CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaAlbius Tibullus

Albius Tibullus · Medieval

Elegiae (Albius Tibullus) — II — IV

latín

Hic mihi servitium video dominamque paratam:
iam mihi, libertas illa paterna, vale.
servitium sed triste datur, teneorque catenis,
et numquam misero vincla remittit Amor,
et seu quid merui seu nil peccavimus, urit. 5
uror, io, remove, saeva puella, faces.
o ego ne possim tales sentire dolores,
quam mallem in gelidis montibus esse lapis,
stare vel insanis cautes obnoxia ventis,
naufraga quam uasti tunderet unda maris! 10
nunc et amara dies et noctis amarior umbra est:
omnia nam tristi tempora felle madent.
nec prosunt elegi nec carminis auctor Apollo:
illa cava pretium flagitat usque manu.
ite procul, Musae, si non prodestis amanti: 15
non ego vos, ut sint bella canenda, colo,
nec refero Solisque vias et qualis, ubi orbem
complevit, versis Luna recurrit equis.
ad dominam faciles aditus per carmina quaero:
ite procul, Musae, si nihil ista valent. 20
at mihi per caedem et facinus sunt dona paranda,
ne iaceam clausam flebilis ante domum:
aut rapiam suspensa sacris insignia fanis:
sed Venus ante alios est violanda mihi.
illa malum facinus suadet dominamque rapacem 25
dat mihi: sacrilegas sentiat illa manus.
o pereat quicumque legit viridesque smaragdos
et niveam Tyrio murice tingit ouem.
addit avaritiae causas et Coa puellis
vestis et e Rubro lucida concha mari. 30
haec fecere malas: hinc clavim ianua sensit
et coepit custos liminis esse canis.
sed pretium si grande feras, custodia victa est
nec prohibent claves et canis ipse tacet.
heu quicumque dedit fomlam caelestis avarae, 35
quale bonum multis attulit ille malis!
hinc fletus rixaeque sonant, haec denique causa
fecit ut infamis nunc deus erret Amor.
at tibi, quae pretio victos excludis amantes,
eripiant partas ventus et ignis opes: 40
quin tua tunc iuvenes spectent incendia laeti,
nec quisquam flammae sedulus addat aquam.
seu veniet tibi mors, nec erit qui lugeat ullus
nec qui det maestas munus in exsequias.
at bona quae nec avara fuit, centum licet annos 45
vixerit, ardentem flebitur ante rogum:
atque aliquis senior veteres veneratus amores
annua constructo serta dabit tumulo
et bene discedens dicet placideque quiescas,
terraque securae sit super ossa levis. 50
vera quidem moneo, sed prosunt quid mihi vera?
illius est nobis lege colendus amor.
quin etiam sedes iubeat si vendere avitas,
ite sub imperium sub titulumque, Lares.
quidquid habet Circe, quidquid Medea veneni, 55
quidquid et herbarum Thessala terra gerit,
et quod, ubi indomitis gregibus Venus adflat amores,
hippomanes cupidae stillat ab inguine equae,
si modo me placido videat Nemesis mea vultu,
mille alias herbas misceat illa, bibam. 60

Sigue explorando

Por su autor
Albius Tibullus · 36 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Elegiae (Albius Tibullus) — II — IIIElegiae (Albius Tibullus) — II — V →

Expediente

Autor
Albius Tibullus
Título
Elegiae (Albius Tibullus) — II — IV
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-elegiae-albius-tibullus-ii-iv--albius-tibullus-9d7fd7
Cita recomendada
Albius Tibullus, «Elegiae (Albius Tibullus) — II — IV», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-elegiae-albius-tibullus-ii-iv--albius-tibullus-9d7fd7.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.