CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaNotker Balbulus

Notker Balbulus · Medieval

Epigrammata (PL 087) — Notker Lantberto fratri salutem.

latín

(0037A)
Quid singulae litterae in superscriptione significent Cantilenae, pro ut potui juxta tuam petitionem explanare curavi.

A. Ut altius elevetur admonet.

B. Secundum litteras quibus adjungitur, ut bene multum extollatur, vel gravetur, sive teneatur, belgicat.

C.Ut cito, vel celeriter dicatur, certificat.

D. Ut deprimatur, demonstrat.

E. Ut aequaliter sonetur, eloquitur.

F. Ut cum fragore seu frendore feriatur, efflagitat.

G. Ut in gutture gradatim garruletur genuine gratulatur.

H. Ut tantum in scriptura aspirat, ita et in nota (0037B)idipsum habitat.

I. Jussum vel inferius insinuat, gratitudinemque pro g interdum indicat.

K. Licet apud Latinos nihil valeat, apud nos tamen Alemannos pro κ, graeca positum chlencge, clange, clamitat.

L. Levare, laetatur.

M. Mediocriter, melodiam, moderari, mendicando, memorat.

N. Notare, hoc est, noscitare, notificat.

(0038A)O. Figuram sui in ore cantantis ordinat.

P. Pressionem, vel prensionem, praedicat.

Q. In significationibus notarum cur quaeratur? cum etiam in verbis ad nihil aliud scribatur, nisi ut sequens v vim suam amittere quaeritur.

R. Rectitudinem vel rasuram non abolitionis, sed crispationis rogitat.

S. Susum vel sursum scandere sibilat.

T. Trahere vel tenere debere testatur.

V. Licet amissa in sua, veluti valde vau Graeca, vel Hebraea, velificat.

X. Quamvis Latina verba per se inchoet, tamen exspectare expetit.

Y. Apud Latinos nihil hymnizat.

Z. Vero licet et ipsa mere Graeca, et ob id haud (0038B)necessaria Romanis, propter praedictam tamen r litterae occupationem ad alia requirere. In sua lingua zitise require.

Ubicunque autem duae, vel tres, aut plures litterae ponuntur in uno loco, ex superiore interpretatione, maximeque illa, quam de b dixi, quid sibi velint facile poterit adverti. Salutant te Ellinici fratres, monentes te fieri de ratione embolismi triennis, ut absque errore gnarus esse valcas biennis contempto pretio divitiarum Xerxis.

Sigue explorando

Por su autor
Notker Balbulus · 89 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Epigrammata (PL 087) — Memoriale Reverendissimi D. Bernardi abbatis Secundi, quod dedit cuidam fratri monacho, cum eum ad Academiam litterarum causa mitteret.Epigrammata (PL 087) — Notkeri Magistri. →

Expediente

Autor
Notker Balbulus
Título
Epigrammata (PL 087) — Notker Lantberto fratri salutem.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-epigrammata-pl-087-notker-lantberto-fratri-salut--notker-balbulus-bf7678
Cita recomendada
Notker Balbulus, «Epigrammata (PL 087) — Notker Lantberto fratri salutem.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-epigrammata-pl-087-notker-lantberto-fratri-salut--notker-balbulus-bf7678.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.