CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaIanus Pannonius

Ianus Pannonius · Medieval

Elegiae (Pannonius) — 23. De stella aestivo meridie visa

latín

Quodnam hoc tam clara sidus sub luce refulget,
Nec timet in medio praenituisse die?
Fulva Cleonaei certe per terga Leonis,
Celsius aestivos, sol agit acer, equos.
Nec prodire vagas permittens longius umbras,
In caput Aethiopum spicula recta iacit.
Omnia nunc flagrant, nec caligantia puri
Asspectum coeli lumina ferre valent.
Cetera caeruleam Noctis variantia pallam,
Praestrictum radiis occuluere iubar,
Una tamen longe reliquis audacior astris,
Contemto Phoebi Stella nitore micat.
Quantus conspicuo rutilans fulgore cometes,
Nuntiat horrenda, bella cruenta, iuba.
Sed tu, (five Iovem mavis te forte vocari,
Grata ist Idaliae, seu tua flamma, Deae,
Sive novum coelo modo te Deus addidit ignem,
Ac solis fessae, iussit adesse, faci.
Felix cui soli fas est haud cedere Phoebo,
Non tantum noctis quae potes esse decus.)
Nil dirum, nil triste fras; sed lumine dextro,
Pelle procul quicquid fata sinistra parant.
Saturni tu frigus iners, tu Martis iniqui
Ardores, placida corrige temperie.
Perfice ne terris noceant Arcturus et Haedus,
Arcturus ventis, saevior Haedus aquis.
Grandine flaventes ne pulset Scorpius uvas,
Ne segetes nimio torreat igne canis.
Neu miseros turbet nautas nimbosus Orion,
Orion clava, nec minus ense ferox.
Sed pius insanis defendat Castor ab undis
Limite quas certo duxerit Ursa rates.
Semina centeno reddat cum foenore tellus,
Unda ferat pisces, aura salubris aves.
Per te vexato redeat concordia mundo,
Ianus et aeterna comprimat arma fera.
Esto quidem late poupulis tu prospera cunctis,
Sed magis afflictas respice Pannonias,
Verte pharetratos Phryxi trans aequora Turcos,
Quos male nunc Hister submovet amne suo.
Fac regem observent proceres, rex ipse, fideli
Consilio procerum, se regat et patriam.
Omnia sic roseis cedant tibi sidera flammis,
Sic tuus occiduas, nesciat ignis aquas.

Sigue explorando

Por su autor
Ianus Pannonius · 355 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Elegiae (Pannonius) — 22. Blasio militanti Ianus febricitansElegiae (Pannonius) — 24. De apro et cervo →

Expediente

Autor
Ianus Pannonius
Título
Elegiae (Pannonius) — 23. De stella aestivo meridie visa
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-elegiae-pannonius-23-de-stella-aestivo-meridie-v--ianus-pannonius-1b731d
Cita recomendada
Ianus Pannonius, «Elegiae (Pannonius) — 23. De stella aestivo meridie visa», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-elegiae-pannonius-23-de-stella-aestivo-meridie-v--ianus-pannonius-1b731d.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.