Exul inops horrensque habitu despectaque nuper
Femina, summe patrum, tua sancta ad limina supplex
Procubuit (tum forte aderam). Comes ulla viarum
Non erat, heu nil ausa fides! et tristis amicos
Abstulerat fortuna suos. Iam iusta precari
Ceperat et vacuam dederas iam questibus aurem.
Admirans, presaga hominum natura! videbar
Matronam michi nosse sacram: namque horrida primo
Congressu licet et canos incompta vagantes,
Alma tamen facies multo venerabilis evo
Plurima servabat sortis monimenta vetuste.
Nil quoque plebeium, nil vile, sonantia verba
Argumentum animi; et generoso spiritus ore
Scintillans. Que summa vie, que causa gemendi,
Unde ageret sese, nomen, patriamque genusque
Querere mens fuerat, quod cum sermone latino
Iunctus erat latius senio iam tritus amictus.
Ter fuit in foribus, sed ter reverentia vocem
Continuit: mesto interea sub murmure nomen
Roma erat, insonuit. Stupui quorsum ve secundis
Fidendum exemplo didici, quo clarius usquam
Nulla dies habuit. Nam quamvis cunta rotare
Regna potens vario soleat fortuna favore,
Et servos ad sceptra levet, solioque tyrannos
Precipitet, nichil illa tamen manifestius unquam
Edidit, ut rerum dominam cognoscere possis,
Quam dum tot partas bellis tantoque labore
Romuleas evertit opes, caput abstulit orbi.
Grecia verborum genetrix laudumque magistra
Attollat ventosos duces, vatumque fatiget
Ingenia. Eacides, precone superbus Homero,
Meonio ex calamo facilem sibi fecerit hastam;
Amphitrioniadem sacris et thure salutent
Ad celum ferant Thebe; Lacedemone fratres
Ledeos nitidis populi favor ingerat astris;
Impia regna Iovem, pulsum fuga sola parentem
Nobilitet; sensu Nestor senioque verendus,
Codrus amans patrie fuerit, gnarusque futuri
Tyresias; hausto famosus sanguine dive
Tydides; rapto sit vellere clarus Iason;
Tigribus invectus rapidis tirsumque coruscans
Liber ad extremos victor pervenerit Indos;
Atridas sua fama canat notosque furore
Aiaces; Ithacumque dolis pelagique bilustri
Circuitu nomenque vagis erroribus addat.
Cynigerum morsu illustrem, clarumque loquantur
Miltiadem Marathone sua, natumque cathenis
Conspicuum et tanto redimentem busta parenti.
Sint quoque magnanimi iuvenis laudata sub arctis
Prandia Thermopylis, torrensque Themistoclis aura
E salaminiaco surgat sale: blanda sub armis
Lingua Pisistratum commendet, nuda Periclen:
Tydea prompta manus, doctum experientia belli
Longa Philopemenen celebret, ducibusque supremis
Misceat: Elysios censores clara coronet
Iustitia: extincti serpentis fabula Cadmum:
Forma decens Alcibiadem; silvisque diserte
Thesea tartareis reducem venerentur Athene.
Adde duces Phrygios, accendant Dardanus ac Tros
Et Priami cantata domus, placet addere reges
Assyrios Persasque simul Cyrumque cruore
Undantem fluxamque Pharon, placet addere siccam
Barbariem terrasque sequi, qua pendet ad austrum
Orbis et ignotas latebris convellere gentes.
Hannibalem male fida suum fratresque patremque
Insignem bello, atque alium cognomine Martem
Carthago ter victa iterum transmittat in arma.
Quid Libie populosque loquar turmasque fugaces
Occiduumque diem? Calpem totamque revolve
Hesperiam: furtoque diu raptoque probatus
Dux placeat bello, vix de tot milibus unus.
Hinc feror Oceano, qua nobilis insula vivum
Predicat Arturum: et quicquid sibi fabula mendax
Persuadet: silvas, fontes mirandaque vulgo
Prelia et insanos equitum decantat amore
Gallia, qua magnum Karolum, duodena virorum
Presidia et regnum tot opimis dotibus auctum
Ostentat longaque iacet iam fessa quiete.
Hinc et Germanos populos omnemque sub artho
Mortis amatorem liceat perquirere: quicquid
Invenies, ubicumque iacet, Macedumque pererra,
Finibus et iuvenem horrendum patremque Philippum
Elice: cuntorum post acta recollige. Certe
Romanas citra laudes, te iudice, multum
Subsistent, ni fallat amor. Spectanda triumphis
Hec olim innumeris mulier, nunc orba verendis
Coniugibus, gemine exemplum memorabile mundo.
Fortune, portus miseris scopulusque superbis,
Ludibriumque eadem cuntis, modo mesta peregit
Ante pedes sua verba tuos. Memor omnia servas.
Te tamen illa gravis tum questio forte tenebat:
Carcere corporeo et mortalibus eruta vinclis
Quid videat bene nata cohors; cessante serenum
Nube iubar faciemque Dei, seu cernere pure
Corpora dum fractis surgent rediviva sepulcris,
Nec prius incipient. Sed dum vigil omnia librans,
Singula dum relegens per mille volumina curris,
Responsi dilata dies accendit amorem,
Suspenditque hominum mentes dubiasque reliquit.
En modo tempus adest. Iam questio longa quievit
Consilio sopita tuo, iam Roma futuri
Anxia te sponsum repetit, te cunta parentem
Italia expectat. Succurre precantibus ultro.
Sic videas toto Christum celebrarier orbe,
Te magnum pascente gregem: sic sacra deorum
Et simulacra ruant: sic, te duce, victa fatiscat
Falsa superstitio et nullas caligine mentes
Occupet. Alma fides et amor tranquillaque terris
Pax vigeat, toto cedat pyrata profundo:
Cedat pestis aquis, cedant contagia celo.
Sit felix successus agris, sint leta per urbes
Otia, sit vulgo virtus formosior auro,
Paupertate magis scelus omne et morte timendum.
Videris ista senex, postquam laudandaque retro
Tempora respiciens, tunc sit tibi lenis ad astra
Transitus. Hic eternus honos, ibi visio summi
Plena boni, cui suspirat plebs illa fidelis,
Hierusalem, peregrina exul noctemque diemque,
Que requies lassis mercesque erit ampla laborum.