CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaAlbius Tibullus

Albius Tibullus · Medieval

Elegiae (Albius Tibullus) — II — VI

latín

Castra Macer sequitur: tenero quid fiet Amori?
sit comes et collo fortiter arma gerat?
et seu longa virum terrae via seu vaga ducent
aequora, cum telis ad latus ire volet?
ure, puer, quaeso, tua qui ferus otia liquit, 5
atque iterum erronem sub tua signa voca.
quod si militibus parces, erit hic quoque miles,
ipse levem galea qui sibi portet aquam.
castra peto, valeatque Venus valeantque puellae:
et mihi sunt vires et mihi laeta tuba est. 10
magna loquor, sed magnifice mihi magna locuto
excutiunt clausae fortia verba fores.
iuravi quotiens rediturum ad limina numquam!
cum bene iuravi, pes tamen ipse redit.
acer Amor, fractas utinam tua tela sagittas, 15
si licet, extinctas aspiciamque faces!
tu miserum torques, tu me mihi dira precari
cogis et insana mente nefanda loqui.
iam mala finissem leto, sed credula vitam
spes fovet et fore cras semper ait melius. 20
spes alit agricolas, spes sulcis credit aratis
semina quae magno faenore reddat ager:
haec laqueo volucres, haec captat harundine pisces,
cum tenues hamos abdidit ante cibus:
spes etiam valida solatur compede vinctum: 25
crura sonant ferro, sed canit inter opus:
spes facilem Nemesim spondet mihi, sed negat illa.
ei mihi, ne vincas, dura puella, deam.
parce, per immatura tuae precor ossa sororis:
sic bene sub tenera parva quiescat humo. 30
illa mihi sancta est, illius dona sepulcro
et madefacta meis serta feram lacrimis,
illius ad tumulum fugiam supplexque sedebo
et mea cum muto fata querar cinere.
non feret usque suum te propter flere clientem: 35
illius ut verbis, sis mihi lenta veto,
ne tibi neglecti mittant mala somnia manes,
maestaque sopitae stet soror ante torum,
qualis ab excelsa praeceps delapsa fenestra
venit ad infernos sanguinolenta lacus. 40
desino, ne dominae luctus renoventur acerbi:
non ego sum tanti, ploret ut illa semel.
nec lacrimis oculos digna est foedare loquaces:
lena nocet nobis, ipsa puella bona est.
lena necat miserum Phryne furtimque tabellas 45
occulto portans itque reditque sinu:
saepe, ego cum dominae dulces a limine duro
agnosco voces, haec negat esse domi:
saepe, ubi nox mihi promissa est, languere puellam
nuntiat aut aliquas extimuisse minas. 50
tunc morior curis, tunc mens mihi perdita fingit,
quisue meam teneat, quot teneatve modis:
tunc tibi, lena, precor diras: satis anxia vivas,
moverit e votis pars quotacumque deos.

Sigue explorando

Por su autor
Albius Tibullus · 36 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Elegiae (Albius Tibullus) — II — VElegiae (Albius Tibullus) — III — Domiti Marsi →

Expediente

Autor
Albius Tibullus
Título
Elegiae (Albius Tibullus) — II — VI
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-elegiae-albius-tibullus-ii-vi--albius-tibullus-baad20
Cita recomendada
Albius Tibullus, «Elegiae (Albius Tibullus) — II — VI», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-elegiae-albius-tibullus-ii-vi--albius-tibullus-baad20.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.