CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaDecimus Magnus Ausonius

Decimus Magnus Ausonius · Medieval

Epistularum liber — 1. Ausonius ad patrem de suscepto filio

latín

Credideram nil posse meis affectibus addi,
quo, venerande pater, diligerere magis.
Accessit (grates superis medioque nepoti,
bina dedit nostris qui iuga nominibus.
Ipse nepos te fecit avum, mihi filius idem
et tibi ego: hoc nato nos sumus ambo patres.
Nec iam sola mihi pietas mea suadet amorem:
nomine te gemini iam genitoris amo),
accessit titulus, tua quo reverentia crescat,
quo doceam natum, quid sit amare patrem.
Quippe tibi aequatus videor, quia parvulus isto
nomine honoratum me quoque nobilitat,
paene aetas quia nostra eadem. Nam subparis aevi
sum tibi ego et possum fratris habere vicem.
Nec tantum nostris spatium interponitur annis,
quanta solent alios tempora dividere.
Vidi ego natales fratrum distare tot annis,
quot nostros: aevum nomina non onerant.
Pulchra iuventa tibi senium sic iungit, ut aevum
quod prius est maneat, quod modo ut incipiat.
Et placuisse reor geminis aetatibus, ut se
non festinato tempore utraque daret,
leniter haec flueret, haec non properata veniret,
maturam frugem flore manente ferens.
Annos me nescire tuos, pater optime, testor
totque putare tuos, quot reor esse meos.
Nesciat hos natus: numeret properantior heres,
testamenta magis quam pia vota fovens
exemploque docens pravo iuvenescere natos,
ut nolint patres se quoque habere senes.
Verum ego primaevo genitus genitore fatebor
subparis haec aevi tempora grata mihi.
Debeo quod natus, suadet pia cura nepotis
addendum patri, quo veneremur avum.
Tu quoque, mi genitor, geminata vocabula gaude,
nati primaevi nomine factus avus.
Exiguum quod avus: faveant pia numina divum
deque nepote suo fiat avus proavus.
Largius et poterunt producere fata senectam:
set rata vota reor, quae moderata, magis.

Sigue explorando

Por su autor
Decimus Magnus Ausonius · 327 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Epigrammata (Ausonius)Epistularum liber — 10. Invitatio ad Paulum →

Expediente

Autor
Decimus Magnus Ausonius
Título
Epistularum liber — 1. Ausonius ad patrem de suscepto filio
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-epistularum-liber-1-ausonius-ad-patrem-de-suscep--decimus-magnus-ausonius-5c7201
Cita recomendada
Decimus Magnus Ausonius, «Epistularum liber — 1. Ausonius ad patrem de suscepto filio», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-epistularum-liber-1-ausonius-ad-patrem-de-suscep--decimus-magnus-ausonius-5c7201.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.