CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaDecimus Magnus Ausonius

Decimus Magnus Ausonius · Medieval

Epigrammata Ausonii de diversis rebus — 64. <Quae sexum mutarint>

latín

Vallebanae (nova res et vix credenda poetis
sed quae de vera promitur historia)
femineam in speciem convertit masculus ales
pavaque de pavo constitit ante oculos.
Cuncti admirantur monstrum, sed mollior agna
. . . . . . . . . . . . . . . . . . . .
Quid stolidi ad speciem notae novitatis hebetis?
An vos Nasonis carmina non legitis?
Caenida convertit proles Saturnia Consus
ambiguoque fuit corpore Tiresias.
Vidit semivirum fons Salmacis Hermaphroditum,
vidit nubentem Plinius androgynum.
Nec satis antiquum, quod Campana in Benevento
unus epheborum virgo repente fuit.
Nolo tamen veteris documenta arcessere famae:
ecce ego sum factus femina de puero.

Sigue explorando

Por su autor
Decimus Magnus Ausonius · 327 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Epigrammata Ausonii de diversis rebus — 63. IdemEpigrammata Ausonii de diversis rebus — 65. In Marcum →

Expediente

Autor
Decimus Magnus Ausonius
Título
Epigrammata Ausonii de diversis rebus — 64. <Quae sexum mutarint>
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-epigrammata-ausonii-de-diversis-rebus-64-quae-se--decimus-magnus-ausonius-79eb09
Cita recomendada
Decimus Magnus Ausonius, «Epigrammata Ausonii de diversis rebus — 64. », Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-epigrammata-ausonii-de-diversis-rebus-64-quae-se--decimus-magnus-ausonius-79eb09.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.