Nuper ab Oceano multa cum laude reversum
Occiduo, nunc et silvas et rura sequentem
Aspera, que fluctu glacialis proluit Hister,
Conscius ingenii iam te satis arbitror omnem
Europe spectasse situm. Te iudice, pauca
Disseruisse velim, quantum seu gallica Tempe,
Seu fera Teutonie tellus orbisque britannus
Distet ab ausonio, quantum simul inter utranque
Hesperiam intersit. Namque et michi cura videndi
Multa fuit terrasque labor penetrare remotas,
Nec novus hic mentem subit impetus. Acta poetis
Iam pridem rerumque aliis memorata magistris
Precipue nostro res decantata Maroni est,
Et michi post alios; rauco sub murmure dicta
Nunc iterum aggredior, non inscius hanc michi causam
Multorum fortasse odii. Si vera profecto
Sunt tanti, ut pariant hostem, michi nullus amicus
Esse potest; nullam querendi contulit artem
Ingenium studiumque michi, nec conferat oro.
Ergo ego vera loqui, fierem ne publicus hostis,
Haud veritus, moneo ac testor: qui forsitan egre
Hec legerent, oculos avertant; perlege solus:
Namque tibi Musisque cano vulgumque relego.
Iam primum quacunque animis regione vagemur
Sive per has nostris habitatas gentibus urbes,
Sive per Assyrie populos (nam longius ardor
Evehit) Egiptumque magam, quos subdolus ille
Mentitus mandata Dei mulcendo fefellit
Sive per ignotos ritus, ubi ceca prophanis
Templa deis, cultroque ferox ubi dira sacerdos
Exta secans, fedisque miseros inhiare sacellis
Gaudet et attonitos cura suspendit inani;
Quo te cunque moves, quocunque sub ethere sistis,
Multa tibi occurrent propriis metuenda colonis,
Multa tibi variarum aderit penuria rerum.
Musa, gradum cohibe: quorsum temeraria pergis?
Conspuet insanum iam iam tua carmina vulgus,
Turba suos teneat mores, nos nostra loquamur.
Gallia nec vitem nec munera Palladis ante
Noverat, hos serum meruit gustare liquores,
Postquam Roma fuit. Sed adhuc ibi rarus olive
Frondet honos: nam poma quidem fragrantia nostri
Orbis, et aurato nusquam virgulta colore.
Hec quoque diversis uterum fecunda metallis
Non solvit, scatebrisque caret, quibus egra leventur
Corpora, nec gregibus tondetur leta superbis.
Musa, gradum cohibe. Quorsus temeraria pergis?
Germanas transire nives atque horrida vasti
Frigora Danubii placitum, et quos dextera Rheni
Ripa procul fixo subiectos respicit axi.
Dulcius e rapto victuros pane Suevos,
Ceruleos Albis quos irrigat amne Boemos,
Quos Hypanis parve gignens animantia vite
Aut vagus algenti Tanais disterminat unda.
Hec loca nil Bacho debentia, nilque Minerve
Atque parum Cereri, sileant. Pars magna britanni
Littoris aut messem bibit aut liquefacta Lyei
Poma, loco sevo rarum, nisi cara vehantur
Vina mari, precio misere mage dulcia vite.
Flandria quid sitiens haurit nisi pocula mellis
Aut aliunde gravi venientia vina labore?
Quid nisi telluris cumulos iam sole recoctos,
Quos operosa estas brume transmittit inerti
Terrarum pars illa cremat? Nimis ordine longum est
Enumerare plagas, quas frigida contegit Ursa,
Fertilis at zephiro situs est et fertilis Euro
Et sua fertilitas nimboso contigit Austro.
Quis tamen ignorat quantum est quod desit ubique,
Natura retrahente manu? quantum ve quod obsit?
Hinc decor omnis abest nemorum, illinc dulcis aquarum
Copia, damnose vastant hec arva paludes,
Illa necant sentes vel putris acervus arene,
Ille locus tigres silvis errare profundis,
Ille videt gelido volitantes ethere gryphes,
Ille truces pardos, rapidos habet ille leones,
Ille venenosos stirpes herbasque malignas:
Germinat hic morbos, hic pullulat aspide multa.
Contra autem bona vera animi ingeniumque supremum
Aoniamque lyram, quam Grecia victa Latinis
Tradidit, innumerasque libens pretervehor artes.
Italie quid obest, nisi Mars violentus obesset?
Quid ve deest Italis, nisi pax non deforet una?
Nostra patent nostris, aliena revolvere mens est.
Musa, gradum cohibe. Quorsum, temeraria, quorsum?
Ulterius transire veto, ter iussa quiesce.