia lucra,
Si damnum subeant lucis vitaeque perennis?
310Vel quae digna queunt animae commercia poni?
Filius huc hominis veniet sub nomine patris,
Caelestesque illum fremitu comitante ministri
Stipabunt, reddetque hominum sua debita vitae.
Vera loquor: certos istic sub limine lucis
315Inveniam, caeli fulgens cum regna capessam.»
Haec ubi dicta dedit, passus bis terna dierum
Lumina converso terras transcurrere caelo,
Tum secum iubet abruptum conscendere montem
Petrum Zebedeique duos per devia natos.
320Inde ubi perventum secreti montis in arcem,
Continuo Christus faciem fulgore corusco
Mutatur, vestisque nivis candore nitescit.
Respiciunt comites mediumque adsistere sanctis
Heliae Moysique vident. Tum talia Petrus:
325«Respice, num nobis potius discedere longe,
An istic tantae spectacula cernere molis
Conveniat; trino tamen hic tentoria vobis,
Si iubeas, frondis faciam diversa paratu,
Singula sub noctem quae vos aulaea receptent.»
330Talia dum loquitur, caelo praefulgida nubes
Circumiecta oculis vestibat lumine montem,
Et vox e medio lucis manifesta cucurrit:
«Unicus hic meus est natus, mea sola voluntas;
Huius iustitiam iusto comprendite corde.»
335Discipuli pavido presserunt corpore terram,
Nec prius e prono vultus sustollere casu
Audebant, sancto Christi nisi dextera tactu
Demulcens blandis firmasset pectora verbis:
«Surgite et abiectum fortes calcate timorem
340Nec cuiquam praesens pandatur visio verbis,
Ni prius huc hominis suboles speciosa reportet
In lucem referens mortis de sede tropaea.»
Consurgunt solumque vident et voce requirunt,
Cur scriptis veterum scribarum factio certet,
345Heliam primum caeli de sede reverti
In terras Christique dehinc consurgere lucem.
Christus ad haec: «Veniet certo sub tempore iussus
Helias reddens mox omnia debita saeclo.
Sed si quis credit, iam venerat ante renascens,
350Ignotum veluti rabies quem caeca furoris
Demersit leto; mox saevior altera caedes
En hominis nato trucibus laniatibus instat.»
Haec ait et populum repetit montemque relinquit.
Ecce sed inflexis genibus fletuque solutus
355Vir senior precibus Christum veneratus adorat:
«Davidis suboles, hominum lumenque salusque,
Te precor, horribilem nati de corpore morbum
Proturbes, reddasque seni solatia vitae.
Nam cursus lunae natum mihi daemonis arte
360Torquet et in liquidas deiectum proicit undas,
Aut miserum medio proiectum volvit in igni.
Nam tua discipuli sectantes iussa frequenter
Conisi nulla in solidum mihi dona dedemnt.»
Tum Christus magno commotus corda dolore:
365«O gens nullius fidei, gens effera semper,
En etiam patiar, vobiscum me fore terris?»
Sic ait et puerum mandat perferre parenti
Ante suos vultus. Tum vocis pondere multo
Incubuit mentisque simul convulsa venena
370Daemonis horrendi purgato corde fugavit.
Discipuli rogitant, cur non successerit illis
Eiusdem pueri totiens temptata medella.
Respondit Dominus: «Labat quia pectore vestro
Instabilis fidei nutans per lubrica gressus.
375Nam si certa foret credendi portio vobis,
Instar quae minimi posset praestare sinapi,
Istius hinc montis possetis vellere verbo
Inque alias sedes cunctam transvolvere molem.
Nam genus hoc morbi precibus sine fine fidesque
380Multaque robusti ieiunia pectoris arcent.»
Inde Capharnaum gradiens pervenit ad oras.
Convenere Petrum, quibus instat cura tributi,
Solvere poscentes solitum pro nomine Christi.
Ille sed ad Petrum conversus talia fatur:
385«Dic, inquit, reges quorum dependere natos
Externos propriosne sibi iussere tributa?»
Respondit Petrus: «Alienos solvere certum est.»
