CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaPublius Ovidius Naso

Publius Ovidius Naso · Medieval

Epistulae ex Ponto — Liber IV — Sex. Pompeio

latín

Si quis adhuc usquam nostri non inmemor extat
quidve relegatus Naso requirit agam,
Caesaribus vitam, Sexto debere salutem
me sciat. A superis hic mihi primus erit.
Tempora nam miserae complectar ut omnia vitae,15.5
a meritis eius pars mihi nulla vacat.
Quae numero tot sunt quot in horto fertilis arvi
punica sub lento cortice grana rubent,
Africa quot segetes, quot Tmolia terra racemos,
quot Sicyon bacas, quot parit Hybla favos.15.10
Confiteor: testere licet. Signate, Quirites!
Nil opus est legum viribus, ipse loquor.
Inter opes et me, parvum rem, pone paternas,
pars ego sum census quantulacumque tui.
Quam tua Trinacria est regnataque terra Philippo,15.15
quam domus Augusto continuata foro,
quam tua, rus oculis domini, Campania, gratum,
quaeque relicta tibi, Sexte, vel empta tenes,
tam tuus en ego sum, cuius te munere tristi
non potes in Ponto dicere habere nihil.15.20
Atque utinam possis et detur amicius arvum
remque tuam ponas in meliore loco!
Quod quoniam in dis est, tempta lenire precando
numina perpetua quae pietate colis.
Erroris nam tu vix est discernere nostri15.25
sis argumentum maius an auxilium.
Nec dubitans oro, sed flumine saepe secundo
augetur remis cursus euntis aquae.
Et pudet et metuo semperque eademque precari,
ne subeant animo taedia iusta tuo.15.30
Verum quid faciam? res inmoderata cupido est:
da veniam vitio, mitis amice, meo.
Scribere saepe aliud cupiens delabor eodem:
ipsa locum per se littera nostra rogat.
Seu tamen effectus habitura est gratia, seu me15.35
dura iubet gelido Parca sub axe mori,
semper inoblita repetam tua munera mente
et mea me tellus audiet esse tuum.
Audiet et caelo posita est quaecumque sub ullo,
transit nostra feros si modo Musa Getas,15.40
teque meae causam servatoremque salutis
meque tuum libra norit et aere minus.

Sigue explorando

Por su autor
Publius Ovidius Naso · 268 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Epistulae ex Ponto — Liber IV — Sex. PompeioEpistulae ex Ponto — Liber IV — Suillio →

Expediente

Autor
Publius Ovidius Naso
Título
Epistulae ex Ponto — Liber IV — Sex. Pompeio
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-epistulae-ex-ponto-liber-iv-sex-pompeio--publius-ovidius-naso-76a6c0
Cita recomendada
Publius Ovidius Naso, «Epistulae ex Ponto — Liber IV — Sex. Pompeio», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-epistulae-ex-ponto-liber-iv-sex-pompeio--publius-ovidius-naso-76a6c0.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.