CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaDecimus Magnus Ausonius

Decimus Magnus Ausonius · Medieval

Epistularum liber — 10. Invitatio ad Paulum

latín

Si qua fides falsis umquam est adhibenda poetis
nec plasma semper adlinunt,
Paule, Camenarum celeberrime Castaliarum
alumne quondam, nunc pater
aut avus aut proavis antiquior, ut fuit olim
Tartesiorum regulus,
intemerata tibi maneant promissa memento.
Phoebus iubet verum loqui.
Etsi Pierias patitur lirare sorores,
numquam ipse torquet aulaka.
Te quoque ne pigeat consponsi foederis: et iam
citus veni remo aut rota,
aequoris undosi qua multiplicata recursu
Garumna pontum provocat,
aut iteratarum qua glarea trita viarum
fert militarem ad Blaviam.
Nos etenim primis sanctum post Pascha diebus
avemus agrum visere.
Nam populi coetus et compita sordida rixis
fastidientes cernimus
angustas fervere vias et congrege volgo
nomen plateas perdere.
Turbida congestis referitur vocibus echo:
«tene, feri, duc, da, cave»,
sus lutulenta fugit, rabidus canis impete saevo
et impares plaustro boves.
Nec prodest penetrale domus et operta subire:
per tecta clamores meant.
Haec et quae possunt placidos offendere mores
cogunt relinqui moenia,
dulcia secreti repetantur ut otia ruris,
nugis amica ac seriis,
tempora disponas ubi tu tua iusque tuum sit,
ut nil agas vel quod voles.
Ad quae si properas, tota cum merce tuarum
veni Camenarum citus.
Dactylicos, elegos, choriambum carmen, epodos,
socci et cothurni musicam
carpentis impone tuis: nam tota supellex
vatum piorum chartea est.
Nobiscum invenies kat'enantia, si libet uti
non Poena, sed Graeca fide.

Sigue explorando

Por su autor
Decimus Magnus Ausonius · 327 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Epistularum liber — 1. Ausonius ad patrem de suscepto filioEpistularum liber — 11. Rescriptum Paulo suo →

Expediente

Autor
Decimus Magnus Ausonius
Título
Epistularum liber — 10. Invitatio ad Paulum
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-epistularum-liber-10-invitatio-ad-paulum--decimus-magnus-ausonius-e7bf6a
Cita recomendada
Decimus Magnus Ausonius, «Epistularum liber — 10. Invitatio ad Paulum», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-epistularum-liber-10-invitatio-ad-paulum--decimus-magnus-ausonius-e7bf6a.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.