«Cernis, ait Christus, natum non solvere regis;
Sed ne quem laedam, praeceptum suscipe nostrum:
390En maris undisoni rupes quae prodit in altum
Scandatur tibi summa, Simon, hamusque profundo
Stamine setarum conexus praecipitetur.
Haeserit et curvo qui primus acumine piscis,
Huius pandantur scissi penetralia ventris;
395Illic inventum duplex dissolve tributum.»
Discipuli post inde rogant, quis maximus alto
In caeli regno meritis pro qualibus esset.
Tum Christus medio puerum consistere coetu
Praecipit et placido doctor sermone profatur:
400«Quisque cupit celsam caeli conscendere sedem,
Istius en pueri similem se moribus aptet.
Erroris laqueos saeclis increscere certum est,
Sed tamen infelix, per quem generabitur error.
Qui vero e parvis istis deceperit ullum,
405Si sapiat, nectat saxo sua colla molari
Praecipitemque maris sese iaculetur in undas.
Nec quisquam fastu parvos contempserit istos.
Horum custodes caelesti in sede tuentur
Altithroni vultum genitoris sidera supra.
410Sed si quis pastor, cui pascua credita tondent
Centum balantes, unam cum forte seorsum
Nescius error habet, quaesitor deserit omnes
Unius et totis lustrat vestigia silvis,
Illam si magno possit reperire labore,
415Laetitia inventae maior tum nascitur agnae,
Quam pro cunctarum numero, quod nulla resedit.
Ex istis parvis genitor sic perdere quemquam
Non patitur gaudetque suis increscere regnis.»
«Si fratrem proprium delicto commaculatum
420Cernis, secreto mox dictis corripe solus.
Si tua verborum patiens moderamina laudat,
Labentis mentem frater lucrabere fratris.
Sin tua solius contemnit verba relinquens,
Tunc alius pariter monitor pia iussa frequentet.
425Sed si discutiet doctorum frena duorum,
Tunc ad concilium referantur crimina plenum,
Ut populi saltem sanetur pondere victus.
Sin et multorum contempserit efferus ora,
Sit tibi diversae multatus nomine gentis.
430Namque in concilium semper praesentia nostra
Adveniet mediumque duum me stare necesse est,
Sive trium fuerit coetus sub nomine nostro.»
Tum Petrus quaerit, quot fratri errata remittat,
Vel septem lapsus hominum si ferre liceret.
435Christus prosequitur: «Non septem crimina tantum,
Sed decuplata super donentur vulnera fratri.»
«Nam caeli regnum domini praedivitis aulae
Consimile est, nummi rationem qui sibi poni
Iusserit et servum debentem multa talenta
440Praecipit abreptum cum coniuge progenieque
Atque opibus cunctis venali nomine sisti.
Tum servus dominum prostrato corpore adorat
Et spondet, spatii sibi si foret ulla facultas,
Omnem nummorum domino dissolvere summam.
445Commovit dominum famuli miseratio flentis
Cunctaque trans meritum concessit debita servo.
Ille sed egrediens conservum limine in ipso
Nactus constringit; tum debita fortior urget
Persolvi precibusque locum truculentus abegit,
450Carceris et mersum tenebris poenisque premebat.
Quae postquam dominus famulorum noscere verbis
Incipit, adducto ingessit iustissima servo
Dicta dolens iramque movet iussisque severis
In tormenta ferum detrusit cuncta revolvens
455Debita, dum dignis lueret per vincula poenis.
Sic vobis faciet genitor, qui culmina caeli
Possidet, inmites saero si pectore fratrum
Peccata orantum dure punire voletis.»
Talia dicta dedit; Galilaeaeque arva reliquit
460Iudaeamque petit, qua pinguia rura silenter
Agmine Iordanes viridis perrumpit amoeno.
Nec minus in stratis aegros donare salute,
Sublimisque patris concedere munera praestat.
Ecce Pharisaei temptantes quaerere pergunt,
465Coniugis an liceat reiectum scindere vinclum,
Quicquid erit, laesi tangit quod corda mariti.
Haec ubi percepit, depromit talia Christus:
«Principio Deus in terris par dispare sexu
Constituit iussitque uno de corpore necti
470Amborumque animas iunctis inolescere membris.
