CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaStephanus Rothomagensis

Stephanus Rothomagensis · Medieval

Draco Normannicus — 6.

latín

Nova carmina confice Musa,
Licet hic tibi non novus extet,
Cui metrum scribere temptas,
Hunc olim nam eruisti,
5Cognoscere nec valuisti
Eius speciem removere,
Proprio quin pectore fixa
Tenet illius interiora.
Nam Parthonopeus in annis
10Paridis faciem renovabat,
Tideum statura notabat.
Ast nunc in phylosophiae
Studiis animum spaciando,
Hic ingenio fit Homerus,
15Nec prosa iam Ciceroni
Cedit metrove Maroni.
Huic tanto phylosophorum
Cur audes scribere Clio?
Amor hoc facit, intima dudum
20Cordis penetralia lustrans,
Tandem nunc exerit ignem,
Quem longo tempore clausum
Nec verbis promere quibat.
Verum quia fama per orbem
25Currens proprias replet aures,
Huius narrans michi laudes,
Huic munera carminis huius.
Michi noscas mittere dulce,
Haec nunc si cernere tantum
30Dignetur vel retinere.
Nam talia ferre timesco.
Tanto iam phylosophorum,
Licet haec mea munera parva
Dilectio maxima fundat,
35Quam cernere si valuisset
Reor amplius inde stuperet,
Modicum quod ego sibi notus
Hunc tanto mentis amore
Cordis complector in imis.
40Sed me fore noverit illum
Patruus quem dulciter eius
Enutriit instituitque,
Si diligit ergo nepotem
Huius qui contulit ista,
45Non multum cerno stupendum.
Sed iam valeas michi care,
Indutum quem monachilem
Me cernere spero cucullam
Cum munere Pneumatis almi.

Sigue explorando

Por su autor
Stephanus Rothomagensis · 6 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Draco Normannicus — 5.Draco Normannicus — Addutamentum →

Expediente

Autor
Stephanus Rothomagensis
Título
Draco Normannicus — 6.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-draco-normannicus-6--stephanus-rothomagensis-726ef6
Cita recomendada
Stephanus Rothomagensis, «Draco Normannicus — 6.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-draco-normannicus-6--stephanus-rothomagensis-726ef6.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.