CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaFranciscus Petrarca

Franciscus Petrarca · Medieval

Epistolae metricae — AD IOHANNEM BARILEM NEAPOLITANUM MILITEM

latín

Doctus ad horrificam delectus nauta procellas,
Grande onus et rari mixtam tibi sentis honoris
Materiam imponi. Famam, nisi fallor, amabat
Qui iussit tam magna, tuam; verum otia nostra
Oderat ac requiem. Spectati dextra magistri
Poscitur ad clavum quotiens violentior auster
Incubuitque vadis scopuloque illisa maligno
Ingemuit raucum iam pervia fluctibus alnus.
At quotiens celo mitis iacet unda sereno
Blandus et Hesperio zephirus suspirat ab axe,
Cura gubernacli minor est, minus indiget artis
Atque opere, fragili quamvis credenda lacerto.
Tu syrtim ambiguam ventis frangentibus equor,
Littoreos ve canum strepitus refluam ve Caribdim
Euxinum ve fretum rapidi sub faucibus Histri
Ingressum te, care, puta. Tamen omnia virtus
Vincet et ancipiti tua carbasa certa profundo
Vis animi generosa reget. Mirabere forsan:
Spes ea, vester amor, desideriumque metusque
Sollicitant, quo calle queam de littore tuto
In puppim transire tuam, visurus ab alto
Monstra maris tumidi et portum subiturus eundem.

Sigue explorando

Por su autor
Franciscus Petrarca · 83 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Epistolae metricae — AD ILDEBRANDINUM PADUANUM EPISCOPUMEpistolae metricae — AD IOHANNEM BARRILEM NEAPOLITANUM MILITEM →

Expediente

Autor
Franciscus Petrarca
Título
Epistolae metricae — AD IOHANNEM BARILEM NEAPOLITANUM MILITEM
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-epistolae-metricae-ad-iohannem-barilem-neapolita--franciscus-petrarca-cffa4f
Cita recomendada
Franciscus Petrarca, «Epistolae metricae — AD IOHANNEM BARILEM NEAPOLITANUM MILITEM», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-epistolae-metricae-ad-iohannem-barilem-neapolita--franciscus-petrarca-cffa4f.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.