CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaFranciscus Petrarca

Franciscus Petrarca · Medieval

Epistolae metricae — AD ZENOBIUM FLORENTINUM

latín

Dulce iter in patriam, dulcis fuga: rarior hospes
Attrahit, at note retrahunt fastidia turbe.
Quid facias, anime? Locus is quo pergimus, inquam,
Fert mala iuncta bonis et dulcia miscet amaris.
Cunta quidem subeunda simul fugiendaque nobis
Cunta simul, neque enim facilis discretio rerum:
«Eligit ille fugam». Quid, quod nec aperta volenti
Ianua? In exilium cives egere superbi.
Claudit iniquam urbem qui ius sibi supprimit equum.
Est genus exilii tacitum, sunt vulnera ceca.
Miraris? Cui non paucorum iniuria nota est,
Quam fovet immemoris populi patientia nostri,
Vel vi rapta domus, vel pascua ruris aviti,
Amisseque preces et tot per inane querele?
Indignor, ne vera negem. Tecum ne licebit
Glorier? Amplexa est gremio nos aurea Roma
Et civem dignata suum, dulcisque Maroni
Parthenope, sacro fedus feriente Roberto.
Quid referenda michi seu docta Bononia legum,
Seu salis inferni decorantes littora Pise,
Atque Adrie imperitans alter que Venetia mundus,
Historieque parens Patavum, seu Smyrna Latinis,
Mantua sideree nutrix longeva poesis,
Parma vel imperii clipeus, si credimus olim
Romuleos dum dura duces fortuna premebat.
Quid loquar hesperias urbes atque oppida nostrum
Inter honoratos numerantia nomen alumnos,
Vestra quod una suis abolet Florentia fastis?
Longius impellor, calamum rapit ira calentem;
Gallia me voluit, proles generosa Philippi
Non neget: extrerni proprium voluere Britanni:
Immeritum, fateor, sed in hoc michi sidera saltem
Dextra favent, levi mulcentia luminis astrum.
Quo tulit ecce dolor! Leso tu parce loquaci,
Non fugimus patriam, sed nos fugat illa profecto.
Mos vetus exemplis illustribus! Aspice busta
Sparsa virum, patria vetitum tellure iacere,
Quos cives, quenam peregrino in pulvere saxa!
Quos cineres, que membra premunt! Solabimur ergo,
Et moniti meliora animo tolerabimus equo.

Sigue explorando

Por su autor
Franciscus Petrarca · 83 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Epistolae metricae — AD ZENOBIUM FLORENTINUMEpistolae metricae — AD ZOILUM →

Expediente

Autor
Franciscus Petrarca
Título
Epistolae metricae — AD ZENOBIUM FLORENTINUM
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-epistolae-metricae-ad-zenobium-florentinum--franciscus-petrarca-4ddc40
Cita recomendada
Franciscus Petrarca, «Epistolae metricae — AD ZENOBIUM FLORENTINUM», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-epistolae-metricae-ad-zenobium-florentinum--franciscus-petrarca-4ddc40.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.