Flos comitum, decus imperii, vis maxima belli,
Militiae splendor, sensus acutus obit.
Iura necis violenta fremunt dulcedine pomi,
Si dulcedo fuit, pestis amara, lues.
5Nam neque rex, nec opes, neque vis, neque gloria mundi
Hanc superare queunt; sed sibi cuncta favent.
A sapiente nequit stultum discernere, cunctos
Dum sibi substernit, commonet esse pares.
Legis tam dirae vim quis depellere possit,
10 Summa patris proles cum favet ipse neci?
Vt nasci natura dedit, sic culpa parentis
Primi dat soboli non nisi iure mori.
Mors igitur, generale chaos, desaevit in omnes,
Parcere dum nescit, fortia quaeque rapit.
15Parvos sic minimis, humiles conferre superbis
Audet, et in proprium ius sibi nata trahit.
Hanc subit, immo terit probitatis laus Galerannus:
Vincit ut invictus fortia iura necis.
Nam virtute polum conscendit, et infima linquit,
20 Cuius vita manet vita beata, Deus.
Hic de stirpe satus comitum regumque propinquus,
Quos sensu superat, moribus, ense, throno.
Hos sequi probitate parum sibi computat esse,
Vult superare duces, nescit habere parem.
25Hic Paris in facie, statura Nestor, Vlixes
Consilio, belli viribus Hector erat:
Croesus divitiis, in causis Quintilianus,
Eloquio Cicero, versibus ipse Maro.
Sic ortu, lingua, sensu, virtute, triumphis.
30 Forma, rebus erat splendidus absque pari.
Huic coniux speciosa satis, par nobilitate,
Moribus, ingenio, sanguine, corde, fide.
Haec comitem comitissa parit comiti sociata,
In nati speciem parturit ipsa patris.
35Hic animis idem, censu, studiis, feritate,
Sensibus, eloquio, munere, mente, manu.
In cunctis similis, si solum par foret aetas,
Quam natura dabit, si sibi fata sinant.
Sunt alii nati magni probitate futuri,
40 Si tamen in patriis moribus ire iuvat.
Ex his degenerat nullus virtute nec actu,
Quisque sibi nomen comparat inde novum.
Par species, par nobilitas, par fervor in illis,
Par opus et studium, par pietatis amor.
45Sic pater in natis ut vivens fulget imago,
Si prolem videas, conspicis ipse patrem.
In natis partitus adest, manet unus in illis,
Deserit his totum se probitate virum.
Quam fragilis mundi sit amor, sit gloria fallax,
50 Is radio mentis dum videt, inde cavet.
Inspexit quid honos, quid opes, quid gloria mundi,
Quid sit homo, quid erit, quid sibi morte manet.
Vt fumus vanescit honos, ut spuma liquescit,
Transit deficiens, ac velut umbra fugit.
55Morte cadens quid opum secum deferre valebit?
Egreditur nudus, dic ubi caecus abit?
Doxa tibi mundi quid erit sine numine coeli?
Pompa nitens oculis vana fit ante Deum.
Vile lutum conceptus homo, natus caro, terra.
60 Vita functus erit vermibus esca, cinis.
Morte manet sibi pro vitiis usura Gehennae:
Pro virtute salus, gloria, vita, quies.
His igitur senis vigilanti corde notatis,
Terrea contemnit, coelica sola petit.
65Linquit opes, calcatur honos, nec gloria mundi
Iam sapit, immo cadit, nec cadit, immo perit.
Sese cernit humum, vermem, cineremque futurum:
Horret supplicium, certat habere polum.
Distribuit, linquit, contemnit cuncta, subitque
70 Mite iugum Christi corpore, corde pio.
Consul, nunc monachus, dives, nunc pauper inanis,
Quam sit honor mundi cernere quisque valet.
Dic ubi deliciae, regalia fercula mensae,
Nectarei potus, praecipuique cibi,
75Vas auro gemmisque nitens, trabeatus in ostro
Discolor ornatus, multus ubique cliens,
Aureus in phaleris equus, ardens splendor in armis,
In bellis resonans militis alta manus.
Aere suspensae turres, fastigia muri,
80 Caelatus thalamus, maenia, tecta, domus.
Condensus nemorum saltus, cantusque volucrum,
Vulpis flexibilis, dente timendus aper.
Cornibus horrendus cervus, capreaeque veloces,
Damula diffugiens, caecus in ante lepus.
85His canis infestus concursu, dente, latratu,
Cuius et attractus naribus arcet odor.
Hinc avium iactus sustollitur, ardea scandit,
Accipiter iaculi, dum cadit, instar habet.
Fluminis anfractus sileo, tractusque marinos,
90 Floribus et pratis fontibus instat amor.
Quid vitis gemmas, quid flores, quid botriones?
Fructibus innumeris stat species et odor.
Praetereo carnis dominetur quanta voluptas,
Quae magis ardescit, quo minus ipsa patet.
95Cetera quid referam praesentis gaudia vitae,
Quae genus humanum suscipit, ardet, amat?
His caro lascivit, laetatur, servit, obedit.
Talibus et finem credit inesse boni.
Accidit hoc, quia caeca Dei cognoscere lumen
100 Nescit, et in tenebris stat sibi mortis iter.
Pulvere terreno visus foedatus ad alta
Vix aciem tollit, pressus ad ima ruit.
Haec contemplatus, Galerannus spernit amoena,
Delitias, et opes, dulcia quaeque soli.
105Nomine, veste, loco, victu, sermonibus, actu
Iura subit monachi, sicque beatus obit.
Conservat cineres Pratellum, coelica mentem,
Vniet haec Christus consociata sibi.
Nec mirum reputetur ei, qui cetera finxit,
110 Spiritui limum si reparare queat.
Est igitur locus hic, qui tanti continet ossa,
Fratribus ornatus, religione potens,
Vallis amoena satis, nemorosis frondibus ampla,
Vt fessos relevet, sufficit ipsa sibi.
115Nobile coenobium tenet, ambit, servat, adornat,
Obsequiis dignis inclyta membra viri.
Fontibus irriguis, florentibus undique pratis,
Ex re nomen habet, quod locus ipse fovet.
Hoc huius proavi fundarunt, busta retentat,
120 Testanturque locum sumptibus esse suum.
His comitum speciale decus iunctus Galerannus,
Ceu stellae radius, clarus in orbe micat.
Immortalis enim fama, virtute, triumphis
Vivit, non moritur, nec perit, immo manet.
125Obvius occurret Christo iam glorificatus,
Vt sibi sit requies, gloria, vita, Deus.