CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaFranciscus Petrarca

Franciscus Petrarca · Medieval

Epistolae metricae — BARBATO SULMONENSI

latín

Dulcis amice, vale. Tua si michi semper imago
It presens mecumque sedet mecumque quiescit,
Redde vices: non atra palus Acherontis opaci,
Turbida somnifero dirimat nec gurgite Lethe
Omnipotens quos iunxit amor. Nunc corpore paulum
Distrahimur, sic fata iubent, sic velle necesse est.
Tu Capuam tergo Capreasque a pectore semper,
Puteolos dextra et phrygii tibicinis ossa,
At leva Silerimque procul bifidumque Vesevum
Aspicis, equoreo resonantia littora fluctu,
Meniaque ampla tenens, quibus est a virgine nomen,
Urbibus atque ubi iam fuerat gens una duabus,
Nunc gentes una urbe due, populusque biformis.
Hic sine me remanes, immo mecum omnibus horis
Omnibus atque locis: sed enim me dextera regis
Ripa Padi, levumque patris latus Apennini
Arvaque pontifrago circum contermina Parme
Nunc reducem expectant Planeque umbracula Silve.
Namque ibi Pyerius gelidum me contigit ardor,
Africa nostra michi longum intermissa iacebat.
Excivit locus ingenium, lapsumque repente
Restituit calamum, memini; me nulla profecto
Ingratum factura dies. Stat colle virenti
Silva ingens, Planeque tenet, licet ardua, nomen.
Hic solem procul aerias avertere fagos
Ac teneras variare solum concorditer herbas
Mensibus estivis videas, hic brachia Cancri
Temperat unda recens atque ora iubamque Leonis
Dulces vicinis feriunt ex montibus aure.
Impendent iuga celsa super celumque lacessunt,
Gallia sub pedibus iacet Itala tota sedenti:
Contra autem Hesperie cernuntur terminus Alpes.
Mille nemus volucrum species ac mille ferarum
Circumeunt habitantque sacrum, gelidusque per umbram
Fons ruit: irriguo pubescunt gramina flexu.
Floreus in medio thorus est, quem cespite nullo
Erexit manus artificis, sed amica poetis
Ipsa suis natura locum meditata creavit.
Hic avium cantus fontis cum murmure blandos
Conciliant somnos: gratum parat herba cubile,
Fronde tegunt rami, mons flamina submovet Austri.
Horridus hunc metuit pedibus violare subulcus,
Rusticus hunc rastris, digitoque hunc signat et alto
Silvarum trepidus veneratur ab aggere custos:
Intus odor mirus statioque simillima Campis
Elysiis profugisque domus placidissima Musis.
Deferor huc solus furtim sociosque fefelli
Tunc, cum prima michi que strinxit tempora laurus
Aruerat nondum; flexum vix Cynthia callem,
Postquam Roma novum tulit ad Capitolia vatem,
Transierat, pompaque tumens fortasse recenti
Nescio quid tacita insolitum sub mente movebam.
Obstupui rediitque vage vetus Africa menti:
Cetera reiciens, operi mea dextra relicto
Redditur: inde loco locus hic michi carior omni.
Hunc revidere velim cepti michi conscius alti
Extremamque manum longo imposuisse labori,
Quem traxit fortuna diu. Si dextra favebunt
Sidera, tum tandem incipiet secura vagari
Africa per Latium studio redimita supremo
Scipiadesque meus. Quod si vivacior annos
Parca trahit, quid mens agitet fortasse requires.
Hoc unum tibi subtrahimus, sed amare laborem
Propositum et segnes a limine pellere somnos.

Sigue explorando

Por su autor
Franciscus Petrarca · 83 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Epistolae metricae — [ Appendix - Ad Reinaldum Veronensem ]Epistolae metricae — GENETHLIACON MARCI MEDIOLANENSIUM PRINCIPIS →

Expediente

Autor
Franciscus Petrarca
Título
Epistolae metricae — BARBATO SULMONENSI
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-epistolae-metricae-barbato-sulmonensi--franciscus-petrarca-9e5c2c
Cita recomendada
Franciscus Petrarca, «Epistolae metricae — BARBATO SULMONENSI», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-epistolae-metricae-barbato-sulmonensi--franciscus-petrarca-9e5c2c.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.