Quod Deus ergo iubet proprio concrescere verbo,
Inlicitum est hominum foedo secernere luxu.
Moyses praecepit, quod pectora dura videret,
Scribere discidium, quo saxea corda revinci
475Per proprios apices possent sub iudice flamma.
Nam temere exsolvet casti qui iura cubilis
Alteraque illius thalamis sociabitur uxor,
Crimen adulterii populo sub teste subibit.»
Discipuli referunt: «Urget lex ista virorum
480Servitiique premit non aequo pondere partem,
Ut melius fuerit thalamis caruisse perosis.»
Respondit Dominus: «Non omnes pondere tanto
Subicient umeros, lectae sunt talia dona
Virtutis. Trino truncantur corpora more,
485Quae nulla gaudent genitali lege tororum.
Namque alios tales progigni in luminis oras
Comperimus; plerosque hominum vis ferrea sexu
Exuit; atque alios ipsos sibi demere constat
Pro caeli regnis pronum de pectore amorem.
490Quisque capax fuerit, celsa virtute capessat,
Quod paucis lectisque Deus vult pandere munus.»
Haec ait et pueros, quos gaudens cura parentum
Cum precibus laetis certatim hinc inde ferebat,
Suscipit et plebem sectantum, quod prohiberet,
495Increpat ac tales adfirmat regna mereri
Aulae caelestis. Sanctas his ordine palmas
Inponit redditque ulnis portare parentum.
Ecce sed e populo iuvenis, cui rura domusque
Et gaza exstabat, rerum possessio fulgens,
500Accedit Christumque palam submissus adorat:
«O bone praeceptor, dic nunc, quae facta sequamur,
Ut mihi perpetuam liceat comprendere vitam?»
His auctor vitae tum talia reddit Iesus:
«Nunc demum quaeris, veteri quae lege tenentur?
505Non hominis perimes vitam, non furta tororum
Invades, quaestumve alienis noxia rebus
Mens aut dextra leget, non testis falsa loqueris.
Sit genitor genetrixque tuo sublimis honore,
Proximus et puro pro te tibi cedat amore.»
510Ille dehinc: «Istaec semper mihi perpete cura
Observata reor, sed ne quid forte relictum
Desit, praesenti liceat me voce moneri.»
Tum Christus fatur: «Nunc si perfecta requiris
Prendere praecelsis meritis fastigia vitae,
515Omnia, quae proprio retines solus dominatu,
Distrahe et ad miseros confer securus egentes.
Tum thesaurus erit caeli tibi conditus arce
Virtutisque tenax vestigia nostra sequeris.»
Haec adolescentis veniunt ubi dicta per aures,
520Deiecit vultum tristisque in tecta refugit.
Tum sic discipulis vitae spes unica fatur:
«Difficile est terris adfixos divite gaza
Avelli caelique leves in regna venire.
Nam citius tenuis per acus transire foramen
525Deformis poterunt immania membra cameli,
Quam queat ut dives caelestia regna videre.»
Talibus attoniti comites stupidique silebant,
Volventes quae tanta foret sub pectore virtus
Humano, talem possit quae prendere vitam.
530Respicit aeternae iustorum gloria vitae
Atque ait: «Haec homini forsan videantur acerba,
Sed Deus electis facilem praepandit in aethra
Possibilemque viam, virtus quam celsa capessat.»
Tum Petrus fidei munitus moenibus infit:
535«Omnia nostrorum proiecta reliquimus olim,
Et tua iussa sequi nobis spes unica restat.
Quid nostris animis superest? Dic, Christe, precamur.»
Talibus ad Petrum verbis respondit Iesus:
«Vos quicumque meum mentis penetralibus altis
540Credentes servatis iter, cum sederit alte
Progenies hominis, celso quem cinget honore
Maiestas, bis sex illic pulcherrima virtus
Constituet vobis sublimi in vertice sedes,
Iudiciumque hominum pariter tractare licebit.
545Hic quicumque sui linquet generisque domusque
Gazas adfectusque omnes pro nomine nostro,
Centiplicata dehinc capiet vitamque perennem.
