CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaFranciscus Petrarca

Franciscus Petrarca · Medieval

Epistolae metricae — PANEGYRICUS IN FUNERE MATRIS

latín

Suscipe funereum genetrix sanctissima, cantum
Atque aures adverte pias, si premia celo
Digna ferens virtus alios non spernit honores.
Quid tibi pollicear, nisi quod velut alta tonantis
Regna tenes Electa dei tam nomine quam re?
Sic quoque perpetuum dabit hic tibi nomen honestas,
Musarum celebranda choris pietasque suprema,
Maiestasque animi primisque incepta sub annis
Corpore in eximio nullam intermissa per horam
Tempus ad extremum vite notissima clare
Cura pudicitie: facie miranda sub illa
Iam brevis innocue presens tibi vita peracta
Efficit ut populo maneas narranda futuro;
Eternum veneranda bonis, michi flendaque semper.
Nec quia contingerit quicquam tibi triste dolemus,
Sed quia me fratremque, parens dulcissima, fessos
Pythagore in bivio et rerum sub turbine linquis.
Tu tamen instabilem, felix o transfuga, mundum
Non sine me fugies, nec stabis sola sepulcro.
Egregiam matrem sequitur fortuna relicte
Spesque domus et cunta animi solatia nostri.
Ipse ego iam saxo videor michi pressus eodem.
Hec modo pauca quidem pectus testantia mestum
Dicta velim, sed plura alias; tempusque per omne
Hac tua, fida parens, resonabit gloria lingua,
Has longum exequias tribuam tibi; postque caduci
Corporis interitum, quod adhuc viget, optima, sub quo
Vivis adhuc, genetrix, cum iam compresserit urna
Hos etiam cineres, nisi me premat immemor etas,
Vivemus pariter, pariter memorabimus ambo.
Sin aliter fors dura parat, morsque invida nostram
Extinctura venit fragili cum corpore famam,
Tu saltem, tu sola precor post busta superstes
Vive, nec immerite noceant oblivia Lethes.
Versiculos tibi nunc totidem, quot prebuit annos
Vita damus, gemitus et cetera digna tulisti
Dum stetit ante oculos feretrum miserabile nostros
Ac licuit gelidis lacrimas infundere membris.

Sigue explorando

Por su autor
Franciscus Petrarca · 83 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Epistolae metricae — GENETHLIACON MARCI MEDIOLANENSIUM PRINCIPIS

Expediente

Autor
Franciscus Petrarca
Título
Epistolae metricae — PANEGYRICUS IN FUNERE MATRIS
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-epistolae-metricae-panegyricus-in-funere-matris--franciscus-petrarca-2daada
Cita recomendada
Franciscus Petrarca, «Epistolae metricae — PANEGYRICUS IN FUNERE MATRIS», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-epistolae-metricae-panegyricus-in-funere-matris--franciscus-petrarca-2daada.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.