CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaLuxorius

Luxorius · Medieval

Epitaphion de filia Oageis infantula

latín

Heu dolor! Est magnis semper mors invida fatis,
Quae teneros artus inimico sidere mergit!
Damira hoc tumulo regalis clauditur infans,
Cui vita innocua est quarto dirupta sub anno.
Quam facile offuscant iucundum tristia lumen! 5
Nemo rosam albentem, fuerit nisi quae bona, carpit.

Haec parvam aetatem cuncta cum laude ferebat.
Grata nimis specie, verecundo garrula vultu
Naturae ingenio modicos superaverat annos.
Dulce loquebatur, quidquid praesumpserat ore, 10
Linguaque diversum fundebat mellea murmur,
Tamquam avium verna resonat per tempora cantus.

Huius puram animam stellantis regia caeli
Possidet et iustis inter videt esse catervis.
At pater Oageis, Libyam dum protegit armis, 15
Audivit subito defunctam funere natam.
Nuntius hic gravior cunctis fuit hostibus illi,
Ipsaque sub tali flevit Victoria casu.

Sigue explorando

Por su autor
Luxorius · 85 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Epigrammata parva quod in hoc libro scripseritEpithalamium Fridi a Luxorio, viro clarissimo et spectabili, dictum centone →

Expediente

Autor
Luxorius
Título
Epitaphion de filia Oageis infantula
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-epitaphion-de-filia-oageis-infantula--luxorius-48ea2b
Cita recomendada
Luxorius, «Epitaphion de filia Oageis infantula», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-epitaphion-de-filia-oageis-infantula--luxorius-48ea2b.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.