Primorum meritum postremi transgredientur,
Ultima praeteriti capient vix praemia primi.»
550«Sedulus ut ruris dominus, cui dulcia fundum
Pinguibus in campis late vineta coronant;
Hic ubi progressus primo cum lumine solis,
Conduxit iuvenum fortissima robora pactus
Unius in lucis certa mercede laborem,
555Et sua tum iussit cultu vineta polire.
Ipse sed egrediens, ubi tertia venerat hora,
Invenit ecce alios operique adcrescere iussit,
Pro meritis operum promittens praemia digna;
Illi non aliter laeti praecepta sequuntur.
560Ast ubi sexta dehinc lucis transfluxerat hora,
Haut secus hinc alios iuvenes conducere pergit.
Horaque nona dehinc ubi solis cursibus acta est;
Tunc alios pariter conductos iussit adire.
Ultima labentis restabat portio lucis:
565Egressus cernit iuvenes causasque requirit,
Cur pigris manibus torperent otia lenta.
Aiunt, conductoris quod praecepta fuissent
Nulla sibi. Dominus mox hos insistere ruri
Tunc etiam iussit. Sed vespere protinus orto
570Praecipit, ut cuncti caperent mercedis honorem
Aequalique omnes portarent praemia nummo.
Tunc manus illa virum, prima quae luce laborem
Sustulerat factisque diem toleraverat aequum,
Indignans secum tali cum murmure fatur:
575Iniustum est, istis similem nos quaerere nummum,
Ultima quos operis sero coniunxerat hora.
Tum dominus ruris sedato pectore fatur:
Inlibata tibi mercedis portio salvae
Redditur et pacti servantur iura fidelis.
580Istis de nostro liceat concedere tantum,
Extima quos operis glomeravit portio ruri.
Nam multos homines dignatio sancta vocavit,
E quis perminimam dignum est secernere partem.»
Haec ait et Solymos repetit comitesque seorsum
585Adloquitur solisque iterum regionibus infit:
«lngredimur gnari truculentaque moenia adimus.
Filius hic hominis prodetur ad ultima mortis,
Scribarum procerumque ferens ludibria membris,
Adfixusque cruci post tertia lumina surget.»
590Hic tum Zebedei coniunx submissa rogabat,
Ut Christo medio caeli sublimis in arce
Felices nati dextra laevaque sederent.
Tum quaerit Christus, calicem si sumere possent,
Quem sibi praeceptis instaret sumere patris.
595Respondent se posse simul. Tum talia Christus:
«Vos nostrum calicem fas est potare, sed altis
Sedibus aequali mecum considere honore
Non hoc nostra dabit cuiquam pro munere virtus.
Haec certis genitor sublimia dona reservat.»
600Exin discipulos dictis pro talibus omnes
Commotos tali sermonis mulcet honore:
«Gentibus infidis celsa dicione potestas
Inponit quoscumque super dominantur eorum
Exercentque trucem subiectis urbibus iram.
605Vos inter longe tranquillior aequora vitae
Concordi sternit mitis moderatio pace
Magnus et obsequiis crescit super alta minister.
Nec primus quisquam, nisi cunctis serviat, unus
Esse potest. Hominis natus sic vestra minister
610Obsequio solus proprio pia munera gestat,
Et multos redimens pretioso sanguine servat.
At vos ex minimis opibus transcendere vultis
Et sic e summis lapsi comprenditis imos.»
«Si vos quisque vocat cenae convivia ponens,
615Cornibus in summis devitet ponere membra
Quisque sapit. veniet forsan si nobilis alter,
Turpiter eximio cogetur cedere cornu,
Quem tumor inflati cordis per summa locarat.
Sin contentus erit mediocria prendere cenae,
620Inferiorque dehinc si mox conviva subibit,
Ad potiora pudens transibit strata tororum.»
Proxima tum Solymis conscendit culmina montis,
Ordinibus lucent quae glaucicomantis olivae.
