Bisgeminos olim mater natura lapillos
Pygmalioneas inter habebat opes.
His frenare comas, et eburnea cingere colla,
Hos memori nusquam mittere velle manu:
Et chalybum nodis et aheno vecte solebat,
Et vigili clausos sollicitare sera.
Parva tamen caris custodia visa lapillis,
Quaeve moram furto tollere posset, erat.
Ergo pro geminis Aloysi munus ocellis,
Accendit geminas casta per ora faces.
Tam fortunatis, inquit, custodia gemmis
Firmior esse potest, tutior esse nequit.