CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaIanus Pannonius

Ianus Pannonius · Medieval

Epigrammata (Pannonius) — 45. DE AMATORE LIBRORUM VETERUM

latín

Sunt quaedam, prope mille, puto, iam scripta per annos,
Docta quidem, sed non et speciosa satis.
Tu tamen illa magis, quam nostra poemata, laudas,
Hos solo quod sint anteriora meis.
Tanta tibi nunc est prisci reverentia saecli,
Tam, senium canos et venerare dies!
At rerum plures, novitate placere videmus,
Non carie et putri, Bartholomaee, situ.
Quid pro perversis adeo tibi moribus optem?
Haec opto quamvis exitiosa parum:
Plus sapiat musto, vetus ut tibi vappa Falerno,
Nec gustare nisi marcida poma velis.
Dormiat et tecum formosa Polyxena nunquam,
Verum Hecube, sed iam non anus, imo canis.

Sigue explorando

Por su autor
Ianus Pannonius · 355 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Epigrammata (Pannonius) — 449. AD POLYCARPUMEpigrammata (Pannonius) — 450. DE MUNITIONIBUS AB ARCHIEPISCOPO STRIGONIENSI CONSTRUCTIS →

Expediente

Autor
Ianus Pannonius
Título
Epigrammata (Pannonius) — 45. DE AMATORE LIBRORUM VETERUM
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-epigrammata-pannonius-45-de-amatore-librorum-vet--ianus-pannonius-ac83f0
Cita recomendada
Ianus Pannonius, «Epigrammata (Pannonius) — 45. DE AMATORE LIBRORUM VETERUM», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-epigrammata-pannonius-45-de-amatore-librorum-vet--ianus-pannonius-ac83f0.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.