Hinc lectis iussit sectantum discipulorum,
625Obvia castelli monstrans habitacula, Christus
Inde asinam pariter fetu comitante repertam
Ducere; vel si quis causam disquirere vellet,
Cur sua tam subito quoquam iumenta trahantur,
Dicere tunc, operam Dominum sibi sumere velle.
630Discipuli celeri complent praecepta paratu.
Adducunt mollique super velamine vestis
Insternunt pullum placidum praebentque sedendum.
Hinc veteris quondam fluxit vox nuntia vatis:
«Ecce venit placidus tibi rex, quem terga sedentem
635Praemitis gestant asinae pullique sequentis.»
Tunc populi stratas praetexunt vestibus omnes,
Quaque iter est Christo, subnexa fronde coronant.
Proxima tunc alii spoliant palmeta virore
Conclamantque omnes: «Davidis origine creto
640Osanna excelsis sit gloria laeta trophaeis!»
Sic adeo ingreditur Solymorum moenia Christus.
Ingresso occurrit primo sub limine templi
Cruribus atque oculis certatim debile vulgus.
Quos ubi tam subito gressu visuque vigentes
645Cuncta sacerdotum cognovit factio mirans
Et pueros templi complentes tecta clamore:
Osanna egregia Davidis stirpe creato,
Ipsum percontant cuncti, quae causa clamoris
Inpubem tantum tollat per gaudia plebem.
650Christus ad haec: «Legis sanctae vos scripta tenere
Creditur, infantum quae dicit ab ore venire
Lactentum et linguis iusti consurgere laudem.»
Haec ait ingratam linquens cum civibus urbem
Bethaniamque petit, rediensque in margine cernit
655Stratae tendentem diffusa umbracula ficum.
Illic forte cibi pertemptans corda voluntas
Arboris attrectat ramos, sed nulla facultas
Pomorum sterili frondis concreverat umbrae.
Olli Christus ait: «Non sit tibi fructibus umquam
660Copia promendis.» Tum protinus aruit arbor.
Discipuli celerem mirantur in arbore mortem.
Sed Christus stupidis adsistens talia fatur:
«Nunc lignum istius nostro stupuistis honore
Desisse ad vires terrenos ducere sucos.
665Sed veris verbis iterumque iterumque monebo:
Namque fides si certa animi consistet in arce
Nec dubiis nutans vitiis tremebunda iacebit,
Arboris istius vobis substantia cedet.
Nec tantum istius, sed montis celsa revelli
670Credentum verbo poterunt undisque profundi
Cum silvis pariter saxisque ferisque recondi.
Et quaecumque fides robusto pectore poscet,
Credentum semper digna virtute tenebit.»
Haec ubi dicta dedit, templi se moenibus infert.
675Confestim proceres populi miracula rerum
Collecti inquirunt, virtus quae tanta dedisset.
Ollis Christus ait: «Quaerentibus omnia vobis
Dicere iam facile est, si nobis vestra vicissim
Percontata prius paucis sententia solvat.
680Nuper Iohannes, puro qui gurgite lavit
Sordentes populi maculas, divina potestas
An hominis potius vobis fallacia visa est?»
Haec ait ancipiti verborum pondere claudens
Captantum procerum mentem; nam magna prophetam
685Plebis Iohannem veneratio suscipiebat,
Nec poterant eius fallacem dicere vitam.
Rursum sublimem dixissent esse prophetam,
Occidisse illum traheret confessio culpam.
Se nescire tamen respondit factio fallax.
690Tum Christus: «Non est iniustum claudere vocem,
Cum mihi claudantur procerum responsa superba.»
«Nam geminae prolis genitor maioris in aures
Talia dicta dedit: Vitis mihi portio maior
Semiputata iacet. Sed perge et robore forti
695Nunc scrobibus nunc falce premens vineta retunde.
Tum iuvenis sese tam sordida vincla laboris
Nolle pati memorat. Post omnia iussa parentis
Exsequitur damnansque sibi responsa coercet.
Post alium natum simili sermone iubebat
700Ad vineta sui dependere iussa laboris.
Annuit his iuvenis nec dictis facta repensat.
Dicite, quis potius genitoris iussa sequatur?»
Olli conlaudant responsum posterioris.
Prosequitur Christus: «Nunc vera advertite dicta.
