CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaDecimus Magnus Ausonius

Decimus Magnus Ausonius · Medieval

Epistularum liber — 14. Ausonius Paulo

latín

Aequoream liqui te propter, amice, Garumnam,
te propter campos incolo Santonicos.
Congressus igitur nostros pete; si tibi cura,
quae mihi, conspectu iam potiere meo.
Sed tantum adpropera, quantum pote corpore et aevo;
ut salvum videam, sat cito te video.
Si post infaustas vigor integratus habenas
et rediit membris iam sua mobilitas,
si riguam laetis recolis Pimpleida Musis,
iam vates et non flagrifer Automedon,
pelle soporiferi senium nubemque veterni
atque alacri mediam carpe vigore viam.
Sed cisium aut pigrum cautus conscende veraedum:
non tibi sit raedae, non amor acris equi.
Cantheris moneo male nota petorrita vites
nec celeres mulas ipse Metiscus agas.
Sic tibi sint Musae faciles, meditatio prompta
et memor, et liquidi mel fluat eloquii:
sic, qui venalis tam longa aetate Crebennus
non habet emptorem, sit tibi pro pretio.
Attamen ut citius venias leviusque vehare,
historiam, mimos, carmina linque domi.
Grande onus in musis: tot saecula condita chartis,
quae sua vix tolerant tempora, nostra gravant.
Nobiscum invenies epeon polymorphea plethyn,
grammatikon te plokas kai logodaidalien,
daktylon heroion kai aoidopolon choriambon,
syn Thalies komoi syrmata Terpsichores,
sotadikon te kinaidon, ionikon amphoterothen,
rythmon Pindarikon ennomon euepien,
eilipoden skazonta kai ou skazonta trimetron,
okto Toukydidou, ennea Herodotou:
rhetorikon <ti> theama, sophon erikydea phyla,
panta mal' hoss' etheleis, kai pleon, ei ke thelois.
Hoc tibi de nostris aspastikon offero libris.
Vale. Valere si voles me, iam veni.

Sigue explorando

Por su autor
Decimus Magnus Ausonius · 327 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Epistularum liber — 12. Aysonios PauloiEpistularum liber — 15. Ausonius Tetradio sal. →

Expediente

Autor
Decimus Magnus Ausonius
Título
Epistularum liber — 14. Ausonius Paulo
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-epistularum-liber-14-ausonius-paulo--decimus-magnus-ausonius-9d9c41
Cita recomendada
Decimus Magnus Ausonius, «Epistularum liber — 14. Ausonius Paulo», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-epistularum-liber-14-ausonius-paulo--decimus-magnus-ausonius-9d9c41.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.