CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaDecimus Magnus Ausonius

Decimus Magnus Ausonius · Medieval

Epistularum liber — 15. Ausonius Tetradio sal.

latín

O qui venustos uberi facundia
sales opimas, Tetradi,
cavesque, ne sit tristis et dulci carens
amara concinnatio;
qui felle carmen atque melle temperans
torpere musas non sinis
pariterque fucas quaeque gustu ignava sunt
et quae sapore tristia;
rudes camenas qui Suessae praevenis
aevoque cedis, non stilo:
cur me propinquum Santonorum moenibus
declinas, ut Lucas boves
olim resumpto praeferoces proelio
fugit iuventus Romula?
Non tigris te, non leonis impetu,
amore sed caro expeto.
Videre alumni gestio voltus mei
et indole optata frui.
Invitus olim devoravi absentiae
necessitatem pristinae,
quondam docendi munere adstrictum gravi
Iculisma cum te absconderet,
et invidebam devio ac solo loco
opus Camenarum tegi.
At nunc frequentes atque claros nec procul
cum floreas inter viros
tibique nostras ventus auras deferat
auresque sermo verberet,
cur me supino pectoris fastu tumens
spernis poetam consulem,
tuique amantem teque mirantem ac tua
desiderantem carmina
oblitus alto neglegis fastidio?
Plectendus exemplo tuo,
ni stabilis aevo pectoris nostri fides
quamquam recusantes amet.
Vale. Valere si voles me, pervola
cum scrinio et Musis tuis.

Sigue explorando

Por su autor
Decimus Magnus Ausonius · 327 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Epistularum liber — 14. Ausonius PauloEpistularum liber — 16. Ausonius Probo praefecto praetorio sal. →

Expediente

Autor
Decimus Magnus Ausonius
Título
Epistularum liber — 15. Ausonius Tetradio sal.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-epistularum-liber-15-ausonius-tetradio-sal--decimus-magnus-ausonius-e6a14e
Cita recomendada
Decimus Magnus Ausonius, «Epistularum liber — 15. Ausonius Tetradio sal.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-epistularum-liber-15-ausonius-tetradio-sal--decimus-magnus-ausonius-e6a14e.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.