CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaFranciscus Petrarca

Franciscus Petrarca · Medieval

Epistolae metricae — AD GUIDONEM DE GONZAGA MANTUE DOMINUM

latín

Itala quam reliquas superet facundia lingua,
Vir prestans, Graiam preter, (si fama sequenda est,
Si Cicero) nullam excipio, brevis iste libellus
Testis erit, clara eloquio quem Gallia celo
Attollitque favens, summisque equare laborat.
Scilicet hic vulgo recitat sua somnia Gallus:
Quid zelus, quid possit amor, quis pectus ephebi
Ignis edat, quid ludat anus, quibus artibus
Certet amans Veneris, quot sint in limine pestes,
Quis labor atque dolor, requies que mixta labori,
Que risus gemitusque vices, ut gaudia crebre
Rara rigent lacrime. Poterat quod latius ergo
Uberiusque dari fandique capacius arvum?
Somniat ista tamen, dum somnia visa renarrat,
Sopitoque nichil vigilans distare videtur.
Ut tuus ille olim melius concivis amoris
Explicuit sermone pathos, si fabula dives
Inspicitur frigiaque expirans cuspide Dido,
Seu vates, Verona, tuus, seu nidus amorum
Fertilis ac notus lascivo carmine Sulmo,
Umbria sive ducem ingenio largita peligno.
Ut sileam reliquos vel quos antiquior etas,
Vel quos nostra recens latialibus extulit oris.
Nec minus hunc lete excipies, nec munera temnes
Nostra ideo; vulgaria enim et peregrina petenti
Nil maius potiusse dari (nisi fallitur omnis
Gallia Pariseosque caput), michi crede valeque.

Sigue explorando

Por su autor
Franciscus Petrarca · 83 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Epistolae metricae — AD GABRIELEM ZAMOREUM PARMENSEMEpistolae metricae — AD GUILELMUM ORATOREM VERONENSEM →

Expediente

Autor
Franciscus Petrarca
Título
Epistolae metricae — AD GUIDONEM DE GONZAGA MANTUE DOMINUM
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-epistolae-metricae-ad-guidonem-de-gonzaga-mantue--franciscus-petrarca-522f5b
Cita recomendada
Franciscus Petrarca, «Epistolae metricae — AD GUIDONEM DE GONZAGA MANTUE DOMINUM», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-epistolae-metricae-ad-guidonem-de-gonzaga-mantue--franciscus-petrarca-522f5b.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.