CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaFranciscus Petrarca

Franciscus Petrarca · Medieval

Epistolae metricae — AD EUNDEM

latín

Scilicet immense quod Flaccus dixerat urbi:
«Belua multorum es capitum», sibi vindicat omnis
Villula. Fumosis sunt oppida menibus, unde
Pastor et hirsutus quondam veniebat arator,
Nunc vagus impostor quique omnia littora lustret
Insomnis mercator adest, quique omnia sulcet
Equora, et excisum patrio de stipite remum
Ignotis qui verset aquis; qui sidere in atro
Pervigil instantes mundo notet ante tumultus,
Publica presagis aut funera cernat in astris,
Aut simulet; qui vel tristi radice paventem
Egrotum, vel morte levet; qui pulvere et herbis
Improbus ex variis medicatum spondeat aurum;
Vulnera qui curet verbis et credula fallat
Artibus innumeris insani pectora vulgi,
Solvere qui legum laqueos et vincla professus
Sudat et attonitum teneat sub rostra clientem.
Quid loquar artifices scelerum, quos surgere passim
Cernimus, immites humili de stirpe tyrannos?
Iam quecumque palus Syllas alit atque Nerones,
Portentum regale prius sic flumine longo
Assyrium nostras defluxit virus in oras.
Nos miseri, venale pecus, vilisque lupine
Preda famis, sequimur dominos, dominarier orbi
Quos magni docuere patres. Nec tuta dolendi
Libertas iusteque sonant impune querele,
Supplicium dolor ipse timet, nec parva gemendi
Materia est, non flere palam. Maria horrida velo,
O mea Calliope, et remis fugiamus adactis,
Securum carpamus iter, speciesque laborum
Et cursus vite varios populumque canamus.
Leditur hic gratis, cuius discrimina mille,
Mille artes et mille vie parque omnibus error.
Quelibet ancipitem pariet tibi silva sophistam,
Vepribus eliciet doctum nemus omne Platona,
Quolibet argutus procedet Tullius antro,
Aliger ex omni veniet tibi Dedalus Alpe.
Si status hic ruris, quenam confusio vasto
In populo, qualis magna labyrinthus in urbe?
Que si visa premunt animum, si dulcia turbant
Otia, cuntamur tristes abrumpere nodos
Ac letam temptare fugam? Vestigia vulgus
Nota sequatur iners; at nos Elycone sub alto
Secretos longe nitamur carpere calles.

Sigue explorando

Por su autor
Franciscus Petrarca · 83 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Epistolae metricae — AD EUNDEMEpistolae metricae — AD EUNDEM →

Expediente

Autor
Franciscus Petrarca
Título
Epistolae metricae — AD EUNDEM
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-epistolae-metricae-ad-eundem--franciscus-petrarca-398242
Cita recomendada
Franciscus Petrarca, «Epistolae metricae — AD EUNDEM», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-epistolae-metricae-ad-eundem--franciscus-petrarca-398242.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.