CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaPublius Ovidius Naso

Publius Ovidius Naso · Medieval

Epistulae ex Ponto — Liber IV — Sex. Pompeio

latín

Ite, leves elegi, doctas ad consulis aures
verbaque honorato ferte legenda viro.
Longa via est nec vos pedibus proceditis aequis
tectaque brumali sub nive terra latet.
Cum gelidam Thracen et opertum nubibus Haemum5.5
et maris Ionii transieritis aquas,
luce minus decima dominam venietis in Urbem,
ut festinatum non faciatis iter.
Protinus inde domus vobis Pompeia petatur:
non est Augusto iunctior ulla foro.5.10
Si quis, ut in populo, qui sitis et unde requiret,
nomina decepta quaelibet aure ferat.
Ut sit enim tutum, sicut reor esse, fateri
vera, minus certe ficta timoris habent.
Copia nec vobis nullo prohibente videndi5.15
consulis, ut limen contigeritis, erit:
aut reget ille suos dicendo iura Quirites,
conspicuum signis cum premet altus ebur,
aut populi reditus positam componet ad hastam
et minui magnae non sinet urbis opes,5.20
aut, ubi erunt patres in Iulia templa vocati,
de tanto dignis consule rebus aget,
aut feret Augusto solitam natoque salutem
deque parum noto consulet officio
tempus et his vacuum Caesar Germanicus omne5.25
auferet: a magnis hunc colit ille deis.
Cum tamen a turba rerum requieverit harum,
ad vos mansuetas porriget ille manus
quidque parens ego vester agam fortasse requiret.
Talia vos illi reddere verba volo:5.30
“Vivit adhuc vitamque tibi debere fatetur
quam prius a miti Caesare munus habet.
Te sibi, cum fugeret, memori solet ore referre
barbariae tutas exhibuisse vias.
Sanguine Bistonium quod non tepefecerit ensem,5.35
effectum cura pectoris esse tui.
Addita praeterea vitae quoque multa tuendae
munera, ne proprias attenuaret opes.
Pro quibus ut meritis referatur gratia, iurat
se fore mancipii tempus in omne tui.5.40
Nam prius umbrosa carituros arbore montes
et freta velivolas non habitura rates
fluminaque in fontes cursu reditura supino
gratia quam meriti possit abire tui.”
Haec ubi dixeritis, servet sua dona rogate!5.45
Sic fuerit vestrae causa peracta viae.

Sigue explorando

Por su autor
Publius Ovidius Naso · 268 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Epistulae ex Ponto — Liber IV — Sex. PompeioEpistulae ex Ponto — Liber IV — Sex. Pompeio →

Expediente

Autor
Publius Ovidius Naso
Título
Epistulae ex Ponto — Liber IV — Sex. Pompeio
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-epistulae-ex-ponto-liber-iv-sex-pompeio--publius-ovidius-naso-2f112a
Cita recomendada
Publius Ovidius Naso, «Epistulae ex Ponto — Liber IV — Sex. Pompeio», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-epistulae-ex-ponto-liber-iv-sex-pompeio--publius-ovidius-naso-2f112a.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.