705Iam magis hinc caeli sedem comprendere possunt
Corporis e vitiis quaerentes sordida lucra,
Quam vestrum quisquam. vobis nam venerat ante
Iustus Iohannes, sed non est credere vestrum.
Namque fidem potius meretricum pectora certam
710Hauserunt sordesque animi posuere pudendas.
At vos tantorum scelerum nil paenitet umquam.»
«Sic quidam dives, cui iugera multa nitentis
Vineti saepes circum densata coercet,
In medio turrem prelumque et dolia fecit
715Cultoresque dedit fructusque locavit habendos,
Inpositam statuens mercedis solvere legem.
Tum longinqua petit, sed fructus tempore certo
Actores famulos mittit, quis portio salva
Cultorum certa ruris mercede daretur.
720Ecce colonorum rabies hos verbere saevo,
Ast alios lapidum proterrent undique telis;
Denique letali prosternunt vulnere multos,
Tum dominus ruris plures incedere servos
Praecipit et rursum mercedis pacta reposcit;
725Maior at in plures audax iniuria surgit.
Ultima iam domino natum dimittere mens est,
Quod subolem partemque sui vis digna pudoris
Cultorum cordi venerandam posceret esse.
Sed contra illorum iam mens maculata cruore
730Progenie exstincta domini sibi post dominatum
Cedere credentum, crudeli vulnere fixum
Obtruncant iaciuntque foras trans saepta cadaver.
Post haec iam dominus veniet poenasque reposcet
Tantorum scelerum. Sed vobis tradita quondam
735Fulgentis regni sedes translata feretur
Ad placidam gentem, possit quae reddere fructus.»
«Ut rex, qui nato thalamorum vincula nectens
Praecipit, ut proceres convivia laeta frequentent,
Accitos famulis voti regalis honorem
740Concelebrare simul; cuncti sed adire recusant
Regales thalamos, regalis pocula mensae.
Post alios mittit, sese largissima cuncta
Magnificasque dapes, convivia laeta parasse.
Illi neglectis opibus diversa petebant.
745Hic aedes proprias, hic ruris tecta propinqui,
Ast alius merces potius ac lucra revisit.
Multi praeterea missos, qui ad laeta vocarent,
Insontes famulos rapiunt et corpora ferro
In mortem cruciant. Tum rex ubi comperit acta,
750Milibus armatis cives cum moenibue ipsis
Subruit, effusi famulorum sanguinis ultor.
Tunc servis fatur: Nunc festa iugalia cenae,
Praelargis opibus quaecumque instruximus illi,
Contempsere meis proceres contingere mensis.
755Ite igitur propere per publica saepta viarum,
Et quoscumque illic casus glomeraverit, omnes
Huc laetis nati thalamis adhibete vocantes.
Progressi famuli per compita cuncta viarum
Inventos duxere simul. Iam denique cunctae
760Complentur mensae mixtae sine nomine plebis.
Hic iusti iniustique simul cubuere vocati.
At rex ingressus convivia laeta revisit.
Hic videt indutum pollutae vestis amictu,
Laetitiis thalami fuerat cui dissona lingua.
765Isque ubi regalis sermonis pondere causas
Reddere pro vestis maculis et labe iubetur,
Oppresso tacuit non puri pectoris ore.
Et tum conversus famulis rex praecipit illum
Conexis manibus pedibusque et corpore toto
770In tenebras raptum mox praecipitare profundas.
Illic stridor erit vasti sine fine doloris,
Et semper fletus. Multis nam saepe vocatis
Paucorum felix hominum selectio fiet.»

Sigue explorando

Por su autor
Iuvencus · 53 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Evangeliorum libri quattuor — Liber primusEvangeliorum libri quattuor — [Praefatio] →

Expediente

Autor
Iuvencus
Título
Evangeliorum libri quattuor — Liber tertius
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-evangeliorum-libri-quattuor-liber-tertius--iuvencus-13875f
Cita recomendada
Iuvencus, «Evangeliorum libri quattuor — Liber tertius», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-evangeliorum-libri-quattuor-liber-tertius--iuvencus-13875f.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.