CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaFranciscus Petrarca

Franciscus Petrarca · Medieval

Epistolae metricae — AD ZENOBIUM FLORENTINUM

latín

O felix, cui vel viduam spectare parentem
Contigit atque vagas deserto in monte sorores!
Vidisti quod mundus iners, quod vulgus avarum,
Posteritas quod ceca nequit. Spectacula raro
Ingeniis permissa sacris, tot milia rerum,
Tot curas formasque hominum speciesque laborum
Cernere sub pedibus poteras tranquillus ab alto,
Me procul in tenebris per devia longa viarum
Errantem vidisse fuit. Sed traxit amate
Frondis odor, libuitque sequi, quem iure licebat
Spernere, pyerias ausum decerpere lauros:
Fortior ignavum miles sic signa ferentem,
Doctus inexpertos observat nauta magistros;
Propositi tamen egregii votique modesti
Quisquis es, in nostrum adeo propensus amorem,
Te lete cupidisque animi complectimur ulnis.

Sigue explorando

Por su autor
Franciscus Petrarca · 83 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Epistolae metricae — AD VERGILIUM MARONEM PARTENIATEM PUBLIUM HEROICUM POETAMEpistolae metricae — AD ZENOBIUM FLORENTINUM →

Expediente

Autor
Franciscus Petrarca
Título
Epistolae metricae — AD ZENOBIUM FLORENTINUM
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-epistolae-metricae-ad-zenobium-florentinum--franciscus-petrarca-258008
Cita recomendada
Franciscus Petrarca, «Epistolae metricae — AD ZENOBIUM FLORENTINUM», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-epistolae-metricae-ad-zenobium-florentinum--franciscus-petrarca-